A26815:956
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nescio, Academici, quod nos fatum premat, aut quod flagitium luamus, aliquid certe subesse oportet, quod annis non multo plus quadringentis, filij Regum nostrorum primogeniti non minus octo immature perierunt. Non est injustum, Summe Deus, ut primo genitos, tibi qui debentur, nobis auferas, tu qui pro nobis dedisti tuum, non est injustum; tot amisisse, tam brevi est misere miserum. Longum esset omnes nominare, atque apud vos, uti opinor non necessarium —quis nigri Memnonis arma? quis decantatum illum Arthurum? quis in parvo magnum Edvardum? quis ⟨p. 412⟩reliquos non audivit? Eorum omnium memoriam, longa annorum succession, & diuturna Principis inopia prope deletam Magni Henrici virtutes renovabant. In eo iterum spirabat demortua jamdudum Edvardi pietas: in eo Arthuri gravis comitas, facilisque Majestas aulam revisebant: in eo Nigri Principis clara in bello gloria revictura videbatur: in eo quicquid olim, nunc quoque amisimus. Atque utinam quidem nostrae hic esset miseriae modus, & aliqua saltem ab eo ante mortem suscepta proles fuisset! Nunc autem non illi solum Principes, quos è sepulchris resuscitabat, cum eo simul in terram reverterunt, sed alij etiam, quos geniturus erat, nondum nati, extincti sunt: nec illa modo vulnera jam olim obducta, hujus letho recruduerunt, sed alia etiam, quae necdum sentimus, & majora nobis inflicta sunt. Ah ne hoc funus mille producat funera, nec sit dies ille cum intempestivum hujus Principis fatum, acerbiore luctu, quam hodierno deflebimus, caecisque in malis deprensi Principem Henricum magna voce, Principem Henricum nequicquam clamabimus. Inanis forte est hic metus Academici, & si meae cum vestris quid valeant preces, inanis erat; utinam etiam & stultus esset. Vivit quidem Priamus, & diu vivat & diu precor: firma stat ejus domus, nec unquam nutet; post fatum tamen Hectoris, ejusque supremum diem cui decem annos spes nostrae innixae sunt, Trojae timere, cum nolim, reluctante licet animo invit us cogor. Qui semper, etiam nunc Pergama tu•re forty dextra aeterne Deus. Hectoris tamen infunus omnes undas convocet Britannia. Hectora jam senior Priamus immensum fleat; Hectora faecunda Hecuba, sed felicior plangat; Hectora superstes solus Polydorus defleat; Hectora Choroebus juvenis, & Cassandra lugeant. Hectora universus populus insolabiliter ploret. Hectoris in funner doleat hujus regni caput.
Nescio, Academici, quod nos fatum premat, aut quod flagitium luamus, aliquid certe subesse oportet, quod annis non multo plus quadringentis, filij Regum nostrorum primogeniti non minus octo immature perierunt. Non est injustum, Summe Deus, ut primo genitos, tibi qui debentur, nobis auferas, tu qui pro nobis dedisti tuum, non est injustum; tot amisisse, tam brevi est misere miserum. Longum esset omnes nominare, atque apud vos, uti opinor non necessarium —quis nigri Memnonis arma? quis decantatum illum Arthurum? quis in parvo magnum Edvardum? quis