A26815:863
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Plurima denunciavit nobis quae quam plurimis post obitum illius annis exitus probavit, quod diebus prope singulis in multis experimur. De calamitate Reipublicae postrema ac recentibus his malis, quorum vix initia videmus, plurima praedixit: quae quo eventura sint expecto. Versiculos non paucos, senex, admodum invitus ac quorundam importunitate victus, edidit, quos senium spirare ac languere querebatur. Nos & Graecos vere & Romanos esse scimus, nam hoc proprium habebat. Jambi enim, quos edidimus, Morales, sicut sponte scripsit, ita extra aleam ponendi sunt. In quibus [Greek or Hebrew], splendide [Greek or Hebrew]. Graecos, paucos numero quos scripsit, ab antiquitate scriptos dicas. Nam quos vellet ex antiquis, ut volebat, exprimebat. Expedite & prompte, sed indifferenter Latine loquebatur. Quod initio molestum illi erat: quia Galli lingua sua saepius utuntur. In Epistolis quas concitatior aut tanquam editurus scripsit, admirandus splendour [Greek or Hebrew], vere ei propria, resplendet: ut ex magnitudine fortunae suae & Scaligerorum dignitate loqui videatur. In caeteris quae ad amicos & ex tempore scribebat, summa castitas sermonis & simplicitas elucet. Nam & raro circumducit, & nominibus plerunque verba singula subjungit, quod quemadmodum exignam, ut Rhetores loquuntur, compositionis curam arguit, ita nihil minus quam anxietatem testatur, & interdum maxime est inimitabile. Quanquam de idiotismis ejus scio quid inepti homines objecerint, noluisse tamen edi omnia, quae ita scripsit, caetera evincunt. Autorem nullum Graecum aut Latinum legit, quem non [Greek or Hebrew] & designandam culpam, obelo notavit. Sed & ⟨p. 426⟩locorum emendationes, & interdum [Greek or Hebrew], & [Greek or Hebrew], & [Greek or Hebrew], tam quae res quam voces spectant, & [Greek or Hebrew], aliaque id genus, sedulo in margin aut calce libri quem legebat, semper designabat, quales habeo non paucos. Testamentum bis condidit: semel ante annos aliquot Latin: semel, ac postremo, Gallice, non paucis immutatis, quo & discessit. Nam ne veteri discederet periculum non erat, quia voluntatem suam ut nonnunquam, quod jam dixi, immutabat, sic mutatam semper testabatur. Scripta propria & Patris, quae adhuc imperfecta erant, aut quae edi alia de causa noluit, in publica Bibliotheca, cui praesum, servantur. Quae vero edi iterum voluit, aut emendata reliquit, fidei meae credidit.
Plurima denunciavit nobis quae quam plurimis post obitum illius annis exitus probavit, quod diebus prope singulis in multis experimur. De calamitate Reipublicae postrema ac recentibus his malis, quorum vix initia videmus, plurima praedixit: quae quo eventura sint expecto. Versiculos non paucos, senex, admodum invitus ac quorundam importunitate victus, edidit, quos senium spirare ac languere querebatur. Nos & Graecos vere & Romanos esse scimus, nam hoc proprium habebat. Jambi enim, quos edidimus, Morales, sicut sponte scripsit, ita extra aleam ponendi sunt. In quibus , splendide . Graecos, paucos numero quos scripsit, ab antiquitate scriptos dicas. Nam quos vellet ex antiquis, ut volebat, exprimebat. Expedite & prompte, sed indifferenter Latine loquebatur. Quod initio molestum illi erat: quia Galli lingua sua saepius utuntur. In Epistolis quas concitatior aut tanquam editurus scripsit, admirandus splendor , vere ei propria, resplendet: ut ex magnitudine fortunae suae & Scaligerorum dignitate loqui videatur. In caeteris quae ad amicos & ex tempore scribebat, summa castitas sermonis & simplicitas elucet. Nam & raro circumducit, & nominibus plerunque verba singula subjungit, quod quemadmodum exignam, ut Rhetores loquuntur, compositionis curam arguit, ita nihil minus quam anxietatem testatur, & interdum maxime est inimitabile. Quanquam de idiotismis ejus scio quid inepti homines objecerint, noluisse tamen edi omnia, quae ita scripsit, caetera evincunt. Autorem nullum Graecum aut Latinum legit, quem non & designandam culpam, obelo notavit. Sed &