A26815:986
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Potuit infirmitas & conditio mortalitatis nostrae, potuit incerta fortuna, certissima natura: ausim immutare verba mea, & sic melius errare: potuit incerta natura, certissima fortuna, quae nullo cum judicio in rebus versatur, nullo ordine & examine miscet fata, confundit merita; potuit, inquam, aliorum ignobile & inutile senium improba vivacitate usque & usque fatigare: huic vero brevem exigui spiritus auraeque communis usum invidere, qui si annis Nestorem aequasset, nobis tamen fuisset in immaturis. Iis enim qui aeternitatem cogitant, & sese amplissimis operibus posteritati transmittunt, quae potest esse non immatura mors? Nam arcti & compressi pectoris mortales, queis una cura brevem vitam caducis laboribus fatigare, ut vivendi causas quotidie finiunt, ita singulis diebus efferuntur: at vegeta & experrecta indoles, cui is labour, ea quies, meditari amplissima, & magnifice cogitata splendidissimis factis honestare; nulla illi mors non repentina est, ut quae fundantem arces & castella molientem opprimat, & inceptas turres, & imperfecta moenia, & semper inchoatum aliquid interrumpat. Erat hoc Bodleii nostri fatum iniquissimum: quem praeclarissimorum operum, aliorum quidem compotem, aliorum vero candidatum, oppressit ultima necessitas, coegitque tot labores in sulco quasi & semine destituere. Nos vero quid aliud Divinam Majestatem votis votisque poposcimus, quam ut ipsus longa pietate munus nutriret suum; quam ut sub ipsius, tanquam saluberrimi sideris aspectu laeta beneficij seges in aristam quasi & fructum maturesceret? Sed ita averso numine vota nuncupavimus, ut non modo nihil annorum apponeretur, sed nec, quae postrema solet esse defunctorum felicitas, accederet in funner laudator disertus. Nolebam equidem, Viri Gravissimi, & certe iniquissimum esse ducebam, illam ex omni bonarum artium ingenio collectam perfectionem, illam munificentiam, quam non modo moribus nostris non expressam, sed vix libris descriptam habemus, illas reliquas virtutes plane divinas, quas integras oportuit magnis & decoris ingenijs reservari, in unius ingenioli alea periclitari. Sed quoniam qui in hac tristissima rerum facie moeroris parts habent primas, silentij legem, quam luctui suo gravissimo indixerunt, meo non concedunt: solabor me obsequij necessitate, & quum vobis rem ipsam non potero, propensam tamen emetiar voluntatem.
Potuit infirmitas & conditio mortalitatis nostrae, potuit incerta fortuna, certissima natura: ausim immutare verba mea, & sic melius errare: potuit incerta natura, certissima fortuna, quae nullo cum judicio in rebus versatur, nullo ordine & examine miscet fata, confundit merita; potuit, inquam, aliorum ignobile & inutile senium improba vivacitate usque & usque fatigare: huic vero brevem exigui spiritus auraeque communis usum invidere, qui si annis Nestorem aequasset, nobis tamen fuisset in immaturis. Iis enim qui aeternitatem cogitant, & sese amplissimis operibus posteritati transmittunt, quae potest esse non immatura mors? Nam arcti & compressi pectoris mortales, queis una cura brevem vitam caducis laboribus fatigare, ut vivendi causas quotidie finiunt, ita singulis diebus efferuntur: at vegeta & experrecta indoles, cui is labor, ea quies, meditari amplissima, & magnifice cogitata splendidissimis factis honestare; nulla illi mors non repentina est, ut quae fundantem arces & castella molientem opprimat, & inceptas turres, & imperfecta moenia, & semper inchoatum aliquid interrumpat. Erat hoc Bodleii nostri fatum iniquissimum: quem praeclarissimorum operum, aliorum quidem compotem, aliorum vero candidatum, oppressit ultima necessitas, coegitque tot labores in sulco quasi & semine destituere. Nos vero quid aliud Divinam Majestatem votis votisque poposcimus, quam ut ipsus longa pietate munus nutriret suum; quam ut sub ipsius, tanquam saluberrimi sideris aspectu laeta beneficij seges in aristam quasi & fructum maturesceret? Sed ita averso numine vota nuncupavimus, ut non modo nihil annorum apponeretur, sed nec, quae postrema solet esse defunctorum felicitas, accederet in funere laudator disertus. Nolebam equidem, Viri Gravissimi, & certe iniquissimum esse ducebam, illam ex omni bonarum artium ingenio collectam perfectionem, illam munificentiam, quam non modo moribus nostris non expressam, sed vix libris descriptam habemus, illas reliquas virtutes plane divinas, quas integras oportuit magnis & decoris ingenijs reservari, in unius ingenioli alea periclitari. Sed quoniam qui in hac tristissima rerum facie moeroris partes habent primas, silentij legem, quam luctui suo gravissimo indixerunt, meo non concedunt: solabor me obsequij necessitate, & quum vobis rem ipsam non potero, propensam tamen emetiar voluntatem.