A26815:948
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Aut si ex victoriae fiducia crescat pugnandi audacia, unde firmior oriri potest quam ex opis divinae, auxilijque coelestis certa persuasion? Lachrymas quidem omnium facillimi emittunt pij viri, sed & sanguinem: non sunt temere ex levi causa pugnaces; ne sint quidem. laesam autem saepius patientiam in iras violentas adrescere, & cum fortitudine pictatem optime conspirare, si viram Principi Opt. longiorem indulsissent fata, documentum orbi ingens dedisset, & in hac quoque tam brevi amplum dedit. Ut enim ab ipso ovo ordiar, in cunis statim ex animo tenebrarum, & terriculorum omnium contemptore scires à Serenissimo, & heu nimio nimis confident interritoque Roge satum, ab invicta, & bellicosissima Danaorum Regum prosapia oriundum. In prima vero pueritia inanes terrores, [Greek or Hebrew], ad quae trepidare solent tyrones, adeo non metuebat, ut nihil majore cum voluptate audiret, quam fractos tubarum, & tympanorum sonos: offensus quoque inter ludendum, grandiores se multo ad pugnam provocabat. Fortis animi, magnique spiritus indicia non minora. Mores etenim cujusque nullibi simplicius se detegunt quam in ludendo pueri dum sumus, & ex ipso in aetate illa oblectationum genere. Sic ferus ille conngendis, quas in delicijs habebat, coturnicum oculis, crudelitatem innatam statim prodidit: sic qui in gallinaceorum conflictibus dissidebant fratres, discordiam in imperio eandem retinebant: sic & in nostro, ex ejus quam dixi musices amore, & stomacho injurias concoquere nescio, bellicus ille animus clare clucebat. Fatebuntur hostes (intelligo quid dico) qui vix dum Astyanacta ingressum, Hectora futurum expavebant. Nec eos fallebat metus, Hector enim erat adultus jam, aut Achilles, aut aliquis antiquorum heroum denique. Quos ego, postquam regna Saturnia redijsse videam, aut renatos jam, aut renascituros ex Pythagorae disciplina libens credo. Nisi sorte anus natura, ut se nondum annis effoetam probaret, unum hunc terris ostendisse tantum satis habet, in quem si non Achillis anima, at certe animus migravit. Nam ut ille olim parmam, hastamque faemineis ⟨p. 407⟩mercibus immissas elegit: itidem & noster posthabitis muliebribus oblectamentis omnibus, quibus enervamur hodierni adolescentes, ijs quae virum deceant, faciantque solis see exercuit. Pila, inquam & majori illa cui nomen, quod sciam, non est Latinum, & minori qua ubique luditur:
Aut si ex victoriae fiducia crescat pugnandi audacia, unde firmior oriri potest quam ex opis divinae, auxilijque coelestis certa persuasione? Lachrymas quidem omnium facillimi emittunt pij viri, sed & sanguinem: non sunt temere ex levi causa pugnaces; ne sint quidem. laesam autem saepius patientiam in iras violentas adrescere, & cum fortitudine pictatem optime conspirare, si viram Principi Opt. longiorem indulsissent fata, documentum orbi ingens dedisset, & in hac quoque tam brevi amplum dedit. Ut enim ab ipso ovo ordiar, in cunis statim ex animo tenebrarum, & terriculorum omnium contemptore scires à Serenissimo, & heu nimio nimis confidente interritoque Roge satum, ab invicta, & bellicosissima Danaorum Regum prosapia oriundum. In prima vero pueritia inanes terrores, , ad quae trepidare solent tyrones, adeo non metuebat, ut nihil majore cum voluptate audiret, quam fractos tubarum, & tympanorum sonos: offensus quoque inter ludendum, grandiores se multo ad pugnam provocabat. Fortis animi, magnique spiritus indicia non minora. Mores etenim cujusque nullibi simplicius se detegunt quam in ludendo pueri dum sumus, & ex ipso in aetate illa oblectationum genere. Sic ferus ille conngendis, quas in delicijs habebat, coturnicum oculis, crudelitatem innatam statim prodidit: sic qui in gallinaceorum conflictibus dissidebant fratres, discordiam in imperio eandem retinebant: sic & in nostro, ex ejus quam dixi musices amore, & stomacho injurias concoquere nescio, bellicus ille animus clare clucebat. Fatebuntur hostes (intelligo quid dico) qui vix dum Astyanacta ingressum, Hectora futurum expavebant. Nec eos fallebat metus, Hector enim erat adultus jam, aut Achilles, aut aliquis antiquorum heroum denique. Quos ego, postquam regna Saturnia redijsse videam, aut renatos jam, aut renascituros ex Pythagorae disciplina libens credo. Nisi sorte anus natura, ut se nondum annis effoetam probaret, unum hunc terris ostendisse tantum satis habet, in quem si non Achillis anima, at certe animus migravit. Nam ut ille olim parmam, hastamque faemineis