A26815:942
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
aut castissimis oculis prospexit? Permittite mihi quaeso illud etiam adij••re, quod ex animo dicam. Si fas sit hominem sine vitiorum semente nasci, ita satus, & ortus eras (Princeps Henrice:) Sin id mortalibus negetur, hoc saltem confidenter affirmaverim, turpem illum Vuleanum, qui semel conceptus aqua non extinguitur, in nullo unquam pectore aut incendium minus fecisse, aut flammam magis innoxiam, fumumve rariorem •misisse. Quid ego nunc adjiciam quanta sit haec in juvene, & quam rara laus? ipsi intelligitis, nec mihi est animus in ejus aetatis contumeliam quidquam dicere, ex qua nondum ex••ssi. Fatendum tamen est illud malum cam antiquam, quae tam altas in nobis radices egit (ut est malorum natura praecox nimis) in aetatis vere proferre fructus uberrimos solere. Sumus enim profecto, invenes, quod pudet dicere, luxuriosa, petulans, mobilis, arrogans, iracunda, superba, verbo dicam stulta turba. Quibus tamen non contenti, quasi vitiorum inopes essemus, quaedam pu•ritiae propria retin•mus, alia ante tempus à senectute mutuamur, & non amplius pu•ri, adhuc pueriles; nec dum senes, jam [Greek or Hebrew] sumus. Ille autem contra, quae desunt aetati nostrae bona, innocentiam, & prudentiam à vicinis petijt: quae adsunt, magnanimitatem, verecundiam, facilitatem, rerum agendarum studium, & ardorem avidissime tota manu arripuit, ita tamen ut à contactu vitiorum semper abhorreret. O unum perpetua dignum juventa cujus adolescentiae flori spy • e agnas••bantur nullae! Nune, quod aliquis cogitet, laudem esse hanc custodis magis, quam suam, id long aliter se habet: nisi enim in virtutem flecti cereus quis à natura sit, irritamen vitiorum fit severior disciplina. Nam & equicontumaces adductis arctius habenis ferociunt magis: & Neroni magister morum optimus hoc tantum profuit, ut immanis illa bestia retenta diu, ruptis dein vinculis saevior exiret. Noster autem subducto jam cortice non minus nabat, sed remoto quoque custode vitam famamque ipse incolumem tu•batur. Quod si alij quoque in privata fortuna faciant, est quidem laude, sed minore dignum. Nos etenim, cum magistri non possunt, magistratus cohibent: & si verum fateri volumus, boni in tantum sumus, in quantum mali esse non audemus. Criminibus, quae tuto admittuntur etsi parum honest, abstinet nemo: si jus nullum contra sit, injustissimus esse quis dubitat?