A26815:857
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Josephum Scaligerum neminem aeque amass ac Danielem Heinsium. Et utinam, quod saepe dixi, Pater meus Julius te nosset, quam efflictim te amasset! Non ita multò pòst, die alio cum rediissem, & de valetudine interrogassem, Fili, inquit, Daniel, extrema vides. Vix dolori parsum. Corpus, ex assidua hac decumbendi consuetudine & morbi inclementia, exhaustum est. Manet idem vigour animi. Inimici mei si me videant, divinae irae hoc ascribant. Nosti quid de aliis jam divulgarint. Tu de his testari potes. Perge ut coepisti. Et hoc age, ut memoriam illius qui tantopere te amat, sancte tuearis. Sed & Deus sine dubio te amat; Et amabit, quamdiu bona tua illi referes acceptum, quae quo minus ostentabis, eo pluris erunt. Arrogantiam & fastum vita. Ab ambitione, quantum potes cave, & inprimis, ne adversus animi sententiam, illius causa quicquam agas. Quicquid in te est, illius totum est. [Greek or Hebrew]. Fuit tibi tuus Scaliger. Ego, cum ad voces illas aliquid pararem, ita linqui animo me sensi, ut in lacrymas effusus, quae dissimulandae coram eo erant, voci vix suppeditarem. Quare aliquantulum in proximum triclinium secessi, donec integer & mei compos, denuo me exhiberem. Paucis post diebus, cum ob causam sonticam, qui diuturniorem quoque morbum fore suspicaret, Lugduno Hagam, H•ga Delphos profectus essem, & octavam circa horam domum rediissem, Ecce tibi subito & praeter omnem expectationem, amicissimi Baudii privignum, qui jam in extremis versari Scaligerum significaret. Protinus venirem ac me illi sisterem. ⟨p. 422⟩Addebat, petere hoc aegrum, & nonnulla de me illi, quamvis animam agenti, excidisse. Ego, quanquam nihil praeter finem vitae ab hoc morbo expectandum, & vidissem ipse, & amicos saepe monuissem, tamen vehementer animo commotus, aut, ut loquar verius, ignarus mei, propere accurro. Ibi vero senem nostrum (quod ne jam quidem sine lachrymis commemorare possum) [Greek or Hebrew], sine ullo sensu aegre trahentem animam, invenio, quae paulatim per momenta singula, circa horam vero quartam matutinam, post supremas preces, penitus, & quidam ita placide defecit, ut sine ulla vel levissima mutatione, non tam expiraverit quam vivere desierit, cum tamen satis valide atque acriter, tanquam integer aetate ac primaevus, horas plurimas cum morte colluctatus esset. Quod & Caesari Parenti ejus (ob immensum credo & heroicum vigorem) evenisse, saepius ex eo intellexi.
Josephum Scaligerum neminem aeque amasse ac Danielem Heinsium. Et utinam, quod saepe dixi, Pater meus Julius te nosset, quam efflictim te amasset! Non ita multò pòst, die alio cum rediissem, & de valetudine interrogassem, Fili, inquit, Daniel, extrema vides. Vix dolori parsum. Corpus, ex assidua hac decumbendi consuetudine & morbi inclementia, exhaustum est. Manet idem vigor animi. Inimici mei si me videant, divinae irae hoc ascribant. Nosti quid de aliis jam divulgarint. Tu de his testari potes. Perge ut coepisti. Et hoc age, ut memoriam illius qui tantopere te amat, sancte tuearis. Sed & Deus sine dubio te amat; Et amabit, quamdiu bona tua illi referes acceptum, quae quo minus ostentabis, eo pluris erunt. Arrogantiam & fastum vita. Ab ambitione, quantum potes cave, & inprimis, ne adversus animi sententiam, illius causa quicquam agas. Quicquid in te est, illius totum est. . Fuit tibi tuus Scaliger. Ego, cum ad voces illas aliquid pararem, ita linqui animo me sensi, ut in lacrymas effusus, quae dissimulandae coram eo erant, voci vix suppeditarem. Quare aliquantulum in proximum triclinium secessi, donec integer & mei compos, denuo me exhiberem. Paucis post diebus, cum ob causam sonticam, qui diuturniorem quoque morbum fore suspicaret, Lugduno Hagam, Hga Delphos profectus essem, & octavam circa horam domum rediissem, Ecce tibi subito & praeter omnem expectationem, amicissimi Baudii privignum, qui jam in extremis versari Scaligerum significaret. Protinus venirem ac me illi sisterem.