A26815:894
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Eorum temporum historiam, qua ad regnorum ac provinciarum statum, qua ad Ecclesiae administrationem, ex optimis quibusque & fidelissimis antiquitatis monumentis sedulo sibi comparaverat, quorum partem maximam communicavit etiam omnibus, datis in lucem quae selectissima de duabus gentibus Regum nostrorum, item Caroli magni ac succesiorum legibus, quaeque de Comitum Campanorum serie, sed praecipue restitutis veterum Theologorum scriptis, quae innumera vel primus vel meliora dedit in vulgus; daturus etiam doctissimum atque utilissimum opus, diligentissimam Synodorum omnium editionem, quam summo studio, impensa, labour collegerat, ni praevenissent acerba fata. Quae ego una serie p•aecerpere volui, ut semel dictis quae ad studia & literas pertinent, de ceteris ejus actionibus dicam liberius. Vixit ergo ab anno M. D. LX. Lutetiae usque ad civilium bellorum primas s• ces, quorum importunitatem fugiens, secessit ad literarum otium, gravissimis interea periculis obnoxius, ut saepe inter metum imminentis mortis, solamen tamen è libris peteret, & in maximis discriminibus scriberet optima quaeque & doctissima. Quibus tandem post longos furores sedatis, rediit ad forum post annum M. D. LXXII. & monentibus a•icis cogitandum de sobole, duxit ex honestissima familia Catharinam Paludellam conjugem, cum qua deinceps vixit moffensa concordia: mansitque inde in foro, adscitus in consilium à maximis quibusque & sapientissimis, delectusque à multis etiam ignotis controversiarum suarum arbiter. Quo in utroque vir magnus excelluit, ut scires natum discernendo verum à falso, & agnosceres in privata toga perpetuum magistratum. Nec privatis solum controversiis electus arbiter, sed etiam publicis, adscitus in consilium toto vitae tempore de rebus majoribus, quia vera virtute tantum autoritatis quaesiverat apud maximos quosque & probissimos tam in Sanatu quam in aula, ut nec de republica ante sententiam suam dicerent, quam Pithoeum ejus auctorem habuissent. Itaque vicit luce sua tenebras inselicissimi saeculi, quo nullus honos nisi emptus pecunia; vocatusque ultro & coactus etiam ad suscipiendos honores: primo adscitus inter substitutos Regiorum cognitorum, quo in honore ita placuit & magistratibus & privatis omnibus, ut ⟨p. 438⟩invitus retineretur ultro in eo munere, etiam postquam id ut cetera addictum pretio: & paulo post quaerenti Regi Henrico III.