A26815:976
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
AD LECTOREM.
DIdici ex Bodleio Orationis meae fatum, & facile fero post tantam cladem, leve verborum damnum, & jacturam. Habe igitur (Lector) hanc Scripturam devotissimam sepulchro, quae ideo vixit satis diu, quod mori potuit cum Bodleio. Tu autem, quod in vero funere fieri debet, dolore tuo utter pro judicio. Si quid in illa forsan spissum videbitur, & nubilosum, illud omne argumento imputa, quod cum solidum foret, & grave, proferre non debuit Orationem diaphanam. Exemplum in illa, aut Apophthegma non invenies aliud, quam ab Ipso (ita solus vicit Mecaenates omnes, & Historiam;) & veritatem pro stylo concinno leges, quae arte omni, & Rhetorica felicius perorat. Sed brevis est; si bona, fiet perlegendo longa; sin mala, laudare debes propter brevitatem. Vale. Tu vero (Lector Academice, & Auditor) tacito save, ne voluptatem illam quam bene audiendo prius ceperas, male legendo praepostere amittas.
DIdici ex Bodleio Orationis meae fatum, & facile fero post tantam cladem, leve verborum damnum, & jacturam. Habe igitur (Lector) hanc Scripturam devotissimam sepulchro, quae ideo vixit satis diu, quod mori potuit cum Bodleio. Tu autem, quod in vero funere fieri debet, dolore tuo utere pro judicio. Si quid in illa forsan spissum videbitur, & nubilosum, illud omne argumento imputa, quod cum solidum foret, & grave, proferre non debuit Orationem diaphanam. Exemplum in illa, aut Apophthegma non invenies aliud, quam ab Ipso (ita solus vicit Mecaenates omnes, & Historiam;) & veritatem pro stylo concinno leges, quae arte omni, & Rhetorica felicius perorat. Sed brevis est; si bona, fiet perlegendo longa; sin mala, laudare debes propter brevitatem. Vale. Tu vero (Lector Academice, & Auditor) tacito fave, ne voluptatem illam quam bene audiendo prius ceperas, male legendo praepostere amittas.
Utinam, Auditors, utinam pari virtute, & progenie, qua homines nati sumus, nasceremur Orators! Utinam suadere posset vetus Philosophia, rationem à semine, spiritumque à corpore proficisci! Ita enim communi elemento terrae vel plurimum gratulari possem, quod eloquentiam mihi, quam ingenium, natura, usus, data quasi opera impie negassent, illam pulvis, & funus, fatum, & miraculum benigne largirentur. Quod ab eodem principio terrae humanitatis meae, & orationis exordium peterem; quod argumento potius quam arte doctus essem, lutoque vilissimo plusquam igni meo, aut animae deberem. Tali scilicet voto & prooemio dicturo mihi opus est (Auditores,) sive theatrum meae Causae, sive patronum me, & defensorem intuear. Coelum enim vobis ex hac Terra invitis Mathematicis, monstrare oportet, & Immortalem