DIdici ex Bodleio Orationis meae fatum, & facile fero post tantam cladem, leve verborum damnum, & jacturam. Habe igitur (Lector) hanc Scripturam devotissimam sepulchro, quae ideo vixit satis diu, quod mori potuit cum Bodleio. Tu autem, quod in vero funere fieri debet, dolore tuo utter pro judicio. Si quid in illa forsan spissum videbitur, & nubilosum, illud omne argumento imputa, quod cum solidum foret, & grave, proferre non debuit Orationem diaphanam. Exemplum in illa, aut Apophthegma non invenies aliud, quam ab Ipso (ita solus vicit Mecaenates omnes, & Historiam;) & veritatem pro stylo concinno leges, quae arte omni, & Rhetorica felicius perorat. Sed brevis est; si bona, fiet perlegendo longa; sin mala, laudare debes propter brevitatem. Vale. Tu vero (Lector Academice, & Auditor) tacito save, ne voluptatem illam quam bene audiendo prius ceperas, male legendo praepostere amittas.
DIdici ex Bodleio Orationis meae fatum, & facile fero post tantam cladem, leve verborum damnum, & jacturam. Habe igitur (Lector) hanc Scripturam devotissimam sepulchro, quae ideo vixit satis diu, quod mori potuit cum Bodleio. Tu autem, quod in vero funere fieri debet, dolore tuo utere pro judicio. Si quid in illa forsan spissum videbitur, & nubilosum, illud omne argumento imputa, quod cum solidum foret, & grave, proferre non debuit Orationem diaphanam. Exemplum in illa, aut Apophthegma non invenies aliud, quam ab Ipso (ita solus vicit Mecaenates omnes, & Historiam;) & veritatem pro stylo concinno leges, quae arte omni, & Rhetorica felicius perorat. Sed brevis est; si bona, fiet perlegendo longa; sin mala, laudare debes propter brevitatem. Vale. Tu vero (Lector Academice, & Auditor) tacito fave, ne voluptatem illam quam bene audiendo prius ceperas, male legendo praepostere amittas.