A26815:839
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Julius Caesar Scaliger: VITA JULII CAESARIS SCALIGERI.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Mendacium ita aversabatur; ut & ad mentionem ipsam excandesceret: & nihil prius veritate ac pietate in Deum liberis commendabat. Nunquam memini, 1inquit Josephus, nos pueros coram eo sisti: quin primùm illud praeceptum inculcaret: Non mentiri. Si aliquem mentitum sibi deprehendisset: nunquam postea cum illo in gratiam redibat. Dicebat enim omnem Christianum, ⟨p. 413⟩sine ullâ exception à mendacio alienum esse debere: nobilem autem hominem 2etiamsi Christianus non esset. Sed & in Atheos, quorum illud seculum feracissimum erat, inexpiabili odio flagrabat. Petrus Rufus consiliarius 3Aginnensis, qui illi ob doctrinam charissimus erat; ut qui & summus Peripateticus, & juris civilis Romani consultissimus esset, hoc morbo animi laborabat. Nunquam cessavit, donec amicum saepè convivio adhibitum, aut disputationibus confectum, aut precibus delinitum, ad meliorem mentem revocasset, tradito illi Augustini Eugubini de perenni Philosophia opere: quod illi viam ad veram Dei cognitionem muniret, quandoquidem à Rufo nunquam exprimere posset, ut sacra Biblia consuleret, à quibus Rufi animus abhorreret. Et sanè ea lectio Rufo salivam movit adeò; ut totum se protinus ad Theologiae studium converteret: in quo tantum profecit: ut nemo acrius aut veram pietatem defenderet, aut Atheismum oppugnaret. Erat enim acerrimus & acutissimus disputator. Neque solum Rufum summum virum, sed & sciolos quosdam hoc morbo levavit. Mira siquidem ejus erat pietas: sed praecipua 4etiam in pauperes charitas. Sub finem Autumni pannos emi curabat, quibus pauperes induebat, & à frigore in totam hyemem defendebat. Cum autem eis cibus ministrandus esset, filios puerulos adhibitos monebat, eos fratres esse, ideoque fraternâ charitate amplectendos: & protinus manibus filiorum ad promum condum deduci praecipiebat. Eos etiam aegrotos tecto recipiebat, & industriâ suâ curabat, & sumptibus propriis sublevabat, re Pharmacopaeis, & Chirurgis de suo solutâ. Domum eis publicam dixisses. Tot proceres, tot mediae & infimae conditionis homines in illam quotidie confluebant: 5