A26815:888
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
PETRI PITHOEI I. C. VITA▪
PITHOEORUM origo è Viromensi pago, qui situs ad mare, in ea parte Neustriae, quam inferiorem Normaniam vulgo vocant, indicio est in antiquis monumentis recensio nobilium qui anno Salutis M. CXLXXX in Hierosolymitanam militiam ultro jere; in quibus Guilelmus Pithoeus secundus Viromensium adscriptus, addito ejus digmate, quod idem in Pithoeorum Trecensium scutis etiamnum manet. Post quem longo intervallo Aemilius Pithoeus patria & paternis opibus majori natu fratri relictis, venit in Campaniam, ubi filium Andream genuit, è quo natus Petrus, qui & alterum Petrum reliquit, patrem nostri Pithoei, ad quem festinans, de patre pauca dicam. Natus is in Campaniae vico, cui nomen Heruicum, non longe à Trecensi oppido, in quod migravit Petrus, simul ab armis ad literas, quibus tum pretium atque honos regnante Francisco primo. In iis excelluit hic Petrus, doctissimus totius provinciae, nec juris tantum municipalis ac forensis peritissimus, de quo respondere ille quotidie & urbi & provinciae, adscitusque in consilium primorum, sed civilis etiam juris consultissimus, & veriorum ejus disceptationum, atque omnis antiquitatis quaesitor accuratissimus, quod & filiorum relatione, & testimonio maximi Cujacii scimus esse verum. Uxores duas duxit, è prima geminos tulit Joannem & Nicolaum, qui annum agentes septuagesimum tertium etiamnum vivunt, insignes tam longaeva aetate, (quod rarum in geminis, & habitum miraculo, praecipue septimo mense natis:) sed insigniores summa pietate, & maxima inter geminos concordia. Ex altera plures liberos tulit, sed illustres maxime Petrum ac Franciscum, utrumque natum bono literarum & posterorum miraculo, sed de Francisco tantum est, vivit adhuc & precor vivat. De Petro, quem fata nuper ad seliciorem vitam traduxere, dicendum latius. Is natus Kal. Novembris, anno M. D. XXXVIIII. ingenio à prima aetate acuto semper & prompto, at corpore diu infirmiore, donec adolescent aetate & procerior sperato evasit, & robustior. Primas literas in urbe Tricassium didicit à solennibus gvmnasii Trecensis doctoribus. Missus inde Lutetiam, ubi florentes tum literas coluit diligentissime, miratus unice doctissimum illum Turnebum, cui pares paucos