A26815:864
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Inter reliqua sunt & [Greek or Hebrew] illi Julii Scaligeri in libros De Historia Animalium Aristotelis Commentarii, de quibus ipsa verba hic ponam: Schedia Patris mei in dolio condidi, una cum Commentariis ejus in libros Aristotelis De Historia Animalium, quos maximi fecerim à Daniel Heinsio accurate recenseri, & Prolegomonis praemuniri, ut ita in publicum emittantur: quod ut faciat, eum etiam atque etiam rogo. Quod si quid obstiterit, quo minus Heinsius illam editionem praestare possit, tunc illi Commentarii intra Bibliothecam publicam contineantur: donec idoneus reperiatur qui editionem illam digne curare possit. Quae in utroque testamento sic leguntur. Atque in hoc opere non minus diligenter quam sollicite versari coepimus: quantum tamen hactenus colligere potui, plura sunt, vel transposita, vel mutila, vel alieno loco posita, vel nondum absoluta, quam ut sit speranda editio. Quod non ignorasse [Greek or Hebrew] existimo, qui non semel hoc nobis confessus est. Ut vehementer mirer, cur sperare ab alio voluerit, quod tanto ipse temporis spatio pro deplorato habuit. Non quin edi possit, sed quod in tanti viri opere, non pauca, vel aliena, vel ab ipso nondum expolita, ideoque existimatione tanti hominis indigna, saepius edenda essent. Quod non temere ipsi committemus, qui non ignoramus, quantum permiserint sibi, quantum maximorum hominum existimationi detraxerint, qui posthuma eorum scripta divulgarunt, quod Cujacio & aliis hoc tempore evenit. Utinam adessem tibi! Multum opera, consilio, erudition, ac judicio, juvare nos posses. In hoc opere praesertim, in quo multa sunt [Greek or Hebrew] & plane tali viro digna, qui nusquam tam libere, ab Aristotele, quem solum semper coluit prae reliquis, dissensit. Habes, vir maxim ac amicissime, non modo nisi fallor quod optabas, sed &, quod fortasse nolles, omnia [Greek or Hebrew], ut in mentem quaeque veniebant. Restat, ut uterque nostrûm firmiora, partim quidem è memoria virtutis tanti viri, partim ex amore ejus, quo, dum viveret, nos prosecutus est, solatia petamus, ita enim magis nos conjungi puto. Nam ut alterum prae reliquis dumb vixit admiratus est, ita alterum tenerrime dilexit. Vale, & amare me, ut soles, perge, ô maximum aetatis nostrae decus, & qui omnium judicio, sublato ex humanis rebus illo Sole, Rex & Princeps rei literariae relictus es. Lugduni Batavor. XXVIII Martii MDCIX. Iterum Vale.
Inter reliqua sunt & 〈non-Latin alphabet〉 illi Julii Scaligeri in libros De Historia Animalium Aristotelis Commentarii, de quibus ipsa verba hic ponam: Schedia Patris mei in dolio condidi, una cum Commentariis ejus in libros Aristotelis De Historia Animalium, quos maximi fecerim à Daniele Heinsio accurate recenseri, & Prolegomonis praemuniri, ut ita in publicum emittantur: quod ut faciat, eum etiam atque etiam rogo. Quod si quid obstiterit, quo minus Heinsius illam editionem praestare possit, tunc illi Commentarii intra Bibliothecam publicam contineantur: donec idoneus reperiatur qui editionem illam digne curare possit. Quae in utroque testamento sic leguntur. Atque in hoc opere non minus diligenter quam sollicite versari coepimus: quantum tamen hactenus colligere potui, plura sunt, vel transposita, vel mutila, vel alieno loco posita, vel nondum absoluta, quam ut sit speranda editio. Quod non ignorasse existimo, qui non semel hoc nobis confessus est. Ut vehementer mirer, cur sperare ab alio voluerit, quod tanto ipse temporis spatio pro deplorato habuit. Non quin edi possit, sed quod in tanti viri opere, non pauca, vel aliena, vel ab ipso nondum expolita, ideoque existimatione tanti hominis indigna, saepius edenda essent. Quod non temere ipsi committemus, qui non ignoramus, quantum permiserint sibi, quantum maximorum hominum existimationi detraxerint, qui posthuma eorum scripta divulgarunt, quod Cujacio & aliis hoc tempore evenit. Utinam adessem tibi! Multum opera, consilio, eruditione, ac judicio, juvare nos posses. In hoc opere praesertim, in quo multa sunt & plane tali viro digna, qui nusquam tam libere, ab Aristotele, quem solum semper coluit prae reliquis, dissensit. Habes, vir maxime ac amicissime, non modo nisi fallor quod optabas, sed &, quod fortasse nolles, omnia , ut in mentem quaeque veniebant. Restat, ut uterque nostrûm firmiora, partim quidem è memoria virtutis tanti viri, partim ex amore ejus, quo, dum viveret, nos prosecutus est, solatia petamus, ita enim magis nos conjungi puto. Nam ut alterum prae reliquis dum vixit admiratus est, ita alterum tenerrime dilexit. Vale, & amare me, ut soles, perge, ô maximum aetatis nostrae decus, & qui omnium judicio, sublato ex humanis rebus illo Sole, Rex & Princeps rei literariae relictus es. Lugduni Batavor. XXVIII Martii MDCIX. Iterum Vale.