A26815:941
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
nec vereor, ne de Principe defuncto bona multa commemorarenequeam, de quo adhuc vivente mali quidquam dicentem nemo unquam quenquam audivit. Nam cum sit Principum fere virorum iniqua sors recte quidem facere, male tamen audire, sive quod tantae animorum & voluntatum diversitati placere ne ipse quidem possit Jupiter: sive quod ministrorum improborum injuriae in dominos plerumque redeant: sive adeo ex malignitate humani ingenij, corum semper samae libenter detrahentis, quorum fortunis invidet; quicquid in causa sit, ea semper fuit hujus Principis prope peculiaris felicitas, boni nominis famam apud omnes non mereri solum, sed etiam obtinere. Principem nobis talem alij invidebant, gratulabantur alij; beatos utrique & felices praedicabant. Varijs quidem linguis, uno tamen ore, Principes illum externi, populique omnes laudabant. Domestici quoque non minus cujuscunque ordinis, Religionis, nobilitas, plebs, boni, mali, caeteris in rebus omnibus dissentientes in ejus laudibus semper consentiebant. Benedicebant qui amabant, qui non amabant benedicebant. Q•am quidem praerogativam quod praeter communem Principum fortunam sortitus sit, id timori aliorum nemo tribuendum putet. Nam quis esse major potuit huic, quam alijs P•incipibus maledicendi metus? aut quis usquam tyrann•s subditis timendus maxim, in linguas hominum ullum imperium habuit? aut quem unquam post hunc Principem maledicentiae poenas luisse accepimus? Virtuti ipsius eximiae felicitas haec quanta• nque sit, & constanti vitiorum fug• tota accepta referenda est. Est enim ⟨p. 403⟩illud profecto excellentibus virtutibus datum, ut non solum bonorum lauds, & amorem promereantur, sed impuro quoque obtrectatorum ori silentium imponant. Quemadmodum & qui a vitijs procul, fortiterque recessit, extra contumeliae regionem longe positus est. Quid enim refert einec recte dicere de quo opprobria credi non possint, & qui non agnita ipse rideat? aut quid hoc est aliud quam aut Lunam latrare, aut Solem obscurum calumniari? His artibus instructus Princeps Optimus, gloriae suae confessionem malevolis extorsit: his armis munitus se ab omni, non vero solum probro, sed opprobrio quoque falso pudicum servavit. Nam quod unquam, Deus bone, non dico vitium, sed vitij umbra candidissimum illud pectus infuscavit? manus illas purissimas cujus unquam culpae labecula inquinavit? quae deniquae libido mala ex illo aut ore sanctissimo prodijt?