A26815:879
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
cùmque ne unum quidem diem curando ac reficiendo corpori à festinante ad suos redire animo obtinere posset▪ rustico, quod aegrè ibi nactus erat, vectabulo, iter per medios imbres & ventos continuavit per aliud octiduum, donec consumptis per nimias agitations & lassitudinem viribus, tandem Rostochium pervenit, & lecto non resurrecturus incubuit. Postero die accersitus ad eum venit Medicinae Doctor Sto•kmanus, qui pulsu venae observato ejusque debilitatem solely lassitudini ⟨p. 427⟩idem sequenti die rediit, auctamque debilitatem, sudoremque lethaiem, & reliqua deficientis naturae signa agnovit, actum esse de ejus vita, jamque in agone mortis versari pronunciavit, in eo cùm esset statu circa nonam vespertinam 1vocatus ad eum accessit Theologiae Doctor ac Professor, nec non Verbi Divini ibidem Minister Joannes Quistorpius, qui post habitos aliquos cum eo sermones super fragilitate humana, multifariis mortalium peccatis, necessariâ eorum poenitentiâ, Deique Opt. Max. in iisdem condonandis propter merita Christi immensà clementiâ, quaeque his similia morientibus proponi solent, ad preces se convertit, quarum verba complicatis manibus, submissa voce secutus Grotius, paulatim deficere, auditumque primo, mox & visum perdere incepit, nec multo pòst sub ipso puncto mediae noctis placidè exspiravit. Intestina ejus aeneo vasi inclusa ibidem in loco honoratissimo Ecclesiae Cathedralis sepulta sunt. Corpus ipsum balsamo conditum in urbem patriam Delphos Batavorum transportatum, ibique non sine ingenti exsequiarum pompâ proavùm sepulchro, quod in choro aedis novae à dexteris celeberrimi Arausionensium Principum monumenti reperitur impositum est. Erat formâ corporis vulgarem non multùm excedente, facie satis pulchrâ, colour nitido, naso in aquilinum verso, oculis splendidis, vultu sereno, membris compactis, & robustis adeò, ut in ambulando, currendo, saltando, in eâ quâ erat aetate, vix quenquam sibi parem reperiret. In rebus agendis serius, apud amicos hilaris, apud omnes affabilis erat: quâ verò industriâ, quo ingenio, quo judicio, quâ pietate in Deum, amore in proximum, charitate in patriam praeditus fuerit, apertiùs ex ipsius scriptis, quàm ex aliorum testimoniis colligetur.
cùmque ne unum quidem diem curando ac reficiendo corpori à festinante ad suos redire animo obtinere posset rustico, quod aegrè ibi nactus erat, vectabulo, iter per medios imbres & ventos continuavit per aliud octiduum, donec consumptis per nimias agitationes & lassitudinem viribus, tandem Rostochium pervenit, & lecto non resurrecturus incubuit. Postero die accersitus ad eum venit Medicinae Doctor Stokmanus, qui pulsu venae observato ejusque debilitatem soli lassitudini