A26815:94
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
A26815:94
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Gulielmi Patteni (cui Waynfleti agnomen fuit) vitam obitumque dumb literis illustrare, veteremque tanti viri memoriam ab injuriâ oblivionis conor asserere, putavi illud imprimis humanissimo lectori praedicendum, nè aut quòd alumnus ejus nunc sim, aut quòd aliquem fortassis ingenii cultum ibi ceperim, ubi frequens quotidie numerus ad uberrimam doctrinae messem solidamque Christianae pietatis gloriam enutritur, aliquid supra very fidem finxisse me arbitretur. Nihil hic studio dictum, nihil gratià, nihil scriptum quod factum non est, nihil denique beneficiis, quae maxima profectò erga me extiterunt, quibusque fructum repetere longè amplissimum potuisset, blandientium more, repensum est. Tantùm quippè vel à specie adulationis abbess cupio, quantùm abbess necessitatem video quae me impelleret. Nam si quis ab obitu ejus omnem aetatem animo complectatur indè usque ad hodiernum diem repetens, centum & quatuordecim annorum spatium effluxisse intelliget. Quae res facit, ut quamvis historiam ipsis adhuc sensibus, omniumque memoriae infixam scribere non profitemur: tamen & in re non plane incognitâ, & à nostro saeculo non valde remotâ, & (quod caput est) testibus non indigente, non tàm proclive est fallere quam refelli. Ubi vero vanitatis aut erroris semel postulatus sueris, authoritatem illico omnem fidemque prudentum à tuis scriptis avertis, ipsorum dignitatem quibus maxime consultum voluisti oppugnas; denique id agis ne non tam opus ad perpetuam possessionem, ⟨p. 52⟩[…] ⟨p. 53⟩[…] ⟨p. 52⟩quàm ad intuitum praesentem comparasse videare. Atque ego, si voti m•i •ompos forem, optarem hercle, ut qui foedis adulationibus historicae venust•ti vitium faciunt, & fontem illum publicum laethali veneno inficiunt, ex quò clarissimorum virorum facta moresque posteritas omnis haurire debuisset, quibus ad vitam sormandam deinceps instruatur, Alexandrum aliquem sibi infestum habeant: Siquidem ille Aristobulo, historiam de suis rebus gestis inter navigandum re•itanti, in quâ sane componendâ long majorem operam • am in very pervestigatione posuisse visus est, ereptum è manibus librum in ••vdaspem fluvium projecit, & te (inquiens) eodem sane modo acceptum esse oportebat (Aristobule) qui solus pro me sic depugnas, quique vel ipso ••culo Elephantos trucidas.
GUlielmi Patteni (cui Waynfleti agnomen fuit) vitam obitumque dum literis illustrare, veteremque tanti viri memoriam ab injuriâ oblivionis conor asserere, putavi illud imprimis humanissimo lectori praedicendum, nè aut quòd alumnus ejus nunc sim, aut quòd aliquem fortassis ingenii cultum ibi ceperim, ubi frequens quotidie numerus ad uberrimam doctrinae messem solidamque Christianae pietatis gloriam enutritur, aliquid supra veri fidem finxisse me arbitretur. Nihil hic studio dictum, nihil gratià, nihil scriptum quod factum non est, nihil denique beneficiis, quae maxima profectò erga me extiterunt, quibusque fructum repetere longè amplissimum potuisset, blandientium more, repensum est. Tantùm quippè vel à specie adulationis abesse cupio, quantùm abesse necessitatem video quae me impelleret. Nam si quis ab obitu ejus omnem aetatem animo complectatur indè usque ad hodiernum diem repetens, centum & quatuordecim annorum spatium effluxisse intelliget. Quae res facit, ut quamvis historiam ipsis adhuc sensibus, omniumque memoriae infixam scribere non profitemur: tamen & in re non plane incognitâ, & à nostro saeculo non valde remotâ, & (quod caput est) testibus non indigente, non tàm proclive est fallere quam refelli. Ubi vero vanitatis aut erroris semel postulatus sueris, authoritatem illico omnem fidemque prudentum à tuis scriptis avertis, ipsorum dignitatem quibus maxime consultum voluisti oppugnas; denique id agis ne non tam opus ad perpetuam possessionem, ⟨p. 52⟩〈…〉 ⟨p. 53⟩〈…〉 ⟨p. 52⟩quàm ad intuitum praesentem comparasse videare. Atque ego, si voti m•i •ompos forem, optarem hercle, ut qui foedis adulationibus historicae venust•ti vitium faciunt, & fontem illum publicum laethali veneno inficiunt, ex quò clarissimorum virorum facta moresque posteritas omnis haurire debuisset, quibus ad vitam sormandam deinceps instruatur, Alexandrum aliquem sibi infestum habeant: Siquidem ille Aristobulo, historiam de suis rebus gestis inter navigandum re•itanti, in quâ sane componendâ longe majorem operam • am in veri pervestigatione posuisse visus est, ereptum è manibus librum in ••vdaspem fluvium projecit, & te (inquiens) eodem sane modo acceptum esse oportebat (Aristobule) qui solus pro me sic depugnas, quique vel ipso culo Elephantos trucidas.
Historiam quippe quae ornet, quaeque illi perennem laudem paritura est, eam ego maxim veritatem puto, quae (si Luciano credamus) falsum quid admistum non magis ferre potest, quam arteria aspera aliud quam merum spiritum. Quod si plerique suam ipsorum vitam describere, •duciam potiùs quam arrogantiam aliquam existimaverunt, neque illud iis citra fidem nedum obtrectationi fuit, credo ego mihi nunc vitam demortui hominis narraturo veniâ opus non esse, utpote qui neque propter res ab illo praeclare gestas laudari debeam, neque officio pietatis excusari velim.
Historiam quippe quae ornet, quaeque illi perennem laudem paritura est, eam ego maxime veritatem puto, quae (si Luciano credamus) falsum quid admistum non magis ferre potest, quam arteria aspera aliud quam merum spiritum. Quod si plerique suam ipsorum vitam describere, •duciam potiùs quam arrogantiam aliquam existimaverunt, neque illud iis citra fidem nedum obtrectationi fuit, credo ego mihi nunc vitam demortui hominis narraturo veniâ opus non esse, utpote qui neque propter res ab illo praeclare gestas laudari debeam, neque officio pietatis excusari velim.
Gulielmus Pattenus (cui Waynfleti agnomen fuit) vetere Lincolniensium oppido Waynfleto, familià non perinde celebri atque honestâ natus, patrem Richardum Pattenum, matrem vero Margeriam Gulielmi Breretoni 1equitis clarissimi filiam habuit. Qui tametsi amplos in agro Cestrensi, unde ortus est, fundos occupabat, non passus est per intertiam domi in patriâ virtutem corumpi, sed in Galliam abiit militatum, unde rem simul cum glorià 2reportavit, auctusque jam equestri dignitate Cadomi praefecturam obtinuit, & sub auspiciis Domini de Scalis non procul à monte Michaelis (ut loquuntur) maximas Gallorum copias fudit & profligavit. Quae quùm per se Clara existunt, & posterorum memoriâ non indigna, recensere tamen in hoc •oco consultò distulissem, nisi fictis vulgi rumoribus implicati nonnulli, humilem atque obscuram fuisse hujus familiae conditionem, non tàm certis quàm loquacibus argumentis soleant defendere. Putantque see tùm praeclarè fabulam egisse, si ut quisque ad excellentem aliquam dignitatem evectus est, ita eum ab ignobili tugurio priùs & à remo (si diis placet) ad tribunal deducunt, quasi aut cum natalium dignitate splendor virtutis esse non posset, aut nihil magis admirationem pareret, quàm quod propter exempli novitatem minùs indies expectatur. Sparsa est in vulgus (incertum quo autore) fabula, Gulielmum hunc fuisse tonsoris filium, qui pectine & novaculà victum quaeritabat, & ut suaviter delirent, ajunt etiamnùm in monumentô ipsius apparere hujus artis aliquot vestigia, quae temporis injuriâ etiam si multùm deterantur, liquido confirmare possunt ex qua officinâ primùm prodierit. Ego sanè quemadmodùm ab istâ opinione alienior sum, quàm ut dolus per speciem veritatis callidè excogitatus facilè mihi imponat, ita si praeter erosi marmoris conjecturam aliquid afferre possunt, unde ille aut tonsoris filius, aut vulgi pars ultima 3nostri fuisse deprehendatur, non recuso quin adversus me lege corneliâ de Falsis (quae conditionem mentientibus paenam irrogat) judicium experiantur. ⟨p. 53⟩Quod si integerrimis fidei custodibus, si vetustorum exemplarium authoritati, contra inscitiam importunam & temeritatem, locus non relinquatur; si levis aliqua per exoletos characters divinatio plus valebit, quàm constans & incorrupta tabularum vox: profecto nullum deincèps antiquorum testimoniis pondus accedet, nihil erit quare à veritate potiùs quàm à rumoribus stare velimus.
Scio non esse acritér pro umbrâ nobilitatis litigandum, neque homines humiliores in alienum ejusdem nominis genus infundendos; & Senecam been monentem audio, Non facit nobilem atrium plenum imaginibus, Nemo in nostram 1gloriam vixit: nec quod ante nos fuit, nostrum est. Sed quae tamen invidia est, & hanc si habeas velle negligere? et ut alienis titulis libenter abstineas, propriis non gaudere? Tam est in vitio qui infra sortem suam ipse se demittit, quàm qui alienam ambit. Utrumque enim vel abjecti animi vel nimis exaggerati est argumentum. Atque ego interim dumb ista pro certis & compertis sic definio, sentio equidem mihi molestam sciolorum turbam ex parte aliâ minimè defuturam, qui non sine indignatione multâ erroris aut saltèm incuriae me insimulare non verebuntur, ac si veritatis lesae reus forem qui alienum huic familiae nomen temerè adscripsisse, aut famam tàm communibus poenè omnium calculis comprobatam serò mutandam affirmavissem. Quid enim? nonnè passim ab ipso collegio condito, omnium literis & linguis Waynfleti nomen semper increbuit? In concionibus, in orationibus, in colloquiis, in statutis, in fenestris, nomen Waynfleti non audivimus, non vidimus, non celebravimus? Nonne ille hoc nomine sempiternam sibi apud posteros laudem & gloriam propagavit? Quid igitur sibi vult tàm repentina novi nominis cudendi ratio? Aequum est quicquid omnes colunt unum putari. Censors scilicèt isti rigidi & acuti satis pro imperio sic me alloquentur. Quorum ego 2tam intolerabilem in male judicando arrogantiam dicam an inscitiam, ut comprimere maximè velim aut debeam, ita hercle nunquam possim: dabo tamen quantùm in me est operae nequid Pattenicum nomen capiat detrimenti, utque fuis potiùs quàm acquisitis aliundè titulis glorietur. Atque ut non minus liberaliter quàm candidè secum actum putent, qui in diversam sententiam praecipites feruntur, adjiciam aliquid in ipsorum gratiam, quo magis apud vulgus hominum opinionem suam venditent. Vidi ego inter monumenta quaedam Etonae 3diligenter asservata, Locationum (quas vocant) formulas Waynfleti nomine insignitas, quarum inspiciendi copiam mihi fecit ornatissimus Etonensis 4Collegii praefectus Henricus Savillus. Legi apud Lelandum Venfluctum Simenorum Episcopum, non semel in commentariis usurpatum.
Henricus Sextus Rex (ut cum Lelando dicam) longè pientior quàm imperio fortunatior, ubi sic eum Priori caeteroque monachorum coetui per literas commendasset, ut majori studio aut animi sollicitudine non posset amplius, Waynfletum bis appellat. Hoc nomen in fronte praeferunt ejusdem Prioris & conventus ad Regem & Pontificem rescripta: Regestum Collegii Etonensis sic illum nuncupat: sic enim habent verba. Discretissimus vir & providissi • s Willielmus Waynficte. Denique hoc nomine Gulielmo Uycestero, qui ipsum libellulo quodam de Sacramentis dedicationis donavit eodemque saeculo vixit, Polydoro Vergilio historiae Anglicanae libro vigesimo tertio, Matheo Parkero (seu quisquis ille fuit, qui vitam Archiepiscoporum Cantuariensium nobis descripsit) Johanni ⟨p. 54⟩Foxo ejusdem Collegii alumno, Nicholao Harpsfeldio, sibi denique ipsi, de cujus fide sacrilegii instar est dubitare, hoc (inquam) Waynfleti nomine 1notus semper & descriptus fuit. Accedit huc etiam aliud non leve incommodum; nam quo minus ipsum Pattenicâ gente oriundum putemus, vel maximè faciunt diversarum familiarum notae, clypeorum insignia, in quibus praeter quadratas illas albi atrique areolas (quae propria sunt Pattenorum symbola) 2Waynfletus supremam scuti regionem trium liliorum floribus distinxit, id quod fecisse proculdubio vir prudens nunquam cogitasset, si violatas ob eam rem majorum imagines vel levissimè credidisset. Nam quid (quaeso) opus fuisset antiquae nobilitatis schemata propter novam aliquam fortunae accessionem mutare, aut ab iis in tantillà praesertim re differre voluisse, qui splendoris dignitatisque tuae authors extiterunt? Ego contrà ut pro me proque Fundatore meo quam brevissimè respondeam, po•ticum illud usurpare soleo. —Pudet haec cognomina nobis Et fingi potuisse, & non potuisse refelli. Tollendus est enim è medio iste difficultatis obex, qui omnem hactenus ad veritatem praeclusit aditum. Utque quod in ultimo loco propositum est primum amoliamur, illud ego frequenter usu venisse inter legendum comperi, quod ut quisque novâ aliquâ dignitate, aut rebus secundioribus auctus esset, ille si sacrae militiae nomen suum dedisset, tum adjicere aliquam clypeo suo quasi tesseram solebat, quâ facilius à caeteris ejusdem stirpis agnatis, dignosci potuisset. Non opus est longè repetitis exemplis.
Nam Joannes Staffordius nobilissimi Comitis filius (ut summum Antistitem facilè agnoscas) insigniis suis tiaram 1apposuit. quamvis illis majoribus prognatus foret, qui bina tigna, mutuo sibi invicem contractu inclinata gestitabant. Et Gulielmus Courtneius ut Archiepiscopi honorem repecsentaret, scutum gentilicium tribus infulis episcopalibus 2illustravit. Super quâ re ubi ego aliquandò Gulielmum Camdenum virum (ut coetera taceam) totius antiquitatis interpretum consultissimum interrogassem, ultrô sententiae meae patronus esse non recusabat. Quod quum praeter morem illorum temporum & exempla majorum factum non videtur, tum ex optimis etiam rationibus profectum esse minimè dubitandum. Mea siquidem opinio semper fuit, atque adeò nunc est, hoc modo profiteri eum voluisse mirum Principis favorem, cui scilicet uni regum omnium plurimum debebat. Senserat quippe ille Henricum sextum sibi perbenignum patronum, Collegiumque ab eo Etonae positum matrem indulgentissimam. Quocircà ubi ad amplio•em fortunae locum evectus esset, saltem si non paribus officiis, gratum tamen & memorem se comprobavit. Hanc itaque ob causam liliis scutum suum depinxit, quae sunt Etonensis gymnasii perpetua Emblemata; illis nimirum artibus usus, ut Pattenica gente pariter atque Etonensi, natum see confirmaret. A pare•tibus accepit hujus vitae usuram, à Collegio decus & dignitatem: ut•••ue pro eo ac debuit respondendum fuit, gessit id circò in eodem clypeo ut•iusque insignia Rhombos cum Liliis. Sed modestiam simul & prudentiam vide; gymnasii insignia censuit anteponenda suis. Quae si vera sunt, tum argumenrationis institutae haec est futura clausula. Omnia ista honoris generisque ornamenta ⟨p. 55⟩jure semper optimo ad Pattenos spectasse, Gulielmum nostrum qui Pattenorum insigniis usus est, vel pro admissi qualitate lege Cornelià puniendum, 3vel eo nomine donandum fuisse. Venio nunc ad illum nodum solvendum qui primo in loco proponebatur. Cui quidem explicando non opus est vel gladio vel bipenni, ità palàm se produnt omnia. Illud enim affirmare sexcentis poene exemplis possum, condita plerumque atque imposita fuisse pro vulgi arbitrio hominibus cognomina. Simon Sudburius paterno nomine Tiboldus est
Mons acutus nomen loci apud Belgas Anglicanos celebris, at inde nobilissima Vicecomitum de Monte acuto familia (non fine insigni honoris praefatione etiam atque etiam à me nominanda) originem simul cum appellatione deduxit. Notius est quam ut nescire quisquam possit, pientissimi praesul is ad verum decus & immortalitatem nati Gulielmi Wiccami, à loco originis 1inditum cognomentum. Infinitus sim si singula persequar. Testis in rem presentem omni exception major Thomas Fanshaus advocetur, is est qui vel labantem hanc sententiam ex fide antiquae cujusdam syngraphae queat sustentare. 2Sed ne ulterior fiat agnominis controversia, sobrini sui causam obsignatis tabulis defendit Juliana Churchstilia, quae cum fundum alienare, jure agnationis (ut asseruit) ad se spectantem voluisset, & legibus cautum sit, quoties de genere genteve quaestio oboriatur, ei qui dicit prob andi onus encumber, rem universam sic deducit. Sciant praesentes & futuri quod ego luliana Churchstilia vidua nuper uxor Rich. Churchstile defuncti, consanguinea & haeres, Magistri Willielmi de Waynflete nuper Winton. Episcopi: videlicèt, unica filia & haeres Roberti Patten fratris & haeredis Richardi Patten (alias dicti Barbour) de Waynflete, patris predicti Willielmi de Waynflete nuper Episcopi, in purr a viduatate mea 3&c. Quin tu igitur negabis mihi, quisquis es, hanc quasi fatalem optimis quibusque atque eminentibus viris familiae mutationem ejusmodi fuisse ut in Fundatorem nostrum non conveniret? Richardus Pattenus hujus nostri pater cum eo in loco natus esset, occasionem novi nominis primus invexit, ex quo caeteri Waynfleti vocarentur; sed nec ille simpliciter Waynfletus dicebatur, sed Waynfleto oriundus. Nam cum multae essent tàm generosae stirpis propagines, 4nisi una ab alia commode discerneretur, ingens profectò eveniret nominum confusio. Quamobrem Fundator iste noster paternarum virtutum aemulus & agnominis fuit, & vici titulum dari sibi magis praeoptavit quàm familiae. P. Scipioni (ut est apud Livium) à devictâ Africâ cognomen Africano fuit: nostro huic ab instauratâ perpolitaque Waynfleto, multò mea quidem sententia aptius Waynfleti [Greek or Hebrew] accomodatur.
Mons acutus nomen loci apud Belgas Anglicanos celebris, at inde nobilissima Vicecomitum de Monte acuto familia (non fine insigni honoris praefatione etiam atque etiam à me nominanda) originem simul cum appellatione deduxit. Notius est quam ut nescire quisquam possit, pientissimi praesul is ad verum decus & immortalitatem nati Gulielmi Wiccami, à loco originis
Quippe omnis oppidi splendor (uti ego accepi) in scholà publicâ est, quam ibi loci in altricis gratiam benignissimus alumnus erigendam curaverat, Hinc nomen patri repertum, simulque natalibus debitum, deinceps nunquam sibi dissimulandum statuit. Hincque adeo late serpsit, quae etiam hodie intimis nonnullorum fibris grassatur opinio, grandem Fundatori illatam injuriam asserentium, si quisquam vero potius quam alieno nomine, insigniendum putaverit. Illi interim vel ad ravim reclamitent, mihi ut videtur suscepta causa peragenda sic fuit. Haec igitur vitae primordia Gulielmus sortitus, postquam iis literis quibus ad humanitatem pueritia informari solet, imbutus esset, opportunam Academiam ⟨p. 56⟩studiis suis obsequendo, Oxonium ratus, eò see contulit. In Collegio ipso quaerendo, sedulitate plusquàm ambitiosâ (sit venia verbo) usus sum, Acta diligenter excussi, historias veteres, recentiores indagavi, famam consului, nihil denique non tentavi, quo sugitivam ejus rei memoriam ad me retraherem. Raphael Hollinshedus dùm à communi hominum opinion longius discedit in Mertonensi Collegio narrat ipsum prima studiorum stipendia fecisse. Thomas Nelus, Nicolaus Harpsfeldius, unum è Wiccamensi Lycaeo contendunt fuisse, quibus praeter consentientem multitudinis vocem, adstipulari videtur Thomas Chaundlerus, qui eodem simul tempore ipse vixit, & librum de Wiccami vitâ, & rebus gestis, sane perelegantem conscripsit. Huc accedit etiam depicta in solio sedentis Wicami imago, dextrum sinistrumque latus claudentibus 1hinc Cantuariae Archiepiscopo Chicheleio, illinc Gulielmo Wintoniae praesule, quasique honorem tanto Mecaenati exhibentibus, id quod de alio praeterquàm de Gulielmo Waynfleto dictum verè affirmare nemo potest. Neque enim illis temporibus praeter Gulielmum hunc, sedem episcopalem quisquam occupabat. Nam quod in extremo loco firmamentum huic opinione esse potest maximum, nimirum, ut unus vel duo de sociis ipsius Collegii aut de illis qui aliquando fuerunt 2ipsius Collegii socii & ex causis licitis & honestis inde recesserunt, aut unus vel duo de Collegio Beatae Mariae virginis Winton. in Oxonia, vel de hiis qui quondam fuerunt socii ipsius Collegii & ex causis recesserunt honestis, ad gubernacula reip. Magdalenensis, deposcerentur, non potest esse non veteris in illis aedibus hospitii vitaeque anteactae argumentum, Quod.
Gratos blandae officio nutricis alumnos Esse jubet longumque piâ mercede laborem1 Pensat, & emeritis cumulat compendia curis.
Ego certe ab hac sententia sive plane cognitâ & perspectâ, sive à majoribus quasi per manus traditâ, propter summam Collegii celebritatem & hominum, non libenter recedo. Neque ut Atticum Lysiam, quasi Liciniâ & Mutiâ lege, Timaeus Syracusanum esse vendicat, ego eum cultissimae Societatis jure privatum, in aliud Collegium redactum cupio. Quinimò plurimùm ad famam eruditionis arbitror, pertinere, quis tandem vel sorte oblatus, vel consilio quaesitus institutionis locus illi contigerit (adeo est illud verum quod de Henrico Chicheleio ad pietatem & studia literarum recreanda divinitùs nobis concesso, ibidemque educato, usurpatur, saepe docet fructus de quâ fuit arbore ductus) 1quem noster tamen virtute suâ illustriorem (si fas sit dicere) reddidit quam accepit. Quamobrem ex tantae fundationis pullulans radice (verba sunt Chaundleri) florescens quasivirgula, ope & adiutorio Thomae Bekingtonii beneficentissimi 2domini & Vellensis Ecclesiae praesulis lectissimi, fermè in cedrum crevit magnam, quasique lignum plantatum secus decursus aquarum, uberrimos fructus protulit. Nam ut validiorem ejus aetatem praeteream quae excellentissimis ornamentis decorata in supremo authoritatis fastigio collocata fulsit: Adolescentis 3cura in bonis literis persequendis prorsus occupata luculentum praesentis aevi mortalibus exhibuit specimen, quò tanta indoles (ubi semel maturuisset) foret porrectura. Ingenium felix, vigil animus, studium pertinax, crebra con•entio, ⟨p. 57⟩ecquid aliud praedicare possunt quam insigne aliquod & egregium deinceps secuturum? Invicta corporis vis quae non aliunde magis quam per labores crevit, ingens ingenii aviditas quae expleri non potuit, frequens concertatio quae nunquam nisi victorem dimisit, spem certè nunquam mentiuntur hujusmodi praesagia. Doctrina sed vim promovet insitam—Rectique cultus pectora roborant; inquit poëta. Quamobrem ad eas quas naturae beneficio dotes ac 4ceperat, felix pro illius temporis infortunio, accessit institutio. Nam humanitatis & eloquentiae quidem studia ita ardenti animo excoluit, ut in illis longè supra vulgi consuetudinem excellere, peculiarem illi laudem adscriberem, si Johannes frater illius in hujus quoque participationem non esset admittendus.
Jam in philosophiâ quantùm operae industriaeque posuerit, quantoque illam amore complexus est, eximia quadam illius in professoribus alendis mercede propositâ satis declaratur. Neque tamen cum humanioribus studiis, aut cum philosophiâ ità consuetudinem habuit, quasi cum illis aetatem omnem traducturus foret, quemadmodum (ut est in fabulis) procos Penelopes factitasse legimus, qui ubi ad dominam assectarent viam ejusque potiundae 1spe excluderentur, coeperunt pedissequas & ancillas ejus perdite amare. Eorum quippe familiaritate tantisper usus est, donec ingenium probe jam subactum coelesti prudentiae vacare liberiùs potuisset. Cui ille studio dum totum quod supererat vitae suae consecrare destinasset, ratus nimirum id quod est, nullà in re aliâ se gratiorem Deo operam, aut humano generi utiliorem locare potuisse, ad Scholae Wiccamicae praefecturam, tùm forte propter Thomae 2Alwini discessum vacuam, postulatur. Ad hoc munus subeundum quum judicium gravissimorum de se virorum non plurimi facere non potuisset, utpote qui nisi moribus atque eruditione spectatum satis admittunt neminem: tum nullà aliâ re magis impulsum reor, quàm promptâ atque exposità bene merendi voluntate. Praegestiebat scilicet illius animus, utcunque tenui fortassis in re, luculentum aliquod magnificentiae suae documentum hominibus ostendere, quumque facultates non admodum suppeterent, subsidio sibi diligentiam & laborem comparare, quibus prodesse quamplurimis posset. Certe extremâ lineâ been facere haud nihil est; & si recte interpretari volumus, haudquaquam 3video, quare ultima beneficentiae pars sit teneriores puerorum animos bonis praeceptis informare, ineuntis aetatis inscitiam senili prudentia regere & constituere, ferocientes à licentia deterrere, disciplinae severitate discipulorum mores adstringere, talemque erga pupillo; affectum induere perinde ac si parentum vicibus ipse defungeretur, denique ita se gerere quasi ipse vitia nec habeat nec ferre posset. Henricus Beufortius, (quis nescit?) in Henrico principe edocendo, quot ille simul quasi per compendium insormavit. Rogerus Aschamus dumb Elizabetham serenissimam Reginam ad eas artes adduxisset, quarum vitae par usus & possessio est, universam prope Angliam singulari beneficio complexus mihi videtur.
Jam in philosophiâ quantùm operae industriaeque posuerit, quantoque illam amore complexus est, eximia quadam illius in professoribus alendis mercede propositâ satis declaratur. Neque tamen cum humanioribus studiis, aut cum philosophiâ ità consuetudinem habuit, quasi cum illis aetatem omnem traducturus foret, quemadmodum (ut est in fabulis) procos Penelopes factitasse legimus, qui ubi ad dominam assectarent viam ejusque potiundae
Ceterum ille, ubi per annos duodecim, hanc docendi provinciam sic administrasset, ut neque bonus aut eruditus quisquam ejus operam aut fidem improbaret, ab Henrico sexto rege longe pientissimo, ad scholae Etonensis moderationem accersitus est. Utque nova surgentis Collegii ⟨p. 58⟩fundamenta foelicioribus auspiciis ponerentur 35. discipulos Wiccamicos, 1sociosque ejusdem Collegii quinque simul adscivit. Ita cum recenti puerorum examine in hoc aluearium traductus, locum verius mutavit quam vitae institutum. Nam qui transacto quasi duodecim annorum curriculo, multam jam salutem operoso docendi muneri dicere debuisset, non tam studiorum usum & consuetudinem intermitti sensit quam augeri. Hic itaque rursus oeconomia scholae instituenda, optimis confestim exemplis pueritia imbuenda, docendi dedocendique geminatum onus perferendum, condendae leges magis ut pueri quae honesta sunt facere incendantur. quam ubi non fecerint puniantur; danda cum primis opera, ut amplissimae recentis gymnasii dignitati, parentum votis, juvenum indoli, patriae desiderio, conceptaeque de tam illustri praeceptore opinioni, cumulate satisfiat. Id verò ille (eximius scilicet ac perfectus magister, cujusque domus cunctae Angliae quasi ludus quidam patuit, atque docendi officina) quam sedulo praestitit, copiosa quidem pro illius saeculi fato 2eruditorum hominum seges ab eo sata & culta, ex utriusque Collegii agro, magno cum Christiani nominis Reipub que bono pullulantium, aperte testatur. Summa interim & prima regendi Collegii authoritas penes Johannem Stamberium fratrem (ut scribit Balaeus) Carmelitanum fuit, cui antè alios omnes propter vitae inculpatae literarumque celebritatem rex sic indulserat, ut 3primum ad Etonae gubernacula admotum, deinde à conscientiae colloquiis factum, postea ad Nordovicensis Ecclesiae praesulatum promovendum curaverit. Sed ille ubi propter Gulielmi Poli Sudovolgarum ducis, hominis (ut Lelandi 4verbo utar) invidiosiss••i potentiam, inde esset deturbatus; provinciae Bangorensis pedo donatus est. Verùm de hoc, suo loco uberior pro re nata, dabitur •iendi occasio. Stamberio successit Henricus Seaverus Collegii Mertonensis Custos, huic Gulielmus noster, qui propter egregiam & fructuosam operum in pube instituenda collocatam, summus Collegii moderator à Rege est desognatus.
Ab eo confestim tempore, maximis dignitatis, fortunaeque praesidiis sic abundare caepit ut paratiorem certè ab iis rebus diceres neminem, in quibus faelicitas fita est. Henricus quippe Princeps otii & solitudinis cupientissimus, 1totius imperii curam aliis demandabat: Ipse interim ubi à negotiis •eriari per tempus licebat, totum see studiis pietatis consecrabat: nactusque t•m fidelem, atque suis moribus obsequentem Achatem, ad sacra primum, de• e 2in consilium adhibuit. O quàm rara est haec faelicitas, & verò tua (Henrice:) quae haud scio an unquam majorum cuiquam acciderit, ut unum haberes virum cui omnia consilia tutò posses concredere, neque de illius minus quam de tua side certus esse. Alebantur ea tempestate magnâ animorum contention inter principes nobilitatis, partium studia, Humfredum Glocestrioe ducem & Edmundum Polum Sudovolgarum Marchionem: Inimicitiarum caput hoc fuit; Muneribus à Gallo captus, ità cum principe egerat Sudovol•us, ut permut•tionis nomine Gallo restituendam Andegaviam impetraret. Glocestrensis hood aequo animo ferens, malis proditoris artibus fraterni filii famae, Reipub: 3que bono pessimè consultum, huic incepto solus obstitit, & quod virum fortem decebat, honorem patriae saluti suae prae•erendum judicavit. Haec prima in• entium malorum semina fuerunt, haec prima Imperii Henriciani calamitas; • uae, postquam adolevissent, ingentem Reipub. Anglicanae cladem pepererunt. ⟨p. 59⟩Nam Gallia quae jure sanè optimo in Anglorum potestate diu fuit, quasi postliminio reversa libertatem sibi asseruit: Studebat rebus novis Hiber••acum 4Scoto tumultuatum est, veriùs quam pugnatum. Domi impurus ille Cadus funesto civium sanguine patriam faedavit: Richardus Eboraci dux, omnis morae impatiens Regiam dignitatem per civils furores praereptum suit: Hinc magnae bellorum tempestates commotae, multae praeliandi vices, nobilitati mutuis
GUlielmus Pattenus (cui Waynfleti agnomen fuit) vetere Lincolniensium oppido Waynfleto, familià non perinde celebri atque honestâ natus, patrem Richardum Pattenum, matrem vero Margeriam Gulielmi Breretoni 1equitis clarissimi filiam habuit. Qui tametsi amplos in agro Cestrensi, unde ortus est, fundos occupabat, non passus est per intertiam domi in patriâ virtutem corumpi, sed in Galliam abiit militatum, unde rem simul cum glorià 2reportavit, auctusque jam equestri dignitate Cadomi praefecturam obtinuit, & sub auspiciis Domini de Scalis non procul à monte Michaelis (ut loquuntur) maximas Gallorum copias fudit & profligavit. Quae quùm per se •lara existunt, & posterorum memoriâ non indigna, recensere tamen in hoc •oco consultò distulissem, nisi fictis vulgi rumoribus implicati nonnulli, humilem atque obscuram fuisse hujus familiae conditionem, non tàm certis quàm loquacibus argumentis soleant defendere. Putantque se tùm praeclarè fabulam egisse, si ut quisque ad excellentem aliquam dignitatem evectus est, ita eum ab ignobili tugurio priùs & à remo (si diis placet) ad tribunal deducunt, quasi aut cum natalium dignitate splendor virtutis esse non posset, aut nihil magis admirationem pareret, quàm quod propter exempli novitatem minùs indies expectatur. Sparsa est in vulgus (incertum quo autore) fabula, Gulielmum hunc fuisse tonsoris filium, qui pectine & novaculà victum quaeritabat, & ut suaviter delirent, ajunt etiamnùm in monumentô ipsius apparere hujus artis aliquot vestigia, quae temporis injuriâ etiam si multùm deterantur, liquido confirmare possunt ex qua officinâ primùm prodierit. Ego sanè quemadmodùm ab istâ opinione alienior sum, quàm ut dolus per speciem veritatis callidè excogitatus facilè mihi imponat, ita si praeter erosi marmoris conjecturam aliquid afferre possunt, unde ille aut tonsoris filius, aut vulgi pars ultima 3nostri fuisse deprehendatur, non recuso quin adversus me lege corneliâ de Falsis (quae conditionem mentientibus paenam irrogat) judicium experiantur. ⟨p. 53⟩Quod si integerrimis fidei custodibus, si vetustorum exemplarium authoritati, contra inscitiam importunam & temeritatem, locus non relinquatur; si leuis aliqua per exoletos characteres divinatio plus valebit, quàm constans & incorrupta tabularum vox: profecto nullum deincèps antiquorum testimoniis pondus accedet, nihil erit quare à veritate potiùs quàm à rumoribus stare velimus.
Henricus Sextus Rex (ut cum Lelando dicam) longè pientior quàm imperio fortunatior, ubi sic eum Priori caeteroque monachorum coetui per literas commendasset, ut majori studio aut animi sollicitudine non posset amplius, Waynfletum bis appellat. Hoc nomen in fronte praeferunt ejusdem Prioris & conventus ad Regem & Pontificem rescripta: Regestum Collegii Etonensis sic illum nuncupat: sic enim habent verba. Discretissimus vir & providissi • s Willielmus Waynficte. Denique hoc nomine Gulielmo Vycestero, qui ipsum libellulo quodam de Sacramentis dedicationis donavit eodemque saeculo vixit, Polydoro Vergilio historiae Anglicanae libro vigesimo tertio, Matheo Parkero (seu quisquis ille fuit, qui vitam Archiepiscoporum Cantuariensium nobis descripsit) Johanni ⟨p. 54⟩Foxo ejusdem Collegii alumno, Nicholao Harpsfeldio, sibi denique ipsi, de cujus fide sacrilegii instar est dubitare, hoc (inquam) Waynfleti nomine 1notus semper & descriptus fuit. Accedit huc etiam aliud non leve incommodum; nam quo minus ipsum Pattenicâ gente oriundum putemus, vel maximè faciunt diversarum familiarum notae, clypeorum insignia, in quibus praeter quadratas illas albi atrique areolas (quae propria sunt Pattenorum symbola) 2Waynfletus supremam scuti regionem trium liliorum floribus distinxit, id quod fecisse proculdubio vir prudens nunquam cogitasset, si violatas ob eam rem majorum imagines vel levissimè credidisset. Nam quid (quaeso) opus fuisset antiquae nobilitatis schemata propter novam aliquam fortunae accessionem mutare, aut ab iis in tantillà praesertim re differre voluisse, qui splendoris dignitatisque tuae authores extiterunt? Ego contrà ut pro me proque Fundatore meo quam brevissimè respondeam, po•ticum illud usurpare soleo. —Pudet haec cognomina nobis Et fingi potuisse, & non potuisse refelli. Tollendus est enim è medio iste difficultatis obex, qui omnem hactenus ad veritatem praeclusit aditum. Utque quod in ultimo loco propositum est primum amoliamur, illud ego frequenter usu venisse inter legendum comperi, quod ut quisque novâ aliquâ dignitate, aut rebus secundioribus auctus esset, ille si sacrae militiae nomen suum dedisset, tum adjicere aliquam clypeo suo quasi tesseram solebat, quâ facilius à caeteris ejusdem stirpis agnatis, dignosci potuisset. Non opus est longè repetitis exemplis.
Nam Joannes Staffordius nobilissimi Comitis filius (ut summum Antistitem facilè agnoscas) insigniis suis tiaram 1apposuit. quamvis illis majoribus prognatus foret, qui bina tigna, mutuo sibi invicem contractu inclinata gestitabant. Et Gulielmus Courtneius ut Archiepiscopi honorem repecsentaret, scutum gentilicium tribus infulis episcopalibus 2illustravit. Super quâ re ubi ego aliquandò Gulielmum Camdenum virum (ut coetera taceam) totius antiquitatis interpretum consultissimum interrogassem, ultrô sententiae meae patronus esse non recusabat. Quod quum praeter morem illorum temporum & exempla majorum factum non videtur, tum ex optimis etiam rationibus profectum esse minimè dubitandum. Mea siquidem opinio semper fuit, atque adeò nunc est, hoc modo profiteri eum voluisse mirum Principis favorem, cui scilicet uni regum omnium plurimum debebat. Senserat quippe ille Henricum sextum sibi perbenignum patronum, Collegiumque ab eo Etonae positum matrem indulgentissimam. Quocircà ubi ad amplio•em fortunae locum evectus esset, saltem si non paribus officiis, gratum tamen & memorem se comprobavit. Hanc itaque ob causam liliis scutum suum depinxit, quae sunt Etonensis gymnasii perpetua Emblemata; illis nimirum artibus usus, ut Pattenica gente pariter atque Etonensi, natum se confirmaret. A pare•tibus accepit hujus vitae usuram, à Collegio decus & dignitatem: ut•••ue pro eo ac debuit respondendum fuit, gessit id circò in eodem clypeo ut•iusque insignia Rhombos cum Liliis. Sed modestiam simul & prudentiam vide; gymnasii insignia censuit anteponenda suis. Quae si vera sunt, tum argumenrationis institutae haec est futura clausula. Omnia ista honoris generisque ornamenta ⟨p. 55⟩jure semper optimo ad Pattenos spectasse, Gulielmum nostrum qui Pattenorum insigniis usus est, vel pro admissi qualitate lege Cornelià puniendum, 3vel eo nomine donandum fuisse. Venio nunc ad illum nodum solvendum qui primo in loco proponebatur. Cui quidem explicando non opus est vel gladio vel bipenni, ità palàm se produnt omnia. Illud enim affirmare sexcentis poene exemplis possum, condita plerumque atque imposita fuisse pro vulgi arbitrio hominibus cognomina. Simon Sudburius paterno nomine Tiboldus est 4dictus: Caeterum ex oppido Sudovolgorum unde prodiit, Sudburius passim audiebat.
Ego certe ab hac sententia sive plane cognitâ & perspectâ, sive à majoribus quasi per manus traditâ, propter summam Collegii celebritatem & hominum, non libenter recedo. Neque ut Atticum Lysiam, quasi Liciniâ & Mutiâ lege, Timaeus Syracusanum esse vendicat, ego eum cultissimae Societatis jure privatum, in aliud Collegium redactum cupio. Quinimò plurimùm ad famam eruditionis arbitror, pertinere, quis tandem vel sorte oblatus, vel consilio quaesitus institutionis locus illi contigerit (adeo est illud verum quod de Henrico Chicheleio ad pietatem & studia literarum recreanda divinitùs nobis concesso, ibidemque educato, usurpatur, saepe docet fructus de quâ fuit arbore ductus) 1quem noster tamen virtute suâ illustriorem (si fas sit dicere) reddidit quam accepit. Quamobrem ex tantae fundationis pullulans radice (verba sunt Chaundleri) florescens quasivirgula, ope & adiutorio Thomae Bekingtonii beneficentissimi 2domini & Vellensis Ecclesiae praesulis lectissimi, fermè in cedrum crevit magnam, quasique lignum plantatum secus decursus aquarum, uberrimos fructus protulit. Nam ut validiorem ejus aetatem praeteream quae excellentissimis ornamentis decorata in supremo authoritatis fastigio collocata fulsit: Adolescentis 3cura in bonis literis persequendis prorsus occupata luculentum praesentis aevi mortalibus exhibuit specimen, quò tanta indoles (ubi semel maturuisset) foret porrectura. Ingenium foelix, vigil animus, studium pertinax, crebra con•entio, ⟨p. 57⟩ecquid aliud praedicare possunt quam insigne aliquod & egregium deinceps secuturum? Invicta corporis vis quae non aliunde magis quam per labores crevit, ingens ingenii aviditas quae expleri non potuit, frequens concertatio quae nunquam nisi victorem dimisit, spem certè nunquam mentiuntur hujusmodi praesagia. Doctrina sed vim promovet insitam—Rectique cultus pectora roborant; inquit poëta. Quamobrem ad eas quas naturae beneficio dotes ac 4ceperat, foelix pro illius temporis infortunio, accessit institutio. Nam humanitatis & eloquentiae quidem studia ita ardenti animo excoluit, ut in illis longè supra vulgi consuetudinem excellere, peculiarem illi laudem adscriberem, si Johannes frater illius in hujus quoque participationem non esset admittendus. 5Cujus cum praeclarae aliquot ab ipso habitae orationes recensentur, faciunt propemodum ut existimem, gentis potius singularem illius, & non unius hominis fuisse praerogativam.
Ab eo confestim tempore, maximis dignitatis, fortunaeque praesidiis sic abundare caepit ut paratiorem certè ab iis rebus diceres neminem, in quibus faelicitas fita est. Henricus quippe Princeps otii & solitudinis cupientissimus, 1totius imperii curam aliis demandabat: Ipse interim ubi à negotiis •eriari per tempus licebat, totum se studiis pietatis consecrabat: nactusque t•m fidelem, atque suis moribus obsequentem Achatem, ad sacra primum, de• e 2in consilium adhibuit. O quàm rara est haec faelicitas, & verò tua (Henrice:) quae haud scio an unquam majorum cuiquam acciderit, ut unum haberes virum cui omnia consilia tutò posses concredere, neque de illius minus quam de tua side certus esse. Alebantur ea tempestate magnâ animorum contentione inter principes nobilitatis, partium studia, Humfredum Glocestrioe ducem & Edmundum Polum Sudovolgarum Marchionem: Inimicitiarum caput hoc fuit; Muneribus à Gallo captus, ità cum principe egerat Sudovol•us, ut permut•tionis nomine Gallo restituendam Andegaviam impetraret. Glocestrensis h•ud aequo animo ferens, malis proditoris artibus fraterni filii famae, Reipub: 3que bono pessimè consultum, huic incepto solus obstitit, & quod virum fortem decebat, honorem patriae saluti suae prae•erendum judicavit. Haec prima in• entium malorum semina fuerunt, haec prima Imperii Henriciani calamitas; • uae, postquam adoleuissent, ingentem Reipub. Anglicanae cladem pepererunt. ⟨p. 59⟩Nam Gallia quae jure sanè optimo in Anglorum potestate diu fuit, quasi postliminio reversa libertatem sibi asseruit: Studebat rebus novis Hiber••acum 4Scoto tumultuatum est, veriùs quam pugnatum. Domi impurus ille Cadus funesto civium sanguine patriam faedavit: Richardus Eboraci dux, omnis morae impatiens Regiam dignitatem per civiles furores praereptum suit: Hinc magnae bellorum tempestates commotae, multae praeliandi vices, nobilitati mutuis 5caedibus Angli, adversis aquilis quasi duo•ecies dimicatum, nonaginta plus minus hominum millia ceciderunt, Octoginta familiae principalis desiderati sunt. Heu, quantum potuit terrae, pelagique parari6 Hoc, quem civiles hauserunt sanguine dextrae? In hoc saeculum varium, seditionibus atrox, domesticis infidiis infame, crebris fluctuationibus obnoxium, ubi eousque periclitata est Reipub.