A26815:989
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quamobrem Anglorum licet res saepe fuerint multumque turbatae, Bodleii tamen gloriae & emolumento nunquam magis compositae quietaeque iverunt. Sed quum domi tempestates & procellae detonuissent, & Serenissimae Principis divino beneficio, restinctis animorum incendijs, foro fax, templis sanctitas, juri integritas, omnibus salus esset restituta: protinus collecta est quae toto fuerat orb sparsa ruina, cujus magna pars Bodleius noster. Reversus itaque Musarum alumnus & Centum puer artium, nihil habuit antiquius, quam beneficum aliquod fidus experiri, cujus influentiae maturantis illapsu, commissa solo semina in segetem 1& solidam frugem adolescerent. Sinceram itaque & integram adolescentiam suscepit formandam magnus Theologorum Dux, Humfredus: illum intueri eruditus tyro, illum mirari, sub illo toto pectore arts honestas arripere: ut vel hinc satis esset conjecturae quanta mox cum gloria esset in Musarum castris versaturus, qui sub tantis Imperatoribus prima faceret stipendia, ad tanta exempla tenerum tyrocinium exigeret. Quid infinitum laborem, & quotidianam meditationem, & in omni artium genere exercitationes loquar? Etsi enim quod olim Seneca de Nilo, Nilus per septena ostia in mare omittitur, quodcunque ex his eligeris, mare est: illud ego de septemplici artium Nilo dixerim, septenis canalibus tanquam ostiis in disciplinarum mare emittitur, quodcunque ex his elegeris mare est, & solum omnibus tum temporis tum diligentiae momentis occupandis sufficit: ille tamen amplius quid divino molimine meditari. Non est visum satis uno artium rivulo tingi, sed universo literarum Oceano imbui: non unam selegit artem, quam sibi tanqam sponsam jungeret, sed commune disciplinarum flumen tentavit, omnium artium pulcherrimo comitatu pectus implevit, & ut in aciem omnibus armis instructus, ita in Scholas omnibus artibus armatus exijt. Hae magnificae cogitations Bodleio authors fuerunt, unicis Mertoni aedibus reliqua Musarum templa postp • endi. Nam quum videret in reliquis amplissimum illud per singula spac • ndi defiderium, augusto unius professionis gyro infringi, hic vero liceretanquam in latissimo aequore implere vela, & toto ingenio vehi: visum est hunc Mertoni campum aliorum semitis & convallibus, amputatae illi disciplinae & abscissae, latam hanc & magnificam & excelsam anteponere.
Quamobrem Anglorum licet res saepe fuerint multumque turbatae, Bodleii tamen gloriae & emolumento nunquam magis compositae quietaeque iverunt. Sed quum domi tempestates & procellae detonuissent, & Serenissimae Principis divino beneficio, restinctis animorum incendijs, foro fax, templis sanctitas, juri integritas, omnibus salus esset restituta: protinus collecta est quae toto fuerat orbe sparsa ruina, cujus magna pars Bodleius noster. Reversus itaque Musarum alumnus & Centum puer artium, nihil habuit antiquius, quam beneficum aliquod fidus experiri, cujus influentiae maturantis illapsu, commissa solo semina in segetem