Nec mihi nunc dicat quispiam, facilem esse audaciam, ubi non sit periculum, fuisse autem haec pugnae simulacra tantum; neque enim ego alioversum produxi. Verum ut cum taurum vidcamus arboris obnixum trunco in cornua nuper nata irasci discentem, aut ventos tantum ictibus lacessentem, intelligimus eum aliam pugnam meditari; ita & haec bellorum ludicra, quibus à puero tantopere deditus erat Princeps fortissimus, verorum praeludia putanda sunt. Quid enim putatis, Academici? qui ex rei militaris usu longo peritis, castra muniendi, exercitus disponendi, ordines ducendi, impetum faciendi, militiae terrestris, navalis artem universam accuratissime didicerat; qui • ica tormenta quamplurima fundi curaverat; qui navem ingentem, prae qua Argo cymba fuit, jam exstruxerat; qui delectos ex omni Britannite nobilitate, juvenes fortissimos, in aulam collexerat; quicum heroibus utriusque Germaniae, ⟨p. 408⟩totiusque adeo Europae, amicitiam contraxerat; quid inquam putatis? nihil eum aggressurum? moliturum nihil? sensum horum omnium fuisse nullum? Ego vero non dubito, Academici, quin expeditionem in Colchos alteram cogitabat, & Herculeo plane Principe, Palatino commit assumpto, Romanae arietis vellus aureum reportasset. Id pro comperto habeo, ejus jamdiu cogitationes omnes, omnes sermones, cuncta insomnia de bello suscipiendo, & gerendo fuisse,
Et cum frigida mors anima seduceret artus,
tum quoque linguam, mentis impuisum retinentem, arma tantum, & praelia loquutam esse; & in mortui quoque vultu minas relictas apparuisse. O fallacem hominum spem, fragilemque fortunam, & inanes nostros conatus, qui in ipso siepe limine franguntur, & corruunt! In tribus, quot fere implevit, aetatis gradibus, praeclarum aliquod facinus semper minabatur; qui autem primus annu; rebus gerendis aptus videbatur, is nostram expectationem omnem, ejusque vitae consilia morte pervertit. O triste fatum, acerbam miscriam, tantae virtutis spem, tam recte & primo conceptam, & indies per tocannos crescentem, cum ipsa partitudo appeteret, tum extingui! Gaude Regum tyrant Roman Pontifex, gaude, aures adulationibus patents praebe, sine te [Greek or Hebrew], Dominumque suum, ac Deum parasiti vocent; excessit miles qui te & mortalem esse, & nequam hominem ferro docuisset.
Nec mihi nunc dicat quispiam, facilem esse audaciam, ubi non sit periculum, fuisse autem haec pugnae simulacra tantum; neque enim ego alioversum produxi. Verum ut cum taurum vidcamus arboris obnixum trunco in cornua nuper nata irasci discentem, aut ventos tantum ictibus lacessentem, intelligimus eum aliam pugnam meditari; ita & haec bellorum ludicra, quibus à puero tantopere deditus erat Princeps fortissimus, verorum praeludia putanda sunt. Quid enim putatis, Academici? qui ex rei militaris usu longo peritis, castra muniendi, exercitus disponendi, ordines ducendi, impetum faciendi, militiae terrestris, navalis artem universam accuratissime didicerat; qui • ica tormenta quamplurima fundi curaverat; qui navem ingentem, prae qua Argo cymba fuit, jam exstruxerat; qui delectos ex omni Britannite nobilitate, juvenes fortissimos, in aulam collexerat; quicum heroibus utriusque Germaniae, ⟨p. 408⟩totiusque adeo Europae, amicitiam contraxerat; quid inquam putatis? nihil eum aggressurum? moliturum nihil? sensum horum omnium fuisse nullum? Ego vero non dubito, Academici, quin expeditionem in Colchos alteram cogitabat, & Herculeo plane Principe, Palatino comite assumpto, Romanae arietis vellus aureum reportasset. Id pro comperto habeo, ejus jamdiu cogitationes omnes, omnes sermones, cuncta insomnia de bello suscipiendo, & gerendo fuisse,
Et cum frigida mors anima seduceret artus,
tum quoque linguam, mentis impuisum retinentem, arma tantum, & praelia loquutam esse; & in mortui quoque vultu minas relictas apparuisse. O fallacem hominum spem, fragilemque fortunam, & inanes nostros conatus, qui in ipso siepe limine franguntur, & corruunt! In tribus, quot fere implevit, aetatis gradibus, praeclarum aliquod facinus semper minabatur; qui autem primus annu; rebus gerendis aptus videbatur, is nostram expectationem omnem, ejusque vitae consilia morte pervertit. O triste fatum, acerbam miscriam, tantae virtutis spem, tam recte & primo conceptam, & indies per tocannos crescentem, cum ipsa partitudo appeteret, tum extingui! Gaude Regum tyranne Romane Pontifex, gaude, aures adulationibus patentes praebe, sine te 〈non-Latin alphabet〉, Dominumque suum, ac Deum parasiti vocent; excessit miles qui te & mortalem esse, & nequam hominem ferro docuisset.