A26815:886
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
DOMINE, Ago gratias pro bonis iis officiis, quae mihi apud quosdam praestitisti, qui Regi sunt à consiliis; rogoque ut sic pergas tam apud eosdem, quàm alios, quos non inidoneos judicabis, meam dans fidem, me non immemorem futurum hujus benevolentiae, sed qualiscunque se occasio offerat, operam tibi daturum. Oro etiam, ut persuasum habeas meum erga te favorem, quo te semper prosequar, inductus eo affectu, quem mihi omni tempore fecisti testatissimum. Rogavi affinem tuum D. Reygersbergium, ut ad te definitè & distinctè de rebus quibusdam scriberet, ad quas intelligere sententiam tuam gestio, hanc si miseris, magno beneficio me tenebis obligatum, sicut nuper, cùm memoriale ad […] mitteres, pro quo gratias ago maximas. Utinam hic possem • bus tuis utilem operam afferre, eam sane ex animo impenderem; sed nihil te fallit eum nunc esse rerum statum, ut aut ego aut reliqui amici commodis tuis ex voto inservire nequeamus. Spero tamen, quòd tempus mutationem hisce inseret, quodque te brevi videbo existimatione & honoribus iis florentem, quos eximiae dotes tuae requirant. Unde non minor mihi voluptas suborietur, quàm olim ex tua libertate. Interim dumb extorris à patria vivis, exopto tibi omnia grata, fausta, prospera, ipsi tibi quae optare possis. Precor Deum, hoc ut tibi dovet, mihique occasionem, ut tibi queam reipsa ostendere, quòd sim, Omni affectu tibi inservire pronus F. HENRICUS à NASSAU.
DOMINE, Ago gratias pro bonis iis officiis, quae mihi apud quosdam praestitisti, qui Regi sunt à consiliis; rogoque ut sic pergas tam apud eosdem, quàm alios, quos non inidoneos judicabis, meam dans fidem, me non immemorem futurum hujus benevolentiae, sed qualiscunque se occasio offerat, operam tibi daturum. Oro etiam, ut persuasum habeas meum erga te favorem, quo te semper prosequar, inductus eo affectu, quem mihi omni tempore fecisti testatissimum. Rogavi affinem tuum D. Reygersbergium, ut ad te definitè & distinctè de rebus quibusdam scriberet, ad quas intelligere sententiam tuam gestio, hanc si miseris, magno beneficio me tenebis obligatum, sicut nuper, cùm memoriale ad 〈…〉 mitteres, pro quo gratias ago maximas. Utinam hic possem • bus tuis utilem operam afferre, eam sane ex animo impenderem; sed nihil te fallit eum nunc esse rerum statum, ut aut ego aut reliqui amici commodis tuis ex voto inservire nequeamus. Spero tamen, quòd tempus mutationem hisce inseret, quodque te brevi videbo existimatione & honoribus iis florentem, quos eximiae dotes tuae requirant. Unde non minor mihi voluptas suborietur, quàm olim ex tua libertate. Interim dum extorris à patria vivis, exopto tibi omnia grata, fausta, prospera, ipsi tibi quae optare possis. Precor Deum, hoc ut tibi douet, mihique occasionem, ut tibi queam reipsa ostendere, quòd sim, Omni affectu tibi inservire pronus F. HENRICUS à NASSAV.