A26815:988
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Jam cujus est miraculi, religionis, cujus vix per aetatem sensum habuit, poenam subire? Cui demum animo, non dico molli & tenello, sed robusto plane & exercitato, calamitates illae frangendo non fuissent? Ille tamen frui miserijs & exinde animos viresque recipere, & omni illo tristissimi exilij taedio ad praeclarissima incepta abuti. Frequentare nobilissima gymnasia, ambire illustrium hominum familiaritates, audire celeberrimos artium linguarumque professors, Beroaldum in Graecis, Chevalerium in Hebraeis, etiam in sanctiore illa & augustiore theologia Calvinum & Bezam, quorum auditoria jam duodecim annorum auditor implebat. Neque vero quisquam fingi à me Cyrum aliquem, potius quam tradi putet, & ad Bodleii virtutes exequendas, votum magis quam historiam commodari. Nam quid post natam injuriam factum est iniquius, quam ad suam imbecillitatem aliorum vires exigere? Sunt enim magnorum fluminum fonts navigabiles, & generosioris arboris statim planta cum fructu est. Recolligite potius animis omnia illa apud antiquos praematurae industriae miracula: Augustum jam annorum duodecim aviam pro rostris laudantem: Tarpam, Pliniumque jam annorum quatuordecim tragoedias scriptitantes: nam aut me fallit divini ingenij admiratio, aut nihil habent haec, unicae illi tot linguas percipiendi industriae comparandum. Nam cujus est laboris sermoni illi, quem jam nascentes hauriebant, aut rhetoricum cultum, aut poeticum nitorem dare? Imo omnis illa artium exercitatio, quid habet tot linguarum taedio par? Athenis una cum loquela artes ipsas arripiebant: Romae cum Latinis Graeca conjunxisse summa votorum erat. Nos, quibus patrij sermonis paupertas nihil praestat artium, nisi Latinis, Graecis, Hebraeis, Gallica, Italica, Hispanica addamus in super, nihil egimus. Adeo nobis major exantlandus labour in aperiendis fontibus, quam illis in tranandis fluminibus: illis expeditius, universum artium iter absolvere, quam nobis primas semitas aditusque recludere.
Jam cujus est miraculi, religionis, cujus vix per aetatem sensum habuit, poenam subire? Cui demum animo, non dico molli & tenello, sed robusto plane & exercitato, calamitates illae frangendo non fuissent? Ille tamen frui miserijs & exinde animos viresque recipere, & omni illo tristissimi exilij taedio ad praeclarissima incepta abuti. Frequentare nobilissima gymnasia, ambire illustrium hominum familiaritates, audire celeberrimos artium linguarumque professores, Beroaldum in Graecis, Chevalerium in Hebraeis, etiam in sanctiore illa & augustiore theologia Calvinum & Bezam, quorum auditoria jam duodecim annorum auditor implebat. Neque vero quisquam fingi à me Cyrum aliquem, potius quam tradi putet, & ad Bodleii virtutes exequendas, votum magis quam historiam commodari. Nam quid post natam injuriam factum est iniquius, quam ad suam imbecillitatem aliorum vires exigere? Sunt enim magnorum fluminum fontes navigabiles, & generosioris arboris statim planta cum fructu est. Recolligite potius animis omnia illa apud antiquos praematurae industriae miracula: Augustum jam annorum duodecim aviam pro rostris laudantem: Tarpam, Pliniumque jam annorum quatuordecim tragoedias scriptitantes: nam aut me fallit divini ingenij admiratio, aut nihil habent haec, unicae illi tot linguas percipiendi industriae comparandum. Nam cujus est laboris sermoni illi, quem jam nascentes hauriebant, aut rhetoricum cultum, aut poeticum nitorem dare? Imo omnis illa artium exercitatio, quid habet tot linguarum taedio par? Athenis una cum loquela artes ipsas arripiebant: Romae cum Latinis Graeca conjunxisse summa votorum erat. Nos, quibus patrij sermonis paupertas nihil praestat artium, nisi Latinis, Graecis, Hebraeis, Gallica, Italica, Hispanica addamus in super, nihil egimus. Adeo nobis major exantlandus labor in aperiendis fontibus, quam illis in tranandis fluminibus: illis expeditius, universum artium iter absolvere, quam nobis primas semitas aditusque recludere.