A26815:866
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
VITA HUGONIS GROTII.
FUISSE ante secula aliquot plures in agro Delphensi, vulgò Delphlandia, illustrium familiarum arces, seu domos gentiles, quae per injurias bellorum, tam finitimorum, quàm civilium, partim incendiis, partim devastationibus periêre, apud eos constat, qui illorum temporum res scriptis suis complexi sunt. Neque dubium illis est, fuisse inter eas & arcem Crayenburgiam, cognomini genti propriam, Delphos inter & Hagam sitam ad orientem illius fossae, quae Corbulonis creditur & Lugdunum Batavorum ducit, eodumque vel non longè ab illo loco, ubi hodie ea conspicitur domus, quae Crayenesta vulgò dicitur, & à viro amplissimo Herberto Beaumontio, Proceribus Hollandiae & Westfrisiae à Secretis, possidetur. Ut & hanc domum, Crayenburgicam puta, illam fuisse, ex qua originem suam traxit, vel potiùs una eademque cum illa fuit ea familia, quae hodie Grotiana dicitur, ex non obscuris indiciis colligitur, desumto Grotii nomine ex Belgico de Groot, quod propriè Magnum significat, & jam quadringentis abhinc annis illi familiae inditum fuit ob eximium aliquod, uti credibile est, in patriam meritum; nam fuisse eos jampridem, qui ex eo stemmate nati sunt, ut patriae suae amantissimos, ita & juris publici strenuissimos, vel cum periculo suo assertores, ex publicis monumentis satis constat. Hi, destructà cum pluribus aliis arce Crayenburgiâ, cùm tutiores sibi sedes quaererent, in proximam tandem urbem, Delphos dictam, see recepere, ibique honorificè excepti, & ad primarias urbis dignitates admissi, perceptos honours, sub eodem Magni cognomento in posteris suis ad aetam usque nostram continuavere, retentis semper Crayenburgicae gentis insignibus, quae etiamnum familiae Grotianae, & quidem ei soli propria sunt, tanquam certissimis originis suae documentis. Ex hac progenie ortus Hugo Grotius, apud Belgas, de Groot, natus est in urbe Delphis Batavorum, quae inter primas est earum civitatum, penes quas esse jus supremae in Hollandia potestatis, extra controversiam est. Natalis ei fuit dies decimus mensis Aprilis any millesimi quingentesimi octuagesimi tertii, resurrectioni Dominicae eo tempore sacer. Patrem habuit Joannem de Groot, ejusdem urbis Consulem, & Academiae Lugduno-Batavae Curatorem, ad quem exstant Lipsii Epistolae, illustris Viri Jani Dousae versus, & non pauca aliorum monumenta ejus nomini inscripti. Matrem habuit Alitam ab Overschie, ex primoribus ejusdem civitatis ortam.