A26815:9
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Dedication: Illustri Nobilissimoque D. Domino Gulielmo Russel, Bedfordiae Comitis filio natu maximo.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
HIstoria non immeritò magna vitae humanae lux & magistra semper habita est; quippè quae omnes hominum ordines ad officia cuique propria & idonea & suaviter instituat, & moveat efficaciter. Enimvero exempla in formandis hominum animis ad virtutem vim quandam obtinent singularem, & majores, quam nuda praecepta, aculeos habent, quibus homines ad actiones secundum virtutem incitentur. Qui quum historiae usus & sinis sit praecipuus, ea demum historia maximi profecto aestimanda erit, non quae rebus magnificis, bellorum stragibus, caeterisque ejusmodi inanem quandam voluptatem afferre solet lectoribus, sed quae res utiles exhibet ac imitatione dignas. Atque hac potissimum de causa praestantium virorum vitae fideliter conscriptae plurimum certè habent utilitatis; ex iis enim facile constat quâ ratione vitae suae modum instituere soleant, affectus cohibere, seque ipsos in variis vitae circumstantiis moderari; tum verò, ut quandoque vel ex imbecillitate lapsi sunt, vel per errorem à virtutis semita deviârunt. Quapropter opus non minus utile quàm gratum & jucundum duxi, illustrium virorum vitas à variis quidem autoribus antehac conscriptas, & seperatim editas, nonnullis de novo additis in unum volumen compingere. Cujus ego frontispicium quod honorando tuo nomine decoraverim, cum praecellentes tuae virtutes, tum gratitudo quâ prosequor amorem erga me tuum amicitiamque singularem, effecerunt.
Non est mihi animus in amplissimum simul & nobilissimum virtutum tuarum campum excurrere, quae nullis egent verborum ornamentis quibus illustrentur, sed verbis ipsis poterunt splendorem suum faenerari. Neque tamen de eis interim omnino certè conticescam. Illud equidem verissimè potero, & absque omni adulation affirmare, animi tui generositatem nobilitatem generis adaequare. Virtus quidem non semper unà cum haereditate ad posteros transmittitur; verum quemadmodum Jordanus fluvius (uti testantur Geographi) è monte Libano inter cedros originem ducens, postquam deinde longo itinere terras limpidissimis suis & foecundis aquis irrigaverit, tandem in marry mortuo sepelitur; ità saepius usu venire compertum est, ut majoribus orti nobilissimis generis sui splendorem moribus pravis obscuraverint: Tu autem, Domine, majorum tuorum virtutes habes unà cum sanguine in te transfusas ac derivatas.
Non est mihi animus in amplissimum simul & nobilissimum virtutum tuarum campum excurrere, quae nullis egent verborum ornamentis quibus illustrentur, sed verbis ipsis poterunt splendorem suum faenerari. Neque tamen de eis interim omnino certè conticescam. Illud equidem verissimè potero, & absque omni adulatione affirmare, animi tui generositatem nobilitatem generis adaequare. Virtus quidem non semper unà cum haereditate ad posteros transmittitur; verum quemadmodum Jordanus fluvius (uti testantur Geographi) è monte Libano inter cedros originem ducens, postquam deinde longo itinere terras limpidissimis suis & foecundis aquis irrigaverit, tandem in mari mortuo sepelitur; ità saepius usu venire compertum est, ut majoribus orti nobilissimis generis sui splendorem moribus pravis obscuraverint: Tu autem, Domine, majorum tuorum virtutes habes unà cum sanguine in te transfusas ac derivatas.