A26815:96
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Gulielmi Patteni, (Cui WAYNFLETI Agnomen fuit) Wintoniensis Ecclesiae Praesulis quondam Pientissimi, summi Angliae Cancellarii, Collegiique Divae Mariae Magdalenae apud Oxonienses Fundatoris celeberrimi, vita obitusque.
Gulielmi Patteni (cui Waynfleti agnomen fuit) vitam obitumque dumb literis illustrare, veteremque tanti viri memoriam ab injuriâ oblivionis conor asserere, putavi illud imprimis humanissimo lectori praedicendum, nè aut quòd alumnus ejus nunc sim, aut quòd aliquem fortassis ingenii cultum ibi ceperim, ubi frequens quotidie numerus ad uberrimam doctrinae messem solidamque Christianae pietatis gloriam enutritur, aliquid supra very fidem finxisse me arbitretur. Nihil hic studio dictum, nihil gratià, nihil scriptum quod factum non est, nihil denique beneficiis, quae maxima profectò erga me extiterunt, quibusque fructum repetere longè amplissimum potuisset, blandientium more, repensum est. Tantùm quippè vel à specie adulationis abbess cupio, quantùm abbess necessitatem video quae me impelleret. Nam si quis ab obitu ejus omnem aetatem animo complectatur indè usque ad hodiernum diem repetens, centum & quatuordecim annorum spatium effluxisse intelliget. Quae res facit, ut quamvis historiam ipsis adhuc sensibus, omniumque memoriae infixam scribere non profitemur: tamen & in re non plane incognitâ, & à nostro saeculo non valde remotâ, & (quod caput est) testibus non indigente, non tàm proclive est fallere quam refelli. Ubi vero vanitatis aut erroris semel postulatus sueris, authoritatem illico omnem fidemque prudentum à tuis scriptis avertis, ipsorum dignitatem quibus maxime consultum voluisti oppugnas; denique id agis ne non tam opus ad perpetuam possessionem, ⟨p. 52⟩[…] ⟨p. 53⟩[…] ⟨p. 52⟩quàm ad intuitum praesentem comparasse videare. Atque ego, si voti m•i •ompos forem, optarem hercle, ut qui foedis adulationibus historicae venustti vitium faciunt, & fontem illum publicum laethali veneno inficiunt, ex quò clarissimorum virorum facta moresque posteritas omnis haurire debuisset, quibus ad vitam sormandam deinceps instruatur, Alexandrum aliquem sibi infestum habeant: Siquidem ille Aristobulo, historiam de suis rebus gestis inter navigandum reitanti, in quâ sane componendâ long majorem operam am in very pervestigatione posuisse visus est, ereptum è manibus librum in vdaspem fluvium projecit, & te (inquiens) eodem sane modo acceptum esse oportebat (Aristobule) qui solus pro me sic depugnas, quique vel ipso culo Elephantos trucidas.