A26815:853
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Neque scio, an quicquam perperam, nihil cert • ratione dixit. Ut illi quoque quibus commissa salus ejus esset, nihil esse difficilius, quam viro tam multarum rerum gnaro, aliquid praescribere, […] […] inter se conquererentur. Nam praeterquam quod & nomina herbarum & vires, ex frequenti [Greek or Hebrew] lectione, ad unguem didicerat, optime de morbo suo judicabat, quem talem esse ajebat, ut ⟨p. 419⟩humana ope curari non posset. Interim, quantum corporis, quod jam [Greek or Hebrew] penitus emaciatum erat, infirmitas permitteret, animum, quasi in statione, semper erectum habebat, ac ne tum quidem, ut nihil ageret, à see impetrare potuit. Existimo postremos, quibus ante mortem usus est, autores, Polybium & Lipsii De re Militari libros fuisse, quorum in altero, qui penes me est, infinita emandaverat, ac, inter caetera, paucissimis, antequam penitus lectulo affixus jaceret, diebus, pilum Romanum ex auctoris doctissimi description manu sua accurate delineaverat: quod in eo omnes qui Polybium illustrare conati essent, errasse existimaret; in altero, nonnulla, in quibus dissentiret, annotaverat. Caeterum, cum indies jam malum glisceret, ac constans [Greek or Hebrew] vires amplius consistere non sineret, tanquam miles jam emeritus, volente ita ac jubente natura, quod ab eo obtinere nec amici potuerant nec Medici, omni abdicare see studio coactus est. Qua de re plerumque apud me conquerebatur. Dolebat enim aliquod perire sibi tempus, neque amplius se vivere, sed superesse sibi, quotidie conquerebatur. Toto morbi tempore, cum de morte nunquam dubitasset, ardentissimas ad Deum preces fundebat, &, sive solus, sive cum amicis esset, magno ardore ac intentione animi delicta sua deplorabat, quae quidem [Greek or Hebrew] esse, tamen fiduciam, quam in eo repositam haberet qui peccatum nobis factus esset, longe majorem esse, ajebat. Saepe repetebat, certo quidem scire se, instare sibi mortem. Abesse autem tantum, ut communem illum terminum naturae ac viri sapientis portum, subterfugeret aut detrectaret, ut nihil aliud â Deo peteret, nihil aliud jam cogitaret, nisi ut quam minimo dolore & brevissimo his vinclis solveretur. Aeternae vitae gaudia praecipere see animo ac jam sentire. Non dubitare se quin agnum omnibus mactatum, [Greek or Hebrew], cujus desiderio langueret, brevi jam visurus esset.
Neque scio, an quicquam perperam, nihil cert • ratione dixit. Ut illi quoque quibus commissa salus ejus esset, nihil esse difficilius, quam viro tam multarum rerum gnaro, aliquid praescribere, inter se conquererentur. Nam praeterquam quod & nomina herbarum & vires, ex frequenti lectione, ad unguem didicerat, optime de morbo suo judicabat, quem talem esse ajebat, ut