A26815:955
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Tacere tamen non possum unum etiam in eo rarissimum, quod regnorum Britanniae haereditatis suae, reditus undique provenirent; vim, & in quibus staret; portuum numerum, & quot navium capaces essent, quot caperent; castellorum magnitudinem, situm, firmitatem, in singulis tormenta quot essent, quot milites, qui duces; imperij denique nostri arcana omnia cognitissima habebat. In re autem familiari, nescio an multi nobiles aeque sint aut versati, aut providi. Reditum omnem distribuerat in parts tres, quarum unam familiae alendae; aliam servorum stipendijs suisque ornatibus, assignaverat; tertiam ad improvisa sumptuum muneraque reservabat. Multa, ut par est Principi, multis donabat, nulli tamen quidquam cujus pretium ante non intelligeret, ne beneficij magnitudinem vel qui rogaret celare, vel qui acceperat, dissimulare possit: quorum alterum quidem petitores impudentes, alterum debitores ingratos facit. Et cum sciret maximam esse famulis ad fraudandum illecebram, domini in rationibus exigendis negligentiam; nisi gravior aliqua cura vetaret, accepti expensique tabulas praestituto semper die cum servis putabat. Haec cum mihi olim dicerentur, Deum ex intimo corde Omnipotentem venerabar, ut nobis, viri Academici, virisque militaribus, Britanniae, Germaniae, Ecclesiae, Reip. Regi, bonis omnibus hoc decus, hoc praesidium, hoc columen servarent. Jam tum verebar ne vitalis non esset praematurus juvenis; prudentia enim tanta, & tanta sanctitas, senectutem si aliquando praeveniant, at mortem nunquam diu praecurrunt. Nec aut nos tali diutius digni eramus Principe, aut ille, in tam corruptis saeculi moribus, vitae longioris cupidu videbatur. Ergo annos nondum viginti natus diem suum obijt. O infelicem rerum humanarum conditionem, iniquam enim religio est dicere. Fatuos à morte defendit ipsa insulsitas; sicui plus caeteris aliquantulum salis insit, (quod miremini) statim putrescit. Tyranni inter odia populi, & execrationes semper canescunt; bonis saepe Principibus suorum desideria, precesque barbam impetrare non possunt. Marcellus in herba vere novo succisus, spem Romanorum & vota elusit; Tiberius metum Augusti non fefellit, sed messem mali ad maturitatem perduxit. Et quid externa queror? domesticis exemplis, heu miseri abundamus.
Tacere tamen non possum unum etiam in eo rarissimum, quod regnorum Britanniae haereditatis suae, reditus undique provenirent; vim, & in quibus staret; portuum numerum, & quot navium capaces essent, quot caperent; castellorum magnitudinem, situm, firmitatem, in singulis tormenta quot essent, quot milites, qui duces; imperij denique nostri arcana omnia cognitissima habebat. In re autem familiari, nescio an multi nobiles aeque sint aut versati, aut providi. Reditum omnem distribuerat in partes tres, quarum unam familiae alendae; aliam servorum stipendijs suisque ornatibus, assignaverat; tertiam ad improvisa sumptuum muneraque reservabat. Multa, ut par est Principi, multis donabat, nulli tamen quidquam cujus pretium ante non intelligeret, ne beneficij magnitudinem vel qui rogaret celare, vel qui acceperat, dissimulare possit: quorum alterum quidem petitores impudentes, alterum debitores ingratos facit. Et cum sciret maximam esse famulis ad fraudandum illecebram, domini in rationibus exigendis negligentiam; nisi gravior aliqua cura vetaret, accepti expensique tabulas praestituto semper die cum servis putabat. Haec cum mihi olim dicerentur, Deum ex intimo corde Omnipotentem venerabar, ut nobis, viri Academici, virisque militaribus, Britanniae, Germaniae, Ecclesiae, Reip. Regi, bonis omnibus hoc decus, hoc praesidium, hoc columen servarent. Jam tum verebar ne vitalis non esset praematurus juvenis; prudentia enim tanta, & tanta sanctitas, senectutem si aliquando praeveniant, at mortem nunquam diu praecurrunt. Nec aut nos tali diutius digni eramus Principe, aut ille, in tam corruptis saeculi moribus, vitae longioris cupidu videbatur. Ergo annos nondum viginti natus diem suum obijt. O infelicem rerum humanarum conditionem, iniquam enim religio est dicere. Fatuos à morte defendit ipsa insulsitas; sicui plus caeteris aliquantulum salis insit, (quod miremini) statim putrescit. Tyranni inter odia populi, & execrationes semper canescunt; bonis saepe Principibus suorum desideria, precesque barbam impetrare non possunt. Marcellus in herba vere novo succisus, spem Romanorum & vota elusit; Tiberius metum Augusti non fefellit, sed messem mali ad maturitatem perduxit. Et quid externa queror? domesticis exemplis, heu miseri abundamus.