A26815:850
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
EPISTOLA CCCCLIII. Viro Clarissimo, Isaaco Casaubono, suo S. D. Daniel Heinsius, in qua de morte Illust. viri Josephi Scaligeri.
VIR Clarissime, Si ullo modo reus essem criminis illius cujus me superiors tuae accusabant, hoc est, nisi quater aut quinquies de obitu communis amici & parentis nostri [Greek or Hebrew] diligentissime ad te scripsissem, & illius commendation, cui amicitiam tuam debeo, & ea ipsa amicitia, cui omnia merito semper postposui, indignus essem. Nunc cum infelicitate mea factum sit, non culpa, ut de negligentia mea conqueraris, dabo operam, ut quam de me opinionem, ex aliorum culpa concepisti, hanc vicissim meae diligentiae condones. Et quandoquidem, [Greek or Hebrew] è divini ejus viri virtutibus, quem aeque ambo coluimus, nihil praeter recordationem nobis restat, faciam, ut hoc [Greek or Hebrew] meum, qui raro quidem quamdiu in hac urbe vixi, nunquam aut rarissime sub mortem, ab eo discessi, magna parva quaeque observare & audire ex eo potui, mecum tibi sit commune. Quamvis enim fieri non possit, quinqui talem tantumque amicum, qui parentem, praeceptorem, qui nutricium amisit, ad commemorationem singulorum vehementius commoveatur, quod admonitu non parum recrudescat luctus, tamen ubi idem ille aliquantulum remittit, & jam rationi plusculum de se permisit, sive voluptate aliqua meminisse eorum vix possumus, quae quo magis sunt praeclara ac heroica, eo dolorem adhuc crudum ac recentem vehementius accendunt. Cujus generis non pauca ex divini senis ore excepi: qui paulatim morti ac naturae cessit, & a morbo potius consumptus quam oppressus est. Menses admodum sex sunt, cum de editione Plauti, urgent Raphelengio nostro, qui non ignoraret, quantum apud eum prope solus possem cum eo coepi agere. Qua in re, sive amori meo, sive precibus hoc dedit, ut, quod constantissime omnibus negarat, mea causa & typography susciperet. ⟨p. 418⟩Itaque inter nos convenerat, ut uterque hoc ageremus: ego, editionem adornarem, certissima quaeque è codicibus, pauca & quae firmis niterentur rationibus, aut postea à libris confirmata essent, è doctorum emendationibus in textum reciperem, ac deinde singula cum eo communicarem: ille Comicum percurreret, & quae olim partim adnotarat, partim in memoria, qua plane incomparabili, ut nosti, utebatur, reposita haberet, partim & legendo revocaret, nobis traderet. Sed heu! paulo post, cum dies aliquot continuos, ut saepe alias, scribendis ad amicos literis dedisset, de [Greek or Hebrew] subita [Greek or Hebrew] vehementer query coepit.