A26815:954
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Qua quidem in re prudentiam ejus eximiam, & in ipsa quoque inaequalitate aequabilitatem summam, satis admirari non possum, Nam cum videret Regem Serenissimum Academiam nostram vicinia sua frequenter beare, ne illa altera felicitatem hanc nobis tantam invideret, seque despicatam aut neglectam quereretur, aulam ei suam admovit Princeps aequissimus, ut quam nos ipsi Jovi prope sumus, illi Jovis filio tam propinqui essent. Hinc vere nobis jam oriri potuit metus, ne post etiam quam sidus nostrum occideret, benigniore illos aspectu, quam nos, intueri pergeret Quam suspicionem in nobis vix dum surgentem, aureo statim Apophthegmate prudentissime oppressit. Nam cum olim, Cancellarij vacant munere, rogaretur Oxonienses in tutelam recipere, quae ejus tum fuit oratio? Se utriusque Academiae Cancellarium fere: O mirum Principis, & dulce ingenium! Mitto verborum elegantiam, annos in quibus hoc protulit. rem putemus. Potuitne aut petentibus mollius denegare? aut non petentibus facilius promittere? aut utrisque aequiorem see praebere? Dignare Princeps Magne Academiae Oxoniensi Cancellarius inscribi. Ignosce Lyceum celebre, tuus non ero privatim, sed tuus ero. Non ausa est Cantabrigia ad tanti voti confessionem aspirare. Fide Musarum alma mater, verecundia tibi non obstabit tua, pro altera rogatus sum, tui etiam patrocinium suscipio, utriusque Academiae Cancellarius ero. Intelligebat nimirum divino Princeps ingenio, emulation maxim accendi doctrinae studia, eam autem inter pares, dubia adhuc victoria gliscere solere: palma vero semel decreta, & sublata certaminis ulterioris potestate, victorem plerumque jam securum diligentiam remittere, victumque voluntatem contendendi cum spe superandi simul abijcere. Igitur & nunc quoque, si Tyrum fortasse ob palatij adfinitatem, Troja propriorem aliquantulum ducebat, ut genu tibia, Troas tamen Tyriosque in aula, atque à sacris nullo discrimine habebat. Utrisque sum favebat, ⟨p. 411⟩utrisque pariter, factisque ostendit verissimum esse illud prudentissimi historici, Laudatorum Principum usum ex aequo esse quamvis procul agentibus. Nec enim voluit loca hominibus obstare, sed pro meritis cujusque & dignitate, non pro urbe, aut patria gratiam semper & praemium deferebat. Quid ego nunc his apponam, propensam ejus in omnes, quacunque in art excellentes beneficentiam? Nullus erit finis omnia si persequar, jamque me vox deficit, non oratio.
Qua quidem in re prudentiam ejus eximiam, & in ipsa quoque inaequalitate aequabilitatem summam, satis admirari non possum, Nam cum videret Regem Serenissimum Academiam nostram vicinia sua frequenter beare, ne illa altera felicitatem hanc nobis tantam invideret, seque despicatam aut neglectam quereretur, aulam ei suam admovit Princeps aequissimus, ut quam nos ipsi Iovi prope sumus, illi Iovis filio tam propinqui essent. Hinc vere nobis jam oriri potuit metus, ne post etiam quam sidus nostrum occideret, benigniore illos aspectu, quam nos, intueri pergeret Quam suspicionem in nobis vix dum surgentem, aureo statim Apophthegmate prudentissime oppressit. Nam cum olim, Cancellarij vacante munere, rogaretur Oxonienses in tutelam recipere, quae ejus tum fuit oratio? Se utriusque Academiae Cancellarium fere: O mirum Principis, & dulce ingenium! Mitto verborum elegantiam, annos in quibus hoc protulit. rem putemus. Potuitne aut petentibus mollius denegare? aut non petentibus facilius promittere? aut utrisque aequiorem se praebere? Dignare Princeps Magne Academiae Oxoniensi Cancellarius inscribi. Ignosce Lyceum celebre, tuus non ero privatim, sed tuus ero. Non ausa est Cantabrigia ad tanti voti confessionem aspirare. Fide Musarum alma mater, verecundia tibi non obstabit tua, pro altera rogatus sum, tui etiam patrocinium suscipio, utriusque Academiae Cancellarius ero. Intelligebat nimirum divino Princeps ingenio, aemulatione maxime accendi doctrinae studia, eam autem inter pares, dubia adhuc victoria gliscere solere: palma vero semel decreta, & sublata certaminis ulterioris potestate, victorem plerumque jam securum diligentiam remittere, victumque voluntatem contendendi cum spe superandi simul abijcere. Igitur & nunc quoque, si Tyrum fortasse ob palatij adfinitatem, Troja propriorem aliquantulum ducebat, ut genu tibia, Troas tamen Tyriosque in aula, atque à sacris nullo discrimine habebat. Utrisque summe favebat,