A26815:852
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ita ut ab omni prope cibo abstineret. Nec post illud tempus, quod rarissime, nec nisi alicujus morbi gravioris victus vi aut pertinacia, consueverat, musaeum ingressus est. Ita sine manifesta aliqua mutation, mensaem integrum ad focum in cubiculo sedebat, ut amicis tantum qui accederent, vacaret, neque minus tamen de literis semper cogitare, & libellum penes se habere, quo & morbi taedium & temporis legendo falleret, & è studiis Musarum, quas feliciore nemo coluit successu, ultimam hanc voluptatem caperet. Porro hoc loco positus cum minus minusque cibum quotidie appeteret, magisque ac magis simul animo & corpore langueret, coepit, quod res erat, nescio quid mali gravioris suspicari. Est huic aëri samiliaris quidam morbus, sive languor, quem scorbutum vulgo vocant. Plinius sce•etyrben & stomacacen à Medicis suis temporis dictum fuisse notat. Hunc per se ipse, de Medicorum judiciis securus, praesensit. Neque frustra unquam suit viri prudentissimi vel spes vel metus. Nam ut hoc malum ex priori, ita ex hoc ipso tertium sibi imminere, saepius dicebat: hydropem nimirum, &, quod magis admirati sumus, certam ejus speciem, [Greek or Hebrew] nempe. Quae ut aliis plerisque, ita viro huic maximo fatalis fuit. Sunt in hac urbe Medici aliquot clarissimi, & ut [Greek or Hebrew] admodum gnari, ita [Greek or Hebrew]. Inter quos maxim familiariter Aelio Everardo Vorstio, nunc Magnifico apud nos Rectore, utebatur: viro, praeter Medicinam, rerum plurimarum egregie perito: cui è baptismo filiolum, mirae indolis puerum, susceperat. Hic primum, ut amicus, cum adhuc medicos aversaretur, invisere aliquoties eum coepit, & ut majorem sui rationem habere vellet, partim precibus, partim consilio & rationibus, ab eo postulare. Quod cum aegre impetraret, (vehementer enim omnem Medicorum opem, ac praesertim potions, respuebat) collegam suum virum praestantissimum Reinerum Bontium, circumspectissme adjunxit sibi: partim illius memor, [Greek or Hebrew]: partim, ut si tanto […] praeter expectationem, quod futurum omnes jam videbant, gravius quid evenisset, nihil ab uno praetermissum putaretur, quod praestari à duobus posset. Ita simul summi hominis constantiam aggressi sunt, qui vix uila ratione adduci poterat, ut mortem, quam effugere vix posse videbatur, saltem differri pateretur. Qui initio, qua erat in his quoque rebus peritia, oppugnare eorum consilia quam sequi malebat.
Ita ut ab omni prope cibo abstineret. Nec post illud tempus, quod rarissime, nec nisi alicujus morbi gravioris victus vi aut pertinacia, consueverat, musaeum ingressus est. Ita sine manifesta aliqua mutatione, mensaem integrum ad focum in cubiculo sedebat, ut amicis tantum qui accederent, vacaret, neque minus tamen de literis semper cogitare, & libellum penes se habere, quo & morbi taedium & temporis legendo falleret, & è studiis Musarum, quas feliciore nemo coluit successu, ultimam hanc voluptatem caperet. Porro hoc loco positus cum minus minusque cibum quotidie appeteret, magisque ac magis simul animo & corpore langueret, coepit, quod res erat, nescio quid mali gravioris suspicari. Est huic aëri samiliaris quidam morbus, sive languor, quem scorbutum vulgo vocant. Plinius sceetyrben & stomacacen à Medicis suis temporis dictum fuisse notat. Hunc per se ipse, de Medicorum judiciis securus, praesensit. Neque frustra unquam suit viri prudentissimi vel spes vel metus. Nam ut hoc malum ex priori, ita ex hoc ipso tertium sibi imminere, saepius dicebat: hydropem nimirum, &, quod magis admirati sumus, certam ejus speciem, nempe. Quae ut aliis plerisque, ita viro huic maximo fatalis fuit. Sunt in hac urbe Medici aliquot clarissimi, & ut admodum gnari, ita . Inter quos maxime familiariter Aelio Everardo Vorstio, nunc Magnifico apud nos Rectore, utebatur: viro, praeter Medicinam, rerum plurimarum egregie perito: cui è baptismo filiolum, mirae indolis puerum, susceperat. Hic primum, ut amicus, cum adhuc medicos aversaretur, invisere aliquoties eum coepit, & ut majorem sui rationem habere vellet, partim precibus, partim consilio & rationibus, ab eo postulare. Quod cum aegre impetraret, (vehementer enim omnem Medicorum opem, ac praesertim potiones, respuebat) collegam suum virum praestantissimum Reinerum Bontium, circumspectissme adjunxit sibi: partim illius memor, : partim, ut si tanto praeter expectationem, quod futurum omnes jam videbant, gravius quid evenisset, nihil ab uno praetermissum putaretur, quod praestari à duobus posset. Ita simul summi hominis constantiam aggressi sunt, qui vix uila ratione adduci poterat, ut mortem, quam effugere vix posse videbatur, saltem differri pateretur. Qui initio, qua erat in his quoque rebus peritia, oppugnare eorum consilia quam sequi malebat.