A26815:991
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
ut omittam etiam eos, qui magna cum gloria literario pulveri civils sudores miscuerunt: vel unicus hic, quem lugemus defunctum, solus aedium nostrarum nomen famae insereret, si in hunc usque diem laudis & honoris luce caruisset. Quam enim ille artium regionem non magnis itineribus peragravit? Quo non penetravit illa ignea vis? Aut quis ita affectavit singula, ut is implevit universa? subtilia Matheseos, obscura Physices, sublimia Metaphysices non illi degustata leviter, sed penitus digesta. O incredibilem industriam, quae ita singulis inservire potuit, per universa districta, & universa suscipere in singulis occupata! Nec vero ille passus est divinum ingenium quendam quasi in opaco situm ducere. Nam vix exceperant aedes nostrae parturientem rosam, & illa statim in calathum fundi, & tota rubentium foliorum ambition pandi. Sic enim oportuit consummatissimum juvenem famam ingredi: non differre tyrocinium in senectutem, sed fructum studiorum viridem & adhuc dulcem promere, & prima illa quasi gemmantis indolis ingenijque germina famae populoque ostendere. Quamobrem in ipsa quasi studiorum incude positus, & primarum tantum artium laurea conspicuus, [Greek or Hebrew] effusissimo totius aedis concursu, Graecarum literarum professorem sese renunciavit. Non enim is est inani scientiae opinione subnixus, ut hodie nonnemo, qui si tria verba sapiat è Lexico, statim sibi Suidas videtur aut Hesychius: omnem dialectorum varietatem, illam incredibilem verborum & compositionum foecunditatem penitus memoria comprehenderat imbiberatque. Statim itaque exploratae utilitatis res adolevit in exemplum, quod ne in posterum interiret, prudentissimi viri praemijs & stipendijs caverunt. Sed enim industriae Bodleianae admiratio ita me totum occupavit, ut mihi prope morum & probitatis oblivionem induxerit. Videri solet multis, scio, inter haec tanta industriae & ingenij praeconia probitatis laus habere frigus quoddam. Mihi vero, etsi in omni vitae nostrae summa, primum in moribus ponendum calculum existimem, tamen nescio quo modo honestas, in illa sublimi & plena spiritus natura, lumen quoddam habere videtur & nitorem, qui in illis inferioris subsellij ingenijs non lucet. Probitas enim saepe simplicitate quadam naturae constat, improbitas ingenio.
ut omittam etiam eos, qui magna cum gloria literario pulveri civiles sudores miscuerunt: vel unicus hic, quem lugemus defunctum, solus aedium nostrarum nomen famae insereret, si in hunc usque diem laudis & honoris luce caruisset. Quam enim ille artium regionem non magnis itineribus peragravit? Quo non penetravit illa ignea vis? Aut quis ita affectavit singula, ut is implevit universa? subtilia Matheseos, obscura Physices, sublimia Metaphysices non illi degustata leviter, sed penitus digesta. O incredibilem industriam, quae ita singulis inservire potuit, per universa districta, & universa suscipere in singulis occupata! Nec vero ille passus est divinum ingenium quendam quasi in opaco situm ducere. Nam vix exceperant aedes nostrae parturientem rosam, & illa statim in calathum fundi, & tota rubentium foliorum ambitione pandi. Sic enim oportuit consummatissimum juvenem famam ingredi: non differre tyrocinium in senectutem, sed fructum studiorum viridem & adhuc dulcem promere, & prima illa quasi gemmantis indolis ingenijque germina famae populoque ostendere. Quamobrem in ipsa quasi studiorum incude positus, & primarum tantum artium laurea conspicuus, effusissimo totius aedis concursu, Graecarum literarum professorem sese renunciavit. Non enim is est inani scientiae opinione subnixus, ut hodie nonnemo, qui si tria verba sapiat è Lexico, statim sibi Suidas videtur aut Hesychius: omnem dialectorum varietatem, illam incredibilem verborum & compositionum foecunditatem penitus memoria comprehenderat imbiberatque. Statim itaque exploratae utilitatis res adolevit in exemplum, quod ne in posterum interiret, prudentissimi viri praemijs & stipendijs caverunt. Sed enim industriae Bodleianae admiratio ita me totum occupavit, ut mihi prope morum & probitatis oblivionem induxerit. Videri solet multis, scio, inter haec tanta industriae & ingenij praeconia probitatis laus habere frigus quoddam. Mihi vero, etsi in omni vitae nostrae summa, primum in moribus ponendum calculum existimem, tamen nescio quo modo honestas, in illa sublimi & plena spiritus natura, lumen quoddam habere videtur & nitorem, qui in illis inferioris subsellij ingenijs non lucet. Probitas enim saepe simplicitate quadam naturae constat, improbitas ingenio.