A26815:983
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Oratio Funebris, Habita in Collegio Mertonensi à JOHANN HALESIO; M••. in Artibus, & ejusdem Collegij Socio, Anno 1613 Martij 29. Quo die Clarissimo Equiti D. THOMAE BODLEIO funus ducebatur. Ornatissime PROCANCELLARIE, Clarissimi, Doctissimi, Venerabiles Viri.
Oratio Funebris, Habita in Collegio Mertonensi à JOHANNE HALESIO; M••. in Artibus, & ejusdem Collegij Socio, Anno 1613 Martij 29. Quo die Clarissimo Equiti D. THOMAE BODLEIO funus ducebatur. Ornatissime PROCANCELLARIE, Clarissimi, Doctissimi, Venerabiles Viri.
FAcietis mihi, uti spero, inauspicatae orationis veniam, si quod intus apud me diu sum commentatus, & tacito tantum praesagio divinabam, illud coràm apud vos hodierno die praedicem: videri mihi & artium & caeterarum rerum semper legem esse, idemque, quod reliquis omnibus, Musis etiam literisque senium & interitum imminere. Non refricabo alicujus antiquioris seculi infortunia: ipsum hoc, quod agimus, incusabo aevum, reliquis impendio infelicius. Nam quam tandem aetatem majora literatorum dispendia afflixerunt? Aut quod unquam seculum tot tamque continua doctissimorum virorum busta funestarunt? Illam auream ubertatem, illam sylvam hominum in omni artium genere praestantissimorum, quam, non dico majorum aetas, sed pueritia nostra vidit florentissimam, eam pene omnem juventus nostra vidit extinctam. Whitakerum, Bezam, Zanchium, Rainoldum, Junium, addo etiam alterius licet Musae, Scaligeros, Lipsiumque cum nondum per aetatem aestimare potuimus, (proh dolour!) amisimus. Scilicet in autumnum quendam incidimus multo infelicissimum, in quo necesse fuit tantam literarum & eruditionis segetem infringi, demeti, exarescere. Sed nondum penitus animis fracti concideramus: in medijs bustis, funeribus, & exequijs spem tamen aluimus impudentem. Nimirum subijt animum, nos homunculos, ubi salillum, quod habemus, animae expiraverit, totos perire: literas vero immortal fas habere, nullius aevi senio intermori, nulla invidia carpi, nulla oblivion sepeliri. Qpippe supererant praestantissimi viri, & in rebus agendis nil nisi immortale cogitare soliti, qui in eo negotium, in eo otium, in eo vigilias, in eo etiam somnum reponerent suum, ut mortalitatem, quam literatis depellere non possent, ab ipsis tamen literis pulcherrimis consiliis & operibus propulsarent. Sed dum nobis faciles adblandiremur, & infelicium literarum miseram solitudinem cogitationibus istis solaremur: nescio quae solatijs nostris insidiata invidia, ut nihil amplius, non spei, non speculae, fieret reliquum, subito nobis subduxit hunc magnum Musarum patronum, & Academiae nihil praeter charissimi capitis