A26815:858
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Simul expirasse vidi, protinus ad lectulum accessi, ut defuncti oculos componerem; quos ultimo aspectu nostri satiare ante obitum desideraverat. Caeterum cum lachrymae obstarent, hoc officium fidissimus oeconomus praevertit: qui & ipse ingentem lachrymarum vim cum maximo clamore ac ejulatu, &, ut ille Socratis amicus in Phoedone, [Greek or Hebrew], effundebat, qui, quo melior vir & hero fidelior semper fuerat, eo magis omnibus commiserationem ac lachrymas commovit: mihi vero animum excussit. Non enim, mi Isaaci, dubitabis, quid & quantum, solus pene, in communi hac calamitate amiserim, qui non nescis, quid & quantum ex assidua familiaritate tanti hominis, nisi mihi defuissem, proficere potuerim, quem ille ex omni juventute, quem tantopere diligeret, instrueret, formaret, cui omnia optima praeciperet, ante annos aliquot elegerat, cui tot magnorum hominum favorem ac benevolentiam conciliaverat. Inter quos Amplissimum Thuanum, Nobilissimum Dousam, te prae caeteris, mi Causabone, semper habui. Nullus unquam huc legatus venit, cui non me sponte commendarit, apud quem non effusissime, nec pro tenuitate mea, sed pro ineffabili amore suo, de me verba fecerit, cum sine ullius commendation, annos natus circiter octodecim, in urbe hac primo illi innotuerim. Inter prima tamen pono, quod aetatem nostram, adhuc lubricam ac fluctuantem, saluberrimis consiliis ac monitis direxerat: quod judicium de omnibus autoribus antiquis, candidissime quotidie communicaret. Inter ambulandum, coenandum, prandendum, omnia de quibus dubitarem solveret ac expediret, quaedam & de quibus dubitandum esset, callide dictaret ac suggereret. Nam plerique hodie ne dubitare quidem sciunt, quibus omnia contemnere ac nescire satis est. Omitto omnia majora quam in homine quae semper vidi, quibus horis singulis intersui. Omitto tot acute dicta, tot heroicas omitto voces quas excepi ac notavi. Ut ab eo nunquam nisi [Greek or Hebrew] discesserim: [Greek or Hebrew]. ⟨p. 423⟩Denique, ut cum politissimo autore loquar, cum quo nemo lubentius quam ille loquebatur. Lacrumo, quae posthac futura est vita, cum in mentem venit Solitudoque. Nam quae aliquod solatium adferre nobis poterant & aliis adferre credo, ea maxim nos cruciant, cum non modo manum ejus quem tantopere dilexi, singulis diebus, in legatis ejus video & tracto, sed & nomen meum ea manu scriptum invenio.
Simul expirasse vidi, protinus ad lectulum accessi, ut defuncti oculos componerem; quos ultimo aspectu nostri satiare ante obitum desideraverat. Caeterum cum lachrymae obstarent, hoc officium fidissimus oeconomus praevertit: qui & ipse ingentem lachrymarum vim cum maximo clamore ac ejulatu, &, ut ille Socratis amicus in Phoedone, , effundebat, qui, quo melior vir & hero fidelior semper fuerat, eo magis omnibus commiserationem ac lachrymas commovit: mihi vero animum excussit. Non enim, mi Isaaci, dubitabis, quid & quantum, solus pene, in communi hac calamitate amiserim, qui non nescis, quid & quantum ex assidua familiaritate tanti hominis, nisi mihi defuissem, proficere potuerim, quem ille ex omni juventute, quem tantopere diligeret, instrueret, formaret, cui omnia optima praeciperet, ante annos aliquot elegerat, cui tot magnorum hominum favorem ac benevolentiam conciliaverat. Inter quos Amplissimum Thuanum, Nobilissimum Dousam, te prae caeteris, mi Causabone, semper habui. Nullus unquam huc legatus venit, cui non me sponte commendarit, apud quem non effusissime, nec pro tenuitate mea, sed pro ineffabili amore suo, de me verba fecerit, cum sine ullius commendatione, annos natus circiter octodecim, in urbe hac primo illi innotuerim. Inter prima tamen pono, quod aetatem nostram, adhuc lubricam ac fluctuantem, saluberrimis consiliis ac monitis direxerat: quod judicium de omnibus autoribus antiquis, candidissime quotidie communicaret. Inter ambulandum, coenandum, prandendum, omnia de quibus dubitarem solveret ac expediret, quaedam & de quibus dubitandum esset, callide dictaret ac suggereret. Nam plerique hodie ne dubitare quidem sciunt, quibus omnia contemnere ac nescire satis est. Omitto omnia majora quam in homine quae semper vidi, quibus horis singulis intersui. Omitto tot acute dicta, tot heroicas omitto voces quas excepi ac notavi. Ut ab eo nunquam nisi discesserim: .