A26815:859
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
A26815:859
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Tanta enim viri illius ingenuitas ac candor fuit, ut locorum emendationes quas ex tempore suggessi aut cum eo obiter communicavi, nomine apposito in margine expresserit. Quod in Herodoto, Hesychioque factum. Haec nunc nobis totidem sunt cruces. Sed haec hactenus. Quarto die, sine ulla, ut praeceperat, exequiarum pompa, solis praeeuntibus majorum insignibus, tanto omnium ordinum, omnium aetatum, tanto utriusque sexus concursu ac studio elatus est, ut viae incedentibus angustae, templum ab effusa multitudine occupatum esset. Ego, quanquam excusari maluissem, tamen exigentibus id à me Academiae Curatoribus, ante omnia officii & pietatis ratione, qua sola excusari quoque potui, oratione publica à funner defunctum prosecutus sum: cujus conclusio lachrymae fuerunt, quibus [Greek or Hebrew] quam voce cum praeirem ipse, eas auditoribus expressi. Sepultus est in templo Gallico, vulgo D. Mariae dicto, juxta locum ac subselliae è quibus conciones audiebat. Sepulchro suo verba haec inscribi jussit: JOSEPHUS. SCALIGER. JULII. CAESARIS. A. BURDEN. FILIUS. RESURRECTIONEM. HIC. EXPECTAT.
Tanta enim viri illius ingenuitas ac candor fuit, ut locorum emendationes quas ex tempore suggessi aut cum eo obiter communicavi, nomine apposito in margine expresserit. Quod in Herodoto, Hesychioque factum. Haec nunc nobis totidem sunt cruces. Sed haec hactenus. Quarto die, sine ulla, ut praeceperat, exequiarum pompa, solis praeeuntibus majorum insignibus, tanto omnium ordinum, omnium aetatum, tanto utriusque sexus concursu ac studio elatus est, ut viae incedentibus angustae, templum ab effusa multitudine occupatum esset. Ego, quanquam excusari maluissem, tamen exigentibus id à me Academiae Curatoribus, ante omnia officii & pietatis ratione, qua sola excusari quoque potui, oratione publica à funere defunctum prosecutus sum: cujus conclusio lachrymae fuerunt, quibus 〈non-Latin alphabet〉 quam voce cum praeirem ipse, eas auditoribus expressi. Sepultus est in templo Gallico, vulgo D. Mariae dicto, juxta locum ac subselliae è quibus conciones audiebat. Sepulchro suo verba haec inscribi jussit: JOSEPHUS. SCALIGER. JULII. CAESARIS. A. BURDEN. FILIUS. RESURRECTIONEM. HIC. EXPECTAT.
Ex quo modestiam divini viri, ex quo pietatem & [Greek or Hebrew] quod semper prae se tulit, facile agnosces. Monumentum illi publicum, aut potius Inscriptio, à Curatoribus decreta est, quam cum Oratione nostra & Epicediis accipies. Hic fuit exitus illius viri, quo majorem aut qui plura sciret, vix fuisse unquam, semper judicasti. Certe nunquam aetas ista, nunquam Academia haec plus amisit: quia Academiam amisit, quod de eo olim Nobilissimus vir Janus Dousa Academiae Curator publice testatus est. Hoc affirmare tibi possum, vos amicos ejus, qui ex scriptis eruditionem ejus aestimastis, vix vicesimam illius partem satis perspexisse. Praeter enim omnium aetatum, & locorum, praeter omnium temporum ac gentium historiam, praeter omnium linguarum ac disciplinarum scientiam, quod maxime in eo semper admirati sumus, promptitudo fuit & memoria extemporalis: quae tam bonum illi nomen erat, ut quaecunque legeret, teneret ac reconderet; de iis autem quae recondidisset, quovis loco quovis tempore interrogatus responderet, non inter eruditos tantum, sed & inter eos, qui in Rebus publicis & aulis toti occupantur. Ut non modo res quae quotidie geruntur, in Gallico praesertim regno, sed & singulorum qui aliquo in eo essent loco, instituta, mores, ingenium ⟨p. 424⟩ac consuetudinem, in numerato haberet. Quae res Praesidem Janinum, cum hic esset, in stuporem dedit, qui deceptum se fuisse ab amicis affirmabat. Expectasse enim virum, ex eorum commendatione, eruditum: invenisse hominem qui nihil ignoraret. Nihil enim studiosi hominis, nihil ex umbra habebat. Forma eximia fuit: nisi quod collapsa tempora ac cava, saepe materiem jocandi illi darent. Statura non tam alta ac procera quam mediocri ac habili: quod non nisi ex astantis alicujus qui procerus esset comparatione deprehendebatur. Oculis sagacibus & qui illum animi vigorem prae see ferrent. Acutis autemadeo, ut vel minimos quosque ductus, minima quaeque ac morosissima Orientis puncta atque apices, qui, ut nosti optime, aut offendunt vehementer oculos aut fugiunt, ad mortem usque assequeretur. Mundiciarum in cultu summam semper rationem habuit: ab omni illuvie & squallore ad supremam usque aetatem alienissimus, ut ne sordem quidem ullam aut capillum eminentem ferret. Barbam in Batavia sub senectutem tantum aluit: quae & reliqua non parum commendabat.
Ex quo modestiam divini viri, ex quo pietatem & 〈non-Latin alphabet〉 quod semper prae se tulit, facile agnosces. Monumentum illi publicum, aut potius Inscriptio, à Curatoribus decreta est, quam cum Oratione nostra & Epicediis accipies. Hic fuit exitus illius viri, quo majorem aut qui plura sciret, vix fuisse unquam, semper judicasti. Certe nunquam aetas ista, nunquam Academia haec plus amisit: quia Academiam amisit, quod de eo olim Nobilissimus vir Janus Dousa Academiae Curator publice testatus est. Hoc affirmare tibi possum, vos amicos ejus, qui ex scriptis eruditionem ejus aestimastis, vix vicesimam illius partem satis perspexisse. Praeter enim omnium aetatum, & locorum, praeter omnium temporum ac gentium historiam, praeter omnium linguarum ac disciplinarum scientiam, quod maxime in eo semper admirati sumus, promptitudo fuit & memoria extemporalis: quae tam bonum illi nomen erat, ut quaecunque legeret, teneret ac reconderet; de iis autem quae recondidisset, quovis loco quovis tempore interrogatus responderet, non inter eruditos tantum, sed & inter eos, qui in Rebus publicis & aulis toti occupantur. Ut non modo res quae quotidie geruntur, in Gallico praesertim regno, sed & singulorum qui aliquo in eo essent loco, instituta, mores, ingenium ⟨p. 424⟩ac consuetudinem, in numerato haberet. Quae res Praesidem Janinum, cum hic esset, in stuporem dedit, qui deceptum se fuisse ab amicis affirmabat. Expectasse enim virum, ex eorum commendatione, eruditum: invenisse hominem qui nihil ignoraret. Nihil enim studiosi hominis, nihil ex umbra habebat. Forma eximia fuit: nisi quod collapsa tempora ac cava, saepe materiem jocandi illi darent. Statura non tam alta ac procera quam mediocri ac habili: quod non nisi ex astantis alicujus qui procerus esset comparatione deprehendebatur. Oculis sagacibus & qui illum animi vigorem prae se ferrent. Acutis autemadeo, ut vel minimos quosque ductus, minima quaeque ac morosissima Orientis puncta atque apices, qui, ut nosti optime, aut offendunt vehementer oculos aut fugiunt, ad mortem usque assequeretur. Mundiciarum in cultu summam semper rationem habuit: ab omni illuvie & squallore ad supremam usque aetatem alienissimus, ut ne sordem quidem ullam aut capillum eminentem ferret. Barbam in Batavia sub senectutem tantum aluit: quae & reliqua non parum commendabat.
Nam in Gallia, quod optime amici ejus meminerunt, strictius tondebat, interim & radebatur. Valetudine haud parum firma etiam hic usus est, nisi quod de duritate alvi ac morositate saepius conquereretur, ut non aliam mortis sibi causam fore apud me non semel auguratus sit. Interdum catarrho, nonnunquam & dolore coli tentabatur. Dentes, cum caetera constarent, raros habuit: aliquandiu ante obitum prope nullos. Ut panem siligineum, quo solo uti cogebatur, aegre conficeret, interdum vix confectum in stomachum demitteret. Sobrietatem & abstinentiam in victu (quo cum amicis exquisito, sed frugali, utebatur) solus cum esset, nimiam plerumque adhibuit. Ut in coena saepissime, postquam diem integrum in studiis fuisset, quod inprimis in conficiendo nobilissimo Inscriptionum Indice, evenisse illi saepius recordor, nihil praeter paucas passulas & exiguum diluti gustaret: plerunque Batavorum aqua tenuiter cum frugibus cocta, ex more hujus populi, contentus, quod non dubito, quin stomacho senili, hominis praesertim Galli, plurimum nocuerit. Amicitias ut sancte semper coluit, ita paucos amicorum loco habuit. Pauciores admiratus est, sed eos vehementer. Ut occasione qualibet eorum meminisset: ipse candidissimus, & ab omni adulatione aversus, nisi quod non minus improbos odisset, quam praeclaros homines admiraretur. Et neutrum dissimulare potuit. Nam ingenio ut vivido & igneo, ita heroico & aperto erat. Ut saepe cum adessem, de illo Philoctetae apud Sophoclem (quem aeque ambo mirabamur) cogitarem: [Greek or Hebrew] [Greek or Hebrew].
Nam in Gallia, quod optime amici ejus meminerunt, strictius tondebat, interim & radebatur. Valetudine haud parum firma etiam hic usus est, nisi quod de duritate alvi ac morositate saepius conquereretur, ut non aliam mortis sibi causam fore apud me non semel auguratus sit. Interdum catarrho, nonnunquam & dolore coli tentabatur. Dentes, cum caetera constarent, raros habuit: aliquandiu ante obitum prope nullos. Ut panem siligineum, quo solo uti cogebatur, aegre conficeret, interdum vix confectum in stomachum demitteret. Sobrietatem & abstinentiam in victu (quo cum amicis exquisito, sed frugali, utebatur) solus cum esset, nimiam plerumque adhibuit. Ut in coena saepissime, postquam diem integrum in studiis fuisset, quod inprimis in conficiendo nobilissimo Inscriptionum Indice, evenisse illi saepius recordor, nihil praeter paucas passulas & exiguum diluti gustaret: plerunque Batavorum aqua tenuiter cum frugibus cocta, ex more hujus populi, contentus, quod non dubito, quin stomacho senili, hominis praesertim Galli, plurimum nocuerit. Amicitias ut sancte semper coluit, ita paucos amicorum loco habuit. Pauciores admiratus est, sed eos vehementer. Ut occasione qualibet eorum meminisset: ipse candidissimus, & ab omni adulatione aversus, nisi quod non minus improbos odisset, quam praeclaros homines admiraretur. Et neutrum dissimulare potuit. Nam ingenio ut vivido & igneo, ita heroico & aperto erat. Ut saepe cum adessem, de illo Philoctetae apud Sophoclem (quem aeque ambo mirabamur) cogitarem: .
Irae incontinentior, sed placabilis erat. Injurias non paucas fortiter tulit. Conditionibus ex Gallia honestis huc vocatus fuerat: quibus cum diutissime reluctatus esset, neque tamen contemptum quorundam evaderet, qui non alia de causa eum oderant nisi quod tantus esset, magno animo contempsit. Et cum aliquando quaedam ejus generis quae mihi evenissent, apud eum cum dolore depromerem, adducta fronte, Filii, inquit, Dei sumus: exules sumus: libertatem maximam hic consecuti sumus, quid ulterius deberi nobis ⟨p. 425⟩putas? Tantum vellem, ut vel quidam eum irritassent parcius, aut ipse rarius eorum meminisset. Nam contemptu vindicari poterant. Famam enim, eruditionem, mores, ingenium, ut longe supra caeteros evexerat, ita longe ab imperitorum contemptu & laudibus in tutum receperat. Quorum male dicta aegre si feras, finem suum consequuntur: spreta, aut si risu ulciscaris, exolescunt & infamiam autoribus relinquunt. Adde quod responso serio & gravi magis irritantur. Sane ex omnibus quos eruditionis causa habuit infensos, nemo fuit, qui, non dicam, paria in maximis cum eo fecerit, sed qui tria Publii monosticha, quae me in stuporem saepius dederunt (neque ignoro quid tu judices) aut duo Dionysii Catonis disticha, eadem venustate hactenus repraesentaverit. Probitate, pietate, castitate, vitae temperantia, contemptu fortunae, à qua semper generositate animi ac magnitudine see vindicavit parem non habuit. Nobilitatem adversus quam aliquid licere sibi voluit improbitas, non scriptis tantum, sed & vita, quotidiana consuetudine, moribus, gestibus, verbis singulis, praeclarissime tutatus est, quae invicta argumenta sunt. Majestatem enim nemo mutuatur, sed exhibet. Et ut vixit, sic decessit. Amicorum omnium, inter caeteros & tui, ut ex Raphelenrgianis viris doctissimis probissimisque, quos supremam voluntatem suam exequi voluit, praecepit, rationem habuit. Caeteris, [Greek or Hebrew] reliquit. Paedagogica ingenia ad arrogantiam ac ostentationem nata, odio fatally prosequi solebat, neque unquam inter suos habuit, quibusdam domo & familiaritate sensim interdixit. Atheos, & qui de verbo Dei parum reverenter loquerentur aut sentirent, odio inexpiabili prosequebatur, quos severitate vultus & intuitu aversabatur, ut ne mentionem quidem ferret. Et non unum novi quem ex vultu oderat, qui & postea judicium illius confirmarunt.
Plurima denunciavit nobis quae quam plurimis post obitum illius annis exitus probavit, quod diebus prope singulis in multis experimur. De calamitate Reipublicae postrema ac recentibus his malis, quorum vix initia videmus, plurima praedixit: quae quo eventura sint expecto. Versiculos non paucos, senex, admodum invitus ac quorundam importunitate victus, edidit, quos senium spirare ac languere querebatur. Nos & Graecos vere & Romanos esse scimus, nam hoc proprium habebat. Jambi enim, quos edidimus, Morales, sicut sponte scripsit, ita extra aleam ponendi sunt. In quibus [Greek or Hebrew], splendide [Greek or Hebrew]. Graecos, paucos numero quos scripsit, ab antiquitate scriptos dicas. Nam quos vellet ex antiquis, ut volebat, exprimebat. Expedite & prompte, sed indifferenter Latine loquebatur. Quod initio molestum illi erat: quia Galli lingua sua saepius utuntur. In Epistolis quas concitatior aut tanquam editurus scripsit, admirandus splendour [Greek or Hebrew], vere ei propria, resplendet: ut ex magnitudine fortunae suae & Scaligerorum dignitate loqui videatur. In caeteris quae ad amicos & ex tempore scribebat, summa castitas sermonis & simplicitas elucet. Nam & raro circumducit, & nominibus plerunque verba singula subjungit, quod quemadmodum exignam, ut Rhetores loquuntur, compositionis curam arguit, ita nihil minus quam anxietatem testatur, & interdum maxime est inimitabile. Quanquam de idiotismis ejus scio quid inepti homines objecerint, noluisse tamen edi omnia, quae ita scripsit, caetera evincunt. Autorem nullum Graecum aut Latinum legit, quem non [Greek or Hebrew] & designandam culpam, obelo notavit. Sed & ⟨p. 426⟩locorum emendationes, & interdum [Greek or Hebrew], & [Greek or Hebrew], & [Greek or Hebrew], tam quae res quam voces spectant, & [Greek or Hebrew], aliaque id genus, sedulo in margin aut calce libri quem legebat, semper designabat, quales habeo non paucos. Testamentum bis condidit: semel ante annos aliquot Latin: semel, ac postremo, Gallice, non paucis immutatis, quo & discessit. Nam ne veteri discederet periculum non erat, quia voluntatem suam ut nonnunquam, quod jam dixi, immutabat, sic mutatam semper testabatur. Scripta propria & Patris, quae adhuc imperfecta erant, aut quae edi alia de causa noluit, in publica Bibliotheca, cui praesum, servantur. Quae vero edi iterum voluit, aut emendata reliquit, fidei meae credidit.
Plurima denunciavit nobis quae quam plurimis post obitum illius annis exitus probavit, quod diebus prope singulis in multis experimur. De calamitate Reipublicae postrema ac recentibus his malis, quorum vix initia videmus, plurima praedixit: quae quo eventura sint expecto. Versiculos non paucos, senex, admodum invitus ac quorundam importunitate victus, edidit, quos senium spirare ac languere querebatur. Nos & Graecos vere & Romanos esse scimus, nam hoc proprium habebat. Jambi enim, quos edidimus, Morales, sicut sponte scripsit, ita extra aleam ponendi sunt. In quibus , splendide . Graecos, paucos numero quos scripsit, ab antiquitate scriptos dicas. Nam quos vellet ex antiquis, ut volebat, exprimebat. Expedite & prompte, sed indifferenter Latine loquebatur. Quod initio molestum illi erat: quia Galli lingua sua saepius utuntur. In Epistolis quas concitatior aut tanquam editurus scripsit, admirandus splendor , vere ei propria, resplendet: ut ex magnitudine fortunae suae & Scaligerorum dignitate loqui videatur. In caeteris quae ad amicos & ex tempore scribebat, summa castitas sermonis & simplicitas elucet. Nam & raro circumducit, & nominibus plerunque verba singula subjungit, quod quemadmodum exignam, ut Rhetores loquuntur, compositionis curam arguit, ita nihil minus quam anxietatem testatur, & interdum maxime est inimitabile. Quanquam de idiotismis ejus scio quid inepti homines objecerint, noluisse tamen edi omnia, quae ita scripsit, caetera evincunt. Autorem nullum Graecum aut Latinum legit, quem non & designandam culpam, obelo notavit. Sed &
Inter reliqua sunt & [Greek or Hebrew] illi Julii Scaligeri in libros De Historia Animalium Aristotelis Commentarii, de quibus ipsa verba hic ponam: Schedia Patris mei in dolio condidi, una cum Commentariis ejus in libros Aristotelis De Historia Animalium, quos maximi fecerim à Daniel Heinsio accurate recenseri, & Prolegomonis praemuniri, ut ita in publicum emittantur: quod ut faciat, eum etiam atque etiam rogo. Quod si quid obstiterit, quo minus Heinsius illam editionem praestare possit, tunc illi Commentarii intra Bibliothecam publicam contineantur: donec idoneus reperiatur qui editionem illam digne curare possit. Quae in utroque testamento sic leguntur. Atque in hoc opere non minus diligenter quam sollicite versari coepimus: quantum tamen hactenus colligere potui, plura sunt, vel transposita, vel mutila, vel alieno loco posita, vel nondum absoluta, quam ut sit speranda editio. Quod non ignorasse [Greek or Hebrew] existimo, qui non semel hoc nobis confessus est. Ut vehementer mirer, cur sperare ab alio voluerit, quod tanto ipse temporis spatio pro deplorato habuit. Non quin edi possit, sed quod in tanti viri opere, non pauca, vel aliena, vel ab ipso nondum expolita, ideoque existimatione tanti hominis indigna, saepius edenda essent. Quod non temere ipsi committemus, qui non ignoramus, quantum permiserint sibi, quantum maximorum hominum existimationi detraxerint, qui posthuma eorum scripta divulgarunt, quod Cujacio & aliis hoc tempore evenit. Utinam adessem tibi! Multum opera, consilio, erudition, ac judicio, juvare nos posses. In hoc opere praesertim, in quo multa sunt [Greek or Hebrew] & plane tali viro digna, qui nusquam tam libere, ab Aristotele, quem solum semper coluit prae reliquis, dissensit. Habes, vir maxim ac amicissime, non modo nisi fallor quod optabas, sed &, quod fortasse nolles, omnia [Greek or Hebrew], ut in mentem quaeque veniebant. Restat, ut uterque nostrûm firmiora, partim quidem è memoria virtutis tanti viri, partim ex amore ejus, quo, dum viveret, nos prosecutus est, solatia petamus, ita enim magis nos conjungi puto. Nam ut alterum prae reliquis dumb vixit admiratus est, ita alterum tenerrime dilexit. Vale, & amare me, ut soles, perge, ô maximum aetatis nostrae decus, & qui omnium judicio, sublato ex humanis rebus illo Sole, Rex & Princeps rei literariae relictus es. Lugduni Batavor. XXVIII Martii MDCIX. Iterum Vale.
Inter reliqua sunt & 〈non-Latin alphabet〉 illi Julii Scaligeri in libros De Historia Animalium Aristotelis Commentarii, de quibus ipsa verba hic ponam: Schedia Patris mei in dolio condidi, una cum Commentariis ejus in libros Aristotelis De Historia Animalium, quos maximi fecerim à Daniele Heinsio accurate recenseri, & Prolegomonis praemuniri, ut ita in publicum emittantur: quod ut faciat, eum etiam atque etiam rogo. Quod si quid obstiterit, quo minus Heinsius illam editionem praestare possit, tunc illi Commentarii intra Bibliothecam publicam contineantur: donec idoneus reperiatur qui editionem illam digne curare possit. Quae in utroque testamento sic leguntur. Atque in hoc opere non minus diligenter quam sollicite versari coepimus: quantum tamen hactenus colligere potui, plura sunt, vel transposita, vel mutila, vel alieno loco posita, vel nondum absoluta, quam ut sit speranda editio. Quod non ignorasse existimo, qui non semel hoc nobis confessus est. Ut vehementer mirer, cur sperare ab alio voluerit, quod tanto ipse temporis spatio pro deplorato habuit. Non quin edi possit, sed quod in tanti viri opere, non pauca, vel aliena, vel ab ipso nondum expolita, ideoque existimatione tanti hominis indigna, saepius edenda essent. Quod non temere ipsi committemus, qui non ignoramus, quantum permiserint sibi, quantum maximorum hominum existimationi detraxerint, qui posthuma eorum scripta divulgarunt, quod Cujacio & aliis hoc tempore evenit. Utinam adessem tibi! Multum opera, consilio, eruditione, ac judicio, juvare nos posses. In hoc opere praesertim, in quo multa sunt & plane tali viro digna, qui nusquam tam libere, ab Aristotele, quem solum semper coluit prae reliquis, dissensit. Habes, vir maxime ac amicissime, non modo nisi fallor quod optabas, sed &, quod fortasse nolles, omnia , ut in mentem quaeque veniebant. Restat, ut uterque nostrûm firmiora, partim quidem è memoria virtutis tanti viri, partim ex amore ejus, quo, dum viveret, nos prosecutus est, solatia petamus, ita enim magis nos conjungi puto. Nam ut alterum prae reliquis dum vixit admiratus est, ita alterum tenerrime dilexit. Vale, & amare me, ut soles, perge, ô maximum aetatis nostrae decus, & qui omnium judicio, sublato ex humanis rebus illo Sole, Rex & Princeps rei literariae relictus es. Lugduni Batavor. XXVIII Martii MDCIX. Iterum Vale.
Et ut cum Amplissimo Thuano, haec communices, à te peto, qui & quanti fecerit [Greek or Hebrew] & me amet, satis nosti.
Et ut cum Amplissimo Thuano, haec communices, à te peto, qui & quanti fecerit 〈non-Latin alphabet〉 & me amet, satis nosti.
Meminit hujus Epistolae Jacobus Augustus Thuanus libro De Vita sua 11 his verbis: Cum eo erat Silvius Josephi grandior natu frater, ad quem Julius Pater poeticam scripsit, homo bonus, neque illiteratus, qui Commentariorum Patris in ⟨p. 419⟩libros Aristotelis De Historia Animalium mention injecta, rogatus fuit à Thuano, ut eos recenseret, nec diutius publico invideret. Quod & ille in parte fecit, libro decimo publicato, quem Jo. Stephano Durantio Senatus Tolosani primario Praesidi dedicavit. Certe, post Silvii obitum in Josephi manus venerunt, qui eos secum in Batavos asportavit, & Danieli Heinsio alumno suo moriens vulgandos reliquit. Sed ita confusos & incastigatos, sicut ipse postea Heinsius ad Casaubonum scripsit, ut de eorum editione desperetur.
Meminit hujus Epistolae Jacobus Augustus Thuanus libro De Vita sua 11 his verbis: Cum eo erat Silvius Josephi grandior natu frater, ad quem Julius Pater poeticam scripsit, homo bonus, neque illiteratus, qui Commentariorum Patris in ⟨p. 419⟩libros Aristotelis De Historia Animalium mentione injecta, rogatus fuit à Thuano, ut eos recenseret, nec diutius publico invideret. Quod & ille in parte fecit, libro decimo publicato, quem Jo. Stephano Durantio Senatus Tolosani primario Praesidi dedicavit. Certe, post Silvii obitum in Josephi manus venerunt, qui eos secum in Batavos asportavit, & Danieli Heinsio alumno suo moriens vulgandos reliquit. Sed ita confusos & incastigatos, sicut ipse postea Heinsius ad Casaubonum scripsit, ut de eorum editione desperetur.
JOSEPHI SCALIGERI Opera Impressa. ANimadversiones seu Notae in Senecae Tragoedias 8o. Lugd. Bat. 1611. & 1621. Come. & Castigationes in Virgilii Appendicem & Vitam, & veterum Poetarum Fragmenta 8o. Lugd. Bat. 1595. Conjectanea in Varronem de re Rusticâ, & Notae in Librum de Linguâ Latinâ 8o. Castigationes in Valerium Flaccum. Castigationes in Sect. Pomp. Fest. Elenchus Trithesii Nicol. Serarii. Ejusdem in Scaliger. Animadvers. Conf. Notae & Castigationes in Eusebii Chronicon Fol. Amstelod. 1658. Elenchus utriusque Orationis Chronologicae Dan. Parei. Conjectanea in Nom. Dionysiaea. De Emendatione Tomporum, & Veterum Graecorum Fragmenta. cum Notis Fol. Commentarii in Ausonii Opera 8o. Cyclometria Elementa duo cum Appendice. Opuscula diversa Graeca & Latina cum notis in aliquot veteres Scriptores. Emendationes ad Theocriti, Moschi, & Bionis Idyllia 8o. Libellus Hippocratis de Ossibus cum Notis. Epigrammata & Sophoclis Ajax Lorarius 8o. De Scaliger. Famil. Discurs. Jambi Gnomici 8o. Florilegium Epigrammatum Martialis, cum Versione Graecâ. Comment. in Catullum, Tibullum, & Propertium 8o. Dissertatio de re Nummaria 8o. Notitia Galliae. Poemata Omnia 8o. Castigationes & Notae in Manilii • stronomicon 8o. Epistolae Omnes. Scholia ad Erpenii •roverbia Arab. Diatriba de Arte Critica.
JOSEPHI SCALIGERI Opera Impressa. ANimadversiones seu Notae in Senecae Tragoedias 8o. Lugd. Bat. 1611. & 1621. Com. & Castigationes in Virgilii Appendicem & Vitam, & veterum Poetarum Fragmenta 8o. Lugd. Bat. 1595. Conjectanea in Varronem de re Rusticâ, & Notae in Librum de Linguâ Latinâ 8o. Castigationes in Valerium Flaccum. Castigationes in Sect. Pomp. Fest. Elenchus Trithesii Nicol. Serarii. Ejusdem in Scaliger. Animadvers. Conf. Notae & Castigationes in Eusebii Chronicon Fol. Amstelod. 1658. Elenchus utriusque Orationis Chronologicae Dan. Parei. Conjectanea in Nom. Dionysiaea. De Emendatione Tomporum, & Veterum Graecorum Fragmenta. cum Notis Fol. Commentarii in Ausonii Opera 8o. Cyclometria Elementa duo cum Appendice. Opuscula diversa Graeca & Latina cum notis in aliquot veteres Scriptores. Emendationes ad Theocriti, Moschi, & Bionis Idyllia 8o. Libellus Hippocratis de Ossibus cum Notis. Epigrammata & Sophoclis Ajax Lorarius 8o. De Scaliger. Famil. Discurs. Jambi Gnomici 8o. Florilegium Epigrammatum Martialis, cum Versione Graecâ. Comment. in Catullum, Tibullum, & Propertium 8o. Dissertatio de re Nummaria 8o. Notitia Galliae. Poemata Omnia 8o. Castigationes & Notae in Manilii • stronomicon 8o. Epistolae Omnes. Scholia ad Erpenii roverbia Arab. Diatriba de Arte Critica.
FUISSE ante secula aliquot plures in agro Delphensi, vulgò Delphlandia, illustrium familiarum arces, seu domos gentiles, quae per injurias bellorum, tam finitimorum, quàm civilium, partim incendiis, partim devastationibus periêre, apud eos constat, qui illorum temporum res scriptis suis complexi sunt. Neque dubium illis est, fuisse inter eas & arcem Crayenburgiam, cognomini genti propriam, Delphos inter & Hagam sitam ad orientem illius fossae, quae Corbulonis creditur & Lugdunum Batavorum ducit, eodumque vel non longè ab illo loco, ubi hodie ea conspicitur domus, quae Crayenesta vulgò dicitur, & à viro amplissimo Herberto Beaumontio, Proceribus Hollandiae & Westfrisiae à Secretis, possidetur. Ut & hanc domum, Crayenburgicam puta, illam fuisse, ex qua originem suam traxit, vel potiùs una eademque cum illa fuit ea familia, quae hodie Grotiana dicitur, ex non obscuris indiciis colligitur, desumto Grotii nomine ex Belgico de Groot, quod propriè Magnum significat, & jam quadringentis abhinc annis illi familiae inditum fuit ob eximium aliquod, uti credibile est, in patriam meritum; nam fuisse eos jampridem, qui ex eo stemmate nati sunt, ut patriae suae amantissimos, ita & juris publici strenuissimos, vel cum periculo suo assertores, ex publicis monumentis satis constat. Hi, destructà cum pluribus aliis arce Crayenburgiâ, cùm tutiores sibi sedes quaererent, in proximam tandem urbem, Delphos dictam, see recepere, ibique honorificè excepti, & ad primarias urbis dignitates admissi, perceptos honours, sub eodem Magni cognomento in posteris suis ad aetam usque nostram continuavere, retentis semper Crayenburgicae gentis insignibus, quae etiamnum familiae Grotianae, & quidem ei soli propria sunt, tanquam certissimis originis suae documentis. Ex hac progenie ortus Hugo Grotius, apud Belgas, de Groot, natus est in urbe Delphis Batavorum, quae inter primas est earum civitatum, penes quas esse jus supremae in Hollandia potestatis, extra controversiam est. Natalis ei fuit dies decimus mensis Aprilis any millesimi quingentesimi octuagesimi tertii, resurrectioni Dominicae eo tempore sacer. Patrem habuit Joannem de Groot, ejusdem urbis Consulem, & Academiae Lugduno-Batavae Curatorem, ad quem exstant Lipsii Epistolae, illustris Viri Jani Dousae versus, & non pauca aliorum monumenta ejus nomini inscripti. Matrem habuit Alitam ab Overschie, ex primoribus ejusdem civitatis ortam.
FUISSE ante secula aliquot plures in agro Delphensi, vulgò Delphlandia, illustrium familiarum arces, seu domos gentiles, quae per injurias bellorum, tam finitimorum, quàm civilium, partim incendiis, partim devastationibus periêre, apud eos constat, qui illorum temporum res scriptis suis complexi sunt. Neque dubium illis est, fuisse inter eas & arcem Crayenburgiam, cognomini genti propriam, Delphos inter & Hagam sitam ad orientem illius fossae, quae Corbulonis creditur & Lugdunum Batavorum ducit, eodumque vel non longè ab illo loco, ubi hodie ea conspicitur domus, quae Crayenesta vulgò dicitur, & à viro amplissimo Herberto Beaumontio, Proceribus Hollandiae & Westfrisiae à Secretis, possidetur. Ut & hanc domum, Crayenburgicam puta, illam fuisse, ex qua originem suam traxit, vel potiùs una eademque cum illa fuit ea familia, quae hodie Grotiana dicitur, ex non obscuris indiciis colligitur, desumto Grotii nomine ex Belgico de Groot, quod propriè Magnum significat, & jam quadringentis abhinc annis illi familiae inditum fuit ob eximium aliquod, uti credibile est, in patriam meritum; nam fuisse eos jampridem, qui ex eo stemmate nati sunt, ut patriae suae amantissimos, ita & juris publici strenuissimos, vel cum periculo suo assertores, ex publicis monumentis satis constat. Hi, destructà cum pluribus aliis arce Crayenburgiâ, cùm tutiores sibi sedes quaererent, in proximam tandem urbem, Delphos dictam, se recepere, ibique honorificè excepti, & ad primarias urbis dignitates admissi, perceptos honores, sub eodem Magni cognomento in posteris suis ad aetam usque nostram continuavere, retentis semper Crayenburgicae gentis insignibus, quae etiamnum familiae Grotianae, & quidem ei soli propria sunt, tanquam certissimis originis suae documentis. Ex hac progenie ortus Hugo Grotius, apud Belgas, de Groot, natus est in urbe Delphis Batavorum, quae inter primas est earum civitatum, penes quas esse jus supremae in Hollandia potestatis, extra controversiam est. Natalis ei fuit dies decimus mensis Aprilis anni millesimi quingentesimi octuagesimi tertii, resurrectioni Dominicae eo tempore sacer. Patrem habuit Joannem de Groot, ejusdem urbis Consulem, & Academiae Lugduno-Batavae Curatorem, ad quem exstant Lipsii Epistolae, illustris Viri Jani Dousae versus, & non pauca aliorum monumenta ejus nomini inscripti. Matrem habuit Alitam ab Overschie, ex primoribus ejusdem civitatis ortam.
Avus ei fuit ille Hugo de Groot, qui ex illustri Cornetziorum gent prognatus, primus Grotianum nomen in familiam suam transtulit. Quippe cum circa annum trigesimum seculi decimi quinti in Diderico de Groot ejusdem itidem civitatis Consule, & non paucis deputationibus satis claro, defecisset stirps masculina, filia ejus Ermgarda de Groot, domûs satis opulentae haeres, viro Nobilissimo Cornelio Cornetzio, qui genus suum ex ea Cornetziorum prosapia ducebat, qui sub Ducibus Burgundiae ex Gallia in Belgium migraverant, nuptura, matrimonium non iniit, nisi factâ conditione, ne, qui ex eo nascerentur masculini sexûs liberi, alio quàm Grotiano nomine nuncuparentur; ita natus Hugo de Groot, ejus Hugonis, de quo loquimur, avus, vir supra quam ea tempora ferebant, Latinarum, Graecarum & Hebraearum quoque literarum sciens. Utriusque familiae Grotianae scilicet & Cornetzianae, nomina, insignia, facultates & honours conjunxit, redintegratisque in eo pristinis Grotianae domus dignitatibus, quae jam ante tria secula in ea familia velut haereditaria fuerant, & in parentem ejus, extra Hollandiam natum, conferri non potuerant, Senatoria & Consularia munia magno cum populi applausu accepit & gessit. Uxorem duxit Elselingam Heemskerkiam, ex ea Heemskerkiorum domo ortam, quae antiquitus inter nobilissimas Hollandiae habita, praeter alios eminentes v•ros & Jacobum Heemskerkium patriae dedit, qui rem strenue gerendo ad Calpen occubuit. Per liberorum suorum matrimonia nobilissimis etiam domibus, ut sunt Almundana, veniens è Toparchis Stridenis in Hollandia, Renessia atque Utenengia apud Trajectinos se innexit. Sed ut ab avo ad nepotem, id est, Hugonem nostrum redeamus; vix credi potest, quàm ingentia à prima infantia sua liberalis indolis, eminentis spiritûs, & indefessae industriae specimina dederit:
Avus ei fuit ille Hugo de Groot, qui ex illustri Cornetziorum gente prognatus, primus Grotianum nomen in familiam suam transtulit. Quippe cum circa annum trigesimum seculi decimi quinti in Diderico de Groot ejusdem itidem civitatis Consule, & non paucis deputationibus satis claro, defecisset stirps masculina, filia ejus Ermgarda de Groot, domûs satis opulentae haeres, viro Nobilissimo Cornelio Cornetzio, qui genus suum ex ea Cornetziorum prosapia ducebat, qui sub Ducibus Burgundiae ex Gallia in Belgium migraverant, nuptura, matrimonium non iniit, nisi factâ conditione, ne, qui ex eo nascerentur masculini sexûs liberi, alio quàm Grotiano nomine nuncuparentur; ita natus Hugo de Groot, ejus Hugonis, de quo loquimur, avus, vir supra quam ea tempora ferebant, Latinarum, Graecarum & Hebraearum quoque literarum sciens. Utriusque familiae Grotianae scilicet & Cornetzianae, nomina, insignia, facultates & honores conjunxit, redintegratisque in eo pristinis Grotianae domus dignitatibus, quae jam ante tria secula in ea familia velut haereditaria fuerant, & in parentem ejus, extra Hollandiam natum, conferri non potuerant, Senatoria & Consularia munia magno cum populi applausu accepit & gessit. Uxorem duxit Elselingam Heemskerkiam, ex ea Heemskerkiorum domo ortam, quae antiquitus inter nobilissimas Hollandiae habita, praeter alios eminentes vros & Jacobum Heemskerkium patriae dedit, qui rem strenue gerendo ad Calpen occubuit. Per liberorum suorum matrimonia nobilissimis etiam domibus, ut sunt Almundana, veniens è Toparchis Stridenis in Hollandia, Renessia atque Utenengia apud Trajectinos se innexit. Sed ut ab avo ad nepotem, id est, Hugonem nostrum redeamus; vix credi potest, quàm ingentia à prima infantia sua liberalis indolis, eminentis spiritûs, & indefessae industriae specimina dederit:
neque à parente viro literatissimo in tanta spe neglectus, sed ante septimum aetatis annum praeceptoribus erudiendus datus, tantos apud eos profectus fecit, ut ante nonum vitae suae annum versus fundere inceperit, ante duodecimum in Academiam Lugduno-Batavam deductus fuerit, ubi non tantùm Philosophiae, Astrologiae & Matheseos, sed & Theologiae, & Jurisprudentiae tam fidelem navavit operam, ut tribus annis ibidem transactis, omnibusque, quibus se applicuerat studiis absolutis, vix quindecennis in comitatum Illustrissimi viri Joannis Oldenbarneveldii Reipublicae Hollandiae Assessoris, & ad invictissimum tunc Principem Henricum Magnum Legati in Galliam proficiscentis se dedit. Ibi gradum in Jure consecutus, & ab Augustissimo Rege non torque tantùm aureâ, sed & effigie regiâ, ob incomparabilem in ista aetate eruditionem donatus, ingentem sui & prosuturam aliquando existimationem reliquit; in patriam reversus forensibus see rebus admovit. Ante decimum septimum aetatis annum causas publicè egit, & ante vigesimum quartum ad Fisci advocationem ab Hollandiae Zelandiaeque Ordinibus vocatus est. Eo in munere tantâ see prudentià, curâ atque integritate gessit, ut non tantùm auctum ei à Proceribus Hollandiae salarium, sed & ultrò in superior Judicum consessu locus promissus sit. Sed ad altiora natus, & Majorum uti apparuit exemplo, rebus publicis destinatus, vacantem per obitum Eliae Oldenbarneveldii, qui fratri Joanni Oldenbarneveldio tunc Procerum Hollandiae Assessori in hoc munus successerat, adsessuram Civitatis ⟨p. 422⟩Rotterodamensis à Rectoribus ejusdem urbis, quae secundum Amstelodamum plurimum in aerarium publicum confert, oblatam ex amicorum consilio & assentientibus Hollandiae Proceribus, accepit anno post mille sexcentos decimo tertio, & aetatis suae trigesimo. Diviserat jam tunc temporis, non plebis tantùm, sed & Magistratuum, Procerumque animos, orta ante annos aliquot de praedestinatione & annexis ei quaestionibus controversia, aliis absolutam ex Joannis Calvini, aliis conditione subnixam ex Erasmi, Castalionis, Philippi Melanchthonis & aliorum sententia amplectentibus. Fovebaturque non Pastorum tantùm, sed & aliorum hominum res novas molientium artibus ea dissensio, adeo ut non obscurè pateret, magni aliquid per discrepantias illas tentari & non minùs Reipublicae quàm Ecclesiae vim intendi:
neque à parente viro literatissimo in tanta spe neglectus, sed ante septimum aetatis annum praeceptoribus erudiendus datus, tantos apud eos profectus fecit, ut ante nonum vitae suae annum versus fundere inceperit, ante duodecimum in Academiam Lugduno-Batavam deductus fuerit, ubi non tantùm Philosophiae, Astrologiae & Matheseos, sed & Theologiae, & Jurisprudentiae tam fidelem navavit operam, ut tribus annis ibidem transactis, omnibusque, quibus se applicuerat studiis absolutis, vix quindecennis in comitatum Illustrissimi viri Joannis Oldenbarneveldii Reipublicae Hollandiae Assessoris, & ad invictissimum tunc Principem Henricum Magnum Legati in Galliam proficiscentis se dedit. Ibi gradum in Jure consecutus, & ab Augustissimo Rege non torque tantùm aureâ, sed & effigie regiâ, ob incomparabilem in ista aetate eruditionem donatus, ingentem sui & prosuturam aliquando existimationem reliquit; in patriam reversus forensibus se rebus admovit. Ante decimum septimum aetatis annum causas publicè egit, & ante vigesimum quartum ad Fisci advocationem ab Hollandiae Zelandiaeque Ordinibus vocatus est. Eo in munere tantâ se prudentià, curâ atque integritate gessit, ut non tantùm auctum ei à Proceribus Hollandiae salarium, sed & ultrò in superiore Judicum consessu locus promissus sit. Sed ad altiora natus, & Majorum uti apparuit exemplo, rebus publicis destinatus, vacantem per obitum Eliae Oldenbarneveldii, qui fratri Joanni Oldenbarneveldio tunc Procerum Hollandiae Assessori in hoc munus successerat, adsessuram Civitatis
quibus perpensis & collatis cum iis, quae in casu non absimili Lycestrianis temporibus agitata erant, oblati sibi ministerii functionem exercere recusavit vir perspicacissimus, nisi sub conditione, ne in potestate Magistratûs Rotterodamensis foret, eum unquam invitum ab eodem removere. Hac lege initam adsessuram tantà diligentià tantàque fidelitate exercuit, ut neque legitimi, id est, veteres, neque novi Magistratus quidquam in ministerio ejus invenerint, quod carpere aut accusare possent. Per eam functionem non in conventum tantùm Ordinum Hollandiae introductus, sed & pars factus est consessùs Curatorum Reipublicae, qui velut vicariam Ordinum Hollandiae potestatem exercent, eorumque nomine, & Foederatorum Conventum frequentare solent. Cùmque jam ante annos aliquot in gratiam navigationis Indicanae de jure istius commercii libellum scripsisset, maximaeque super ear contentions Anglos inter & Batavos mercatores ortae essent, componendis eorum controversiis, in Britanniam missus est; ubi & ab ipso Rege Jacobo sapientissimo sui seculi Principe, 1& ab eruditis ejus insulae viris non exigua benevolentiae signa accepit, propioremque amicitiam contraxit cum viro doctissimo Isaaco Casaubono, quem hactenus non nisi per literas suas coluerat. Gliscebant interim crescebantque indies super diversitate dogmatum discrepantiae. Jam pervenerant factiosae dissensions à Pastoribus ad plebem, à plebe ad Magistratum, à Magistratu ad Ordines Hollandiae veros & summos Reipublicae Rectores, ab Ordinibus ad Principem Mauritium, (cujus parens Gulhelmus Arausionensium Princeps in eadem praesectura constitutus, quoties ad eum similes de Religione quaestiones delatae erant, semper testatus erat, earum cognitionem non ad se, sed ad Ordines cujusque Provinciae pertinere;) à Mauritio ad Delegatos foederatorum, quibus nihil juris esse in singularum nationum subditos, jam saepe demonstratum erat, & demonstratum est apertiùs, nemine postea contra nitente. Neque deerant inter ipsos Magistratus, ipsosque Reipublicae Proceres, qui incontestabile in res Ecclesiasticas Ordinum Hollandiae arbitrium ad eosdem Delegatos deferrent.
quibus perpensis & collatis cum iis, quae in casu non absimili Lycestrianis temporibus agitata erant, oblati sibi ministerii functionem exercere recusavit vir perspicacissimus, nisi sub conditione, ne in potestate Magistratûs Rotterodamensis foret, eum unquam invitum ab eodem removere. Hac lege initam adsessuram tantà diligentià tantàque fidelitate exercuit, ut neque legitimi, id est, veteres, neque novi Magistratus quidquam in ministerio ejus invenerint, quod carpere aut accusare possent. Per eam functionem non in conventum tantùm Ordinum Hollandiae introductus, sed & pars factus est consessùs Curatorum Reipublicae, qui velut vicariam Ordinum Hollandiae potestatem exercent, eorumque nomine, & Foederatorum Conventum frequentare solent. Cùmque jam ante annos aliquot in gratiam navigationis Indicanae de jure istius commercii libellum scripsisset, maximaeque super ea re contentiones Anglos inter & Batavos mercatores ortae essent, componendis eorum controversiis, in Britanniam missus est; ubi & ab ipso Rege Jacobo sapientissimo sui seculi Principe,
Illi auctoritate Principis Mauritii nixi, omnia jura in se trahere, Proceres Hollandiae, qui plus quàm dimidiam partem subsidiorum in aerarium publicum conferebant, quorumque opibus nonnulli eorum ad commune foedus perducti erant, subditorum instar habere, optimum & sidissimum quemque è seed Magistratûs depellere, Oldenbarneveldium, Hogerbetium & Grotium hunc nostrum, illum universae Hollandiae, 1horum alterum civitatis Lugdunensis, alterum Rotterodamensis Assessors ⟨p. 423⟩in custodias trahere, delegatos illis judices dare, illegitimo modo accusare, indefensos damnare; Oldenbarneveldium septuagesimum secundum aetatis annum agentem capitali supplicio plectere, reliquos duos ad perpetuos carceres mittere, & omnia eorum bona publicare: nitentibus contra & vi• auctoritati suae inferri frustra clamantibus ipsis Hollandiae Ordinibus, donec optimis quibusque à muneribus suis dimotis, novisque in eorum loca contra leges impositis, omnia pro libidine eorum agi coepère qui istius novitatis auctores erant. Ita captus Hugo Grotius, vir innocentissimus & patriae suae, libertatisque publicae amantissimus, postquam novem per menses detentus Hagae fuisset, eorumque sex elapsi essent in conquirendo infensissimos quosque, quibus judicum munus tutò committerent, tresque reliqui in formandis accusationum capitibus essent conjuncti, interdicto interim uxori, liberis, parentibus, consanguineis & amicis, ne adire, alloqui, aut ullum operam praestare captivo, quamvis periculosè aegrotanti, ne quidem coram ipsis judicibus liceret. Damnatus tandem ad carceres perpetuos, bonaque ejus publicata sunt. 2Quod cùm ostensum judicibus esset per leges patriae non licere, nisi in damnatos Majestatis, anno post latam sententiam pronuntiatum ab iis est, sibi, dum ferrent sententiam, nullam aliam mentem fuisse, quàm Grotium, aliosque Majestatis fuisse reos. Inde Lupesteynium Hollandicae ditionis castellum in 3confinio Geldriae inter flumina Mosam & Vahalim situm, finiendae in pedore carceris vitae transportatur. Ubi postquam ultra sesquiannum sustentatus bonis uxoris, aspernantis judicum largitionem, qui vicenos & quatuor in diem asses alendo captivo, totique ipsius familiae assignaverant, studiis praecipuè impendisset, plurimasque ab iis, qui custodiae ejus praeerant injurias perpessus fuisset, tandem Dei Opt. Max.
indignam viri sortem miserantis beneficio, & uxoris Mariae Reygersbergiae, ex primariis Zelandiae familiis ortae, Petrique Reygersbergii Veriani Consulis, qui non inutilem Patriae & Nassaviae domui navaverat operam, eamque ob causam Lycestrianis temporibus ab inimica factione ejectus oppido exulaverat, filiae, virilis animi, & supra sexum sapientis Matronae, operâ pristinae libertati redditus est; inclusus quippe cistae quae transportandis libris jam aliquoties inservierat, & à custodibus ipsis in navem deductus Gornichemum proximum castello oppidum vectus, & in domum delatus est optimi ibidem civis Davidis Daetzelarii, dignissimi vel ob 1hoc unum in perditissimis temporibus sactum, cujus nomen omnibus bonis innotescat. Ibi sumtis coementarii cujusdam vestibus, primùm Antuerpiam, inde Lutetiam se recepit, ubi per absentiam Regis ab ipsius Ministris, postea & à Rege ipso benignissimè exceptus, & annuo donativo honestatus, sedem quieti & studiis suis posuit, semper intentus patriae & popularibus suis, ubi quid negotii illis apud aulam eam esset, consilio, operâ, & quâ pollebat apud nonnullos Ministros regios gratiâ inservire ac prodesse; quamvis non ignoraret, eos, qui ibi res Foederatorum curabant, nihil intentatum relinquere, quo Regis animum ipsi insestum redderent, sed srustra laborabant apud Principem nihil ignorantem eorum, quae annis MDCXCIII & MDCXIX in Hollandia acta erant: quin dixisse non semel fertur, mirari see virtutem hominis, qui tam malè in patria habitus, non desineret tamen ei, subditisque ejus been veil, imo quocunque etiam posset modo benesacere. Primum operum, ⟨p. 424⟩quod post receptam libertatem edidit, fuit Apologeticus sive defensio, non tam sua, qui non potuerat peccare in exsequendis iis, quae sibi a Superioribus suis mandata crant, quam eorum, qui legitimo modo creati, legitimo jure Reip. Hollandicae annis dec•no octavo & nono praefuerant. Quo comperto Foederatorum Delegati, neque ignorantes suas in eo libro arts, illatamque Hollandiae vim detegi, cùm nihil haberent, quo expressam in eo veritatem redarguere aut resutare possent, usitat• jam diu violentiâ utentes, proscriptionibus eum persecuti sunt:
indignam viri sortem miserantis beneficio, & uxoris Mariae Reygersbergiae, ex primariis Zelandiae familiis ortae, Petrique Reygersbergii Veriani Consulis, qui non inutilem Patriae & Nassaviae domui navaverat operam, eamque ob causam Lycestrianis temporibus ab inimica factione ejectus oppido exulaverat, filiae, virilis animi, & supra sexum sapientis Matronae, operâ pristinae libertati redditus est; inclusus quippe cistae quae transportandis libris jam aliquoties inservierat, & à custodibus ipsis in navem deductus Gornichemum proximum castello oppidum vectus, & in domum delatus est optimi ibidem civis Davidis Daetzelarii, dignissimi vel ob
Irae incontinentior, sed placabilis erat. Injurias non paucas fortiter tulit. Conditionibus ex Gallia honestis huc vocatus fuerat: quibus cum diutissime reluctatus esset, neque tamen contemptum quorundam evaderet, qui non alia de causa eum oderant nisi quod tantus esset, magno animo contempsit. Et cum aliquando quaedam ejus generis quae mihi evenissent, apud eum cum dolore depromerem, adducta fronte, Filii, inquit, Dei sumus: exules sumus: libertatem maximam hic consecuti sumus, quid ulterius deberi nobis ⟨p. 425⟩putas? Tantum vellem, ut vel quidam eum irritassent parcius, aut ipse rarius eorum meminisset. Nam contemptu vindicari poterant. Famam enim, eruditionem, mores, ingenium, ut longe supra caeteros evexerat, ita longe ab imperitorum contemptu & laudibus in tutum receperat. Quorum male dicta aegre si feras, finem suum consequuntur: spreta, aut si risu ulciscaris, exolescunt & infamiam autoribus relinquunt. Adde quod responso serio & gravi magis irritantur. Sane ex omnibus quos eruditionis causa habuit infensos, nemo fuit, qui, non dicam, paria in maximis cum eo fecerit, sed qui tria Publii monosticha, quae me in stuporem saepius dederunt (neque ignoro quid tu judices) aut duo Dionysii Catonis disticha, eadem venustate hactenus repraesentaverit. Probitate, pietate, castitate, vitae temperantia, contemptu fortunae, à qua semper generositate animi ac magnitudine se vindicavit parem non habuit. Nobilitatem adversus quam aliquid licere sibi voluit improbitas, non scriptis tantum, sed & vita, quotidiana consuetudine, moribus, gestibus, verbis singulis, praeclarissime tutatus est, quae invicta argumenta sunt. Majestatem enim nemo mutuatur, sed exhibet. Et ut vixit, sic decessit. Amicorum omnium, inter caeteros & tui, ut ex Raphelenrgianis viris doctissimis probissimisque, quos supremam voluntatem suam exequi voluit, praecepit, rationem habuit. Caeteris, 〈non-Latin alphabet〉 reliquit. Paedagogica ingenia ad arrogantiam ac ostentationem nata, odio fatali prosequi solebat, neque unquam inter suos habuit, quibusdam domo & familiaritate sensim interdixit. Atheos, & qui de verbo Dei parum reverenter loquerentur aut sentirent, odio inexpiabili prosequebatur, quos severitate vultus & intuitu aversabatur, ut ne mentionem quidem ferret. Et non unum novi quem ex vultu oderat, qui & postea judicium illius confirmarunt.
Illi auctoritate Principis Mauritii nixi, omnia jura in se trahere, Proceres Hollandiae, qui plus quàm dimidiam partem subsidiorum in aerarium publicum conferebant, quorumque opibus nonnulli eorum ad commune foedus perducti erant, subditorum instar habere, optimum & sidissimum quemque è sede Magistratûs depellere, Oldenbarneveldium, Hogerbetium & Grotium hunc nostrum, illum universae Hollandiae, 1horum alterum civitatis Lugdunensis, alterum Rotterodamensis Assessores ⟨p. 423⟩in custodias trahere, delegatos illis judices dare, illegitimo modo accusare, indefensos damnare; Oldenbarneveldium septuagesimum secundum aetatis annum agentem capitali supplicio plectere, reliquos duos ad perpetuos carceres mittere, & omnia eorum bona publicare: nitentibus contra & vi• auctoritati suae inferri frustra clamantibus ipsis Hollandiae Ordinibus, donec optimis quibusque à muneribus suis dimotis, novisque in eorum loca contra leges impositis, omnia pro libidine eorum agi coepère qui istius novitatis auctores erant. Ita captus Hugo Grotius, vir innocentissimus & patriae suae, libertatisque publicae amantissimus, postquam novem per menses detentus Hagae fuisset, eorumque sex elapsi essent in conquirendo infensissimos quosque, quibus judicum munus tutò committerent, tresque reliqui in formandis accusationum capitibus essent conjuncti, interdicto interim uxori, liberis, parentibus, consanguineis & amicis, ne adire, alloqui, aut ullum operam praestare captivo, quamvis periculosè aegrotanti, ne quidem coram ipsis judicibus liceret. Damnatus tandem ad carceres perpetuos, bonaque ejus publicata sunt. 2Quod cùm ostensum judicibus esset per leges patriae non licere, nisi in damnatos Majestatis, anno post latam sententiam pronuntiatum ab iis est, sibi, dum ferrent sententiam, nullam aliam mentem fuisse, quàm Grotium, aliosque Majestatis fuisse reos. Inde Lupesteynium Hollandicae ditionis castellum in 3confinio Geldriae inter flumina Mosam & Vahalim situm, finiendae in pedore carceris vitae transportatur. Ubi postquam ultra sesquiannum sustentatus bonis uxoris, aspernantis judicum largitionem, qui vicenos & quatuor in diem asses alendo captivo, totique ipsius familiae assignaverant, studiis praecipuè impendisset, plurimasque ab iis, qui custodiae ejus praeerant injurias perpessus fuisset, tandem Dei Opt. Max.