A26815:870
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Avus ei fuit ille Hugo de Groot, qui ex illustri Cornetziorum gent prognatus, primus Grotianum nomen in familiam suam transtulit. Quippe cum circa annum trigesimum seculi decimi quinti in Diderico de Groot ejusdem itidem civitatis Consule, & non paucis deputationibus satis claro, defecisset stirps masculina, filia ejus Ermgarda de Groot, domûs satis opulentae haeres, viro Nobilissimo Cornelio Cornetzio, qui genus suum ex ea Cornetziorum prosapia ducebat, qui sub Ducibus Burgundiae ex Gallia in Belgium migraverant, nuptura, matrimonium non iniit, nisi factâ conditione, ne, qui ex eo nascerentur masculini sexûs liberi, alio quàm Grotiano nomine nuncuparentur; ita natus Hugo de Groot, ejus Hugonis, de quo loquimur, avus, vir supra quam ea tempora ferebant, Latinarum, Graecarum & Hebraearum quoque literarum sciens. Utriusque familiae Grotianae scilicet & Cornetzianae, nomina, insignia, facultates & honours conjunxit, redintegratisque in eo pristinis Grotianae domus dignitatibus, quae jam ante tria secula in ea familia velut haereditaria fuerant, & in parentem ejus, extra Hollandiam natum, conferri non potuerant, Senatoria & Consularia munia magno cum populi applausu accepit & gessit. Uxorem duxit Elselingam Heemskerkiam, ex ea Heemskerkiorum domo ortam, quae antiquitus inter nobilissimas Hollandiae habita, praeter alios eminentes v•ros & Jacobum Heemskerkium patriae dedit, qui rem strenue gerendo ad Calpen occubuit. Per liberorum suorum matrimonia nobilissimis etiam domibus, ut sunt Almundana, veniens è Toparchis Stridenis in Hollandia, Renessia atque Utenengia apud Trajectinos se innexit. Sed ut ab avo ad nepotem, id est, Hugonem nostrum redeamus; vix credi potest, quàm ingentia à prima infantia sua liberalis indolis, eminentis spiritûs, & indefessae industriae specimina dederit:
Avus ei fuit ille Hugo de Groot, qui ex illustri Cornetziorum gente prognatus, primus Grotianum nomen in familiam suam transtulit. Quippe cum circa annum trigesimum seculi decimi quinti in Diderico de Groot ejusdem itidem civitatis Consule, & non paucis deputationibus satis claro, defecisset stirps masculina, filia ejus Ermgarda de Groot, domûs satis opulentae haeres, viro Nobilissimo Cornelio Cornetzio, qui genus suum ex ea Cornetziorum prosapia ducebat, qui sub Ducibus Burgundiae ex Gallia in Belgium migraverant, nuptura, matrimonium non iniit, nisi factâ conditione, ne, qui ex eo nascerentur masculini sexûs liberi, alio quàm Grotiano nomine nuncuparentur; ita natus Hugo de Groot, ejus Hugonis, de quo loquimur, avus, vir supra quam ea tempora ferebant, Latinarum, Graecarum & Hebraearum quoque literarum sciens. Utriusque familiae Grotianae scilicet & Cornetzianae, nomina, insignia, facultates & honores conjunxit, redintegratisque in eo pristinis Grotianae domus dignitatibus, quae jam ante tria secula in ea familia velut haereditaria fuerant, & in parentem ejus, extra Hollandiam natum, conferri non potuerant, Senatoria & Consularia munia magno cum populi applausu accepit & gessit. Uxorem duxit Elselingam Heemskerkiam, ex ea Heemskerkiorum domo ortam, quae antiquitus inter nobilissimas Hollandiae habita, praeter alios eminentes vros & Jacobum Heemskerkium patriae dedit, qui rem strenue gerendo ad Calpen occubuit. Per liberorum suorum matrimonia nobilissimis etiam domibus, ut sunt Almundana, veniens è Toparchis Stridenis in Hollandia, Renessia atque Utenengia apud Trajectinos se innexit. Sed ut ab avo ad nepotem, id est, Hugonem nostrum redeamus; vix credi potest, quàm ingentia à prima infantia sua liberalis indolis, eminentis spiritûs, & indefessae industriae specimina dederit: