A26815:943
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quod si ita animatus fuisset Princeps innocentissimus, quas ill• turbas dare? quae flagitia committere impune potuisset? Luce clara diripuisset possessori bona. Quis repeteret? virgini vim intulisset. Quis citaret? eodem •on unius modo, sed vel mille hominum patrasset. Quis in judicium voca • ⟨p. 404⟩Ab his tamen ille, caeterisque omnibus, ijs etiam, quibus in adolescente solet esse venia, non metu poenae, sed turpitudinis odio temperavit. O dignum vita longiore Principem, in quo boni mores plus valebant, quam in nobis bonae leges▪ Sed quid his tamdiu immoror? Agrum sterilem nemo unquam laudavit, quod tribulis, carduisque non horreret; sed siqua bonae frugis ferax terra, herbas nocentes, & inutiles non pariat, ea demum laudari digna est. Videamus ergo ista Principis innocentia quibus porro virtutibus cumuletur, nam & fungi & stipites vitijs carent. Qua quidem in parte illud metuo, ne post Xenophontem, Cyrum aliquem iterum describere vidcar, non qualis erat, sed esse debuerat. Deum ergo inprimis Opt. Max. sancte juro, me laudes Principi non suas afficturum nullas, & si ob inauditam ejus in hoc aevo, & hac aetate perfectionem orationi meae desit fides, veritatem non defuturam. Id unum deprecor, ne quae à me hodie audietis, aut omnia quae dici possint, aut optima putetis. Cogit enim me iniqua hora, ac si in hortum flosculis omnigenis consitum venerim exiturus, raptim sine delectu proximos quosque colligere, ex quibus olim, si erit otium, sinentque sata, Principi Illustriss. corollam nectere in animo habeo. Et statim quidem ungues non teneo, quin te, pietas, decerpant, vitiorum omnium expultrix, virtutum mater, quibus tantum superemines quantum homini Deus. Omnibus quidem necessaria, Principibus adeo, ut si religioni non sint, superstitioni saltem esse deditos è Rep. putandum sit. Si enim volumus ex omnis aevi historia, exempla domestica, peregrina, omnium gentium, nationumque confer, inveniemus sub Mezentijs semper & Hostilijs, aut dissipatas bello Resp. aut afflictas: sub Numis placida compositas pace floruisse. Non inde adeo, siquid ego judicare pes•im, quod, sicut amatores Dominarum absentium picturis delectantur, sic fictae quoque religionis imagini faveret Deus; sed quod falsa omnia veris •mmixta sint, ipsaque superstitio tantum de vera religione trahat, quantum ad Remp. continendam satis sit.