A26815:892
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Demum revocatus à patre, & statim Ava•••um Biturigum missus, ut Jus civile ad••sceret, cum mandatis prudentissimi senis, ne glossas aut commentarios doctorum moraretur, sed ipsa Jurisconsultorum atque Imperatorum verba diligentissime expenderet, èquibus accuraperpensis vera lux jury Civili, sicuti ex imperitissimorum doctorum dubiis interpretationibus a• vacillantibus responsis, merae tenebrae. Quae mandata secutus silius summa fide, selicior patre quod in aetatem doctiorem incidit. Nam pater • aloandri editione utebatur, quae tum optima, eamque ad manuscriptos plerosque contulerat labour summo. Aetas filii Pandectarum Florentinorum emendati••imi codicis editionem nacta est, & post selicem multorum eruditorum operam, antecessorem audivit maximum Cujacium, cui haud scio an pares suerint antiqui illi I. C. quorum vestibula frequentavit Romanorum clientium turba, aut quorum oracula Imperatorum authoritate munita, post tanta intervalla temporum etiamnum venerantur externi populi. Certe neque illi acriori judicio jus tractavere, neque post eorum aetatem quisquam ad hujus viri doctrinam, acumen, judicium accessit. Tantum doctorem nactus Pithoeus adhaesit uni, quem & secutus Avarico Valentiam, & diligentissimo studio adsecutus, ut Cujacius in arctiorem amicitiam ac familiaritatem juvenem adscisceret, & discere doctor à discipulo, ac quae didicisset publicis monumentis profiteri non dedignaretur. Audivit eum Pithoeus usque ad annum M. D. L. X. summa industria jus civil simul tractans & in omnem antiquitatem enquirens. Quod illi studium duravit usque ad exitum vitae, vetustissimos optimorum scriptorum codices, undequaque quovis pretio comparans, dein anxio ac fiddly labore conserens, non ostentationi aut inani ac curiosae adfectationi, quod plerisque usu venit, sed literarum ac rei publicae amore maximo, cognitoque non legi, non intelligi sine hac diligentia optimos quosque scriptorum veterum: Neque ut in iis, emendandis conquiesceret, quod sibi opus hodie adsumunt nimium •ani homines, sed ut ex emendatis, rerum ipsarum cognitionem penitissimam hauriret, quam potiorem habuit semper verborum scientia, sicut utramque in omni vita parvi a se factam indicavit, nisi ad scientiam accederet pietas morum, integritas vitae, & in excolendis publicis privatis officiis inculpata industria.