A26815:978
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Utinam, Auditors, utinam pari virtute, & progenie, qua homines nati sumus, nasceremur Orators! Utinam suadere posset vetus Philosophia, rationem à semine, spiritumque à corpore proficisci! Ita enim communi elemento terrae vel plurimum gratulari possem, quod eloquentiam mihi, quam ingenium, natura, usus, data quasi opera impie negassent, illam pulvis, & funus, fatum, & miraculum benigne largirentur. Quod ab eodem principio terrae humanitatis meae, & orationis exordium peterem; quod argumento potius quam arte doctus essem, lutoque vilissimo plusquam igni meo, aut animae deberem. Tali scilicet voto & prooemio dicturo mihi opus est (Auditores,) sive theatrum meae Causae, sive patronum me, & defensorem intuear. Coelum enim vobis ex hac Terra invitis Mathematicis, monstrare oportet, & Immortalem ⟨p. 417⟩Mortalem in hoc Cadavere, major Paracelsus, conservare debeo. Si tamen vitam ipse, & spiritum, gratiam & venustatem ab hoc ipso Mortuo, quod raro contigit, non peterem forte & mutuarer, non video quo minus de homine simul, & Oratore actum esset, itaque Sepulchri hodierni gloriam ignava mea, & infamy lingua minuerem prorsus, & deturparem. Neque ideo quis vestrum existimet, quod picta aliqua loquendi methodo aut quadrato Mercurio usurus sim,—Ad populum phaleras: deliciarum enim studium omne, & elenchos aurium ultro deposui; non leni aura, & Zephyro, sed turbine, sed procella rapior, & in hisce naenijs, luctuque non magis harmoniae studeo, quam Soloecismo. Postquam enim Venus aegra Libitina esse coepit, & iratis Parcis frui pro Cupidine; postquam dissidia nuper inter se, bellumque laethale aluerunt terrarum Domini, Natura, & Henricus, Orbemque totum suae cladis nuncium, & haeredem reliquerunt, perversus ubique rerum ordo, inversa vocabula, eadem sapientis, & insani vox, mens eadem, unum omnibus palatum, nulli suum; nec oculo, nec auri convivium datur, sed solis lachrymis sumus Epicuri. Absit igitur (Auditores) ut benevolentiam vestram implorem, quam demereri impium est, aut attentionem illam precibus extorqueam, quam prudens, sciens, sanusque deprecor. Primam enim mihi gratiam, & benevolentiam reponitis, quod inviti huc omnes, quod reluctantes acceditis, & vel tum maxime esse vos attentos credam, ubi animos vestros alto dolore captos, & sepultos, nullo latere, aut clamour meo excitandos senserim. Quid statis?
UTinam, Auditores, utinam pari virtute, & progenie, qua homines nati sumus, nasceremur Oratores! Utinam suadere posset vetus Philosophia, rationem à semine, spiritumque à corpore proficisci! Ita enim communi elemento terrae vel plurimum gratulari possem, quod eloquentiam mihi, quam ingenium, natura, usus, data quasi opera impie negassent, illam pulvis, & funus, fatum, & miraculum benigne largirentur. Quod ab eodem principio terrae humanitatis meae, & orationis exordium peterem; quod argumento potius quam arte doctus essem, lutoque vilissimo plusquam igni meo, aut animae deberem. Tali scilicet voto & prooemio dicturo mihi opus est (Auditores,) sive theatrum meae Causae, sive patronum me, & defensorem intuear. Coelum enim vobis ex hac Terra invitis Mathematicis, monstrare oportet, & Immortalem