A26815:949
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
quarum altera glandium in praelijs jactationem secure pati; altera ad tormentorum quoque globulos non exhorrescere doceri voluit. Saltabat etiam non more, ut nunc fit, Jonieo, ten • mollitorque, sed motu corporis virili, modoque prope Laconico; quem ad mi litarem quoque disciplinam plurimum facere, non dubitaut credo qui sciun Phrynicum, quod in fabula Pyrrhicham apt saltasset, Imperatorem ab Atheniensibus delectum fuisse. Sed praeter caetera corporis exercitia, in quibus multu erat Princeps fortissimus, seroci equo gaudebat maxime. Quae, non meo s • lum, qui sum unus è multis, sed sapientissimi quoque Apollinis judicio, gene • sae indolis, animique Imperatorij certissima est exploratio. Quis enim vestrum nescit oraculum illud Philippo Macedoniae Regi de successore consulenti Delphis datum? eum demum Maccdoniae imperio, omnique mundo potiturum, quemcunque Bucephalus sessorem pateretur. Quod in Alexandro evenit, qui se orbi subigendo parem fore, equo prius domito specimen dedit. Quid ergo noster? annos natus vix decem, qua aetate alijs arundini inequitare pulchrum est, equo acriori imponi poscebat. refugientibus qui aderant munus periculi plenum, arduo colliculi adjutus ipse conscendit, subditisque calcibus equum ad cursum admisit, exclamantibus frustra adstantibus, donec tandem satiatus leviter flexis habenis reduxit, descendensque Nam quousque, inquit, opinion vestra puer futurus sum? Quum primum autem adolevit, quae ejus laetitia erat? qui amor? quod desiderium? nisi cquo spumanti, & animoso vectum spectari, cui nunc erecto, nunc prono, nunc resultanti, omnia denique agenti adeo arcte insidebat, adeo decore, ut egocum aliquoties viderem coeperim ruddy illi saeculo ignoscere, quod errere deceptum Hippocentauros procreavit. Postquam autem • matis tandem viribus cataphractarium egit, ex illo tempore, quae à Poetis narrantur militum era ntium gesta, non amplius mihi fabulae videntur. Vidi, vidi ipse, Academici, equo tam incitato alacriter procurrentem, brachio tam valido lanceam tenentem, manu tam docta in occurrentis caput dirigentem, impetu tam vasto eundem impellentem, ut nihil supra vel legatur, vel cogitari possit. Quod siquando hasta confracta gladium stringebat nulla aut mora, aut requies erat; quae ibi fulgura oculos feriebant? quae tonitrua aures verberabant? primus me docuit quid esset fulmen belli.
quarum altera glandium in praelijs jactationem secure pati; altera ad tormentorum quoque globulos non exhorrescere doceri voluit. Saltabat etiam non more, ut nunc fit, Ionieo, ten mollitorque, sed motu corporis virili, modoque prope Laconico; quem ad mi litarem quoque disciplinam plurimum facere, non dubitaut credo qui sciun Phrynicum, quod in fabula Pyrrhicham apte saltasset, Imperatorem ab Atheniensibus delectum fuisse. Sed praeter caetera corporis exercitia, in quibus multu erat Princeps fortissimus, seroci equo gaudebat maxime. Quae, non meo s lum, qui sum unus è multis, sed sapientissimi quoque Apollinis judicio, gene sae indolis, animique Imperatorij certissima est exploratio. Quis enim vestrum nescit oraculum illud Philippo Macedoniae Regi de successore consulenti Delphis datum? eum demum Maccdoniae imperio, omnique mundo potiturum, quemcunque Bucephalus sessorem pateretur. Quod in Alexandro evenit, qui se orbi subigendo parem fore, equo prius domito specimen dedit. Quid ergo noster? annos natus vix decem, qua aetate alijs arundini inequitare pulchrum est, equo acriori imponi poscebat. refugientibus qui aderant munus periculi plenum, arduo colliculi adjutus ipse conscendit, subditisque calcibus equum ad cursum admisit, exclamantibus frustra adstantibus, donec tandem satiatus leviter flexis habenis reduxit, descendensque Nam quousque, inquit, opinione vestra puer futurus sum? Quum primum autem adolevit, quae ejus laetitia erat? qui amor? quod desiderium? nisi cquo spumanti, & animoso vectum spectari, cui nunc erecto, nunc prono, nunc resultanti, omnia denique agenti adeo arcte insidebat, adeo decore, ut egocum aliquoties viderem coeperim rudi illi saeculo ignoscere, quod errere deceptum Hippocentauros procreavit. Postquam autem matis tandem viribus cataphractarium egit, ex illo tempore, quae à Poetis narrantur militum erra ntium gesta, non amplius mihi fabulae videntur. Vidi, vidi ipse, Academici, equo tam incitato alacriter procurrentem, brachio tam valido lanceam tenentem, manu tam docta in occurrentis caput dirigentem, impetu tam vasto eundem impellentem, ut nihil supra vel legatur, vel cogitari possit. Quod siquando hasta confracta gladium stringebat nulla aut mora, aut requies erat; quae ibi fulgura oculos feriebant? quae tonitrua aures verberabant? primus me docuit quid esset fulmen belli.