Abite jam si placet, neglecti, vel si mavultis, irati, & prooemij mei contumaciam fastu vestro, & absentia vindicate; Manes mihi modo Bodleianos, nomenque ejus foecundissimum concedite, parturient (credo) Auditors, invenient Forum, & Populum, & Senatum, auresque hominum ignotas & remotissimas quas vita olim, famaeque suae ambitu latissimo conciliaverat, eas morte sua universa & invicta memoria absents ferient, & inficient. Quousque mihi, Marce Tull portenta tua, auritos lapides, & parietes medius fidius exultantes obtrudes art tua magna, & Rhetorica, glorious, si ego hodie majora adhuc monstra, & prodigia recenseam, idque sine mendacio, & hyperbole? Lapidum enim, & tectorum conjugium verum, consanguineas arces, genitamque Bibliothecam praedico, qua nec Orpheus quidquam vidit magis animatum. Vitam mortuorum narro, & genium sepulchri, ut intelligatis tandem poenituisse Naturam hujus funeris, diemque see Natalem, & nova incunabula vel Fato Bodleiano concessisse. Si tamen Fatum hoc dicendum sit, vel potius victoria, quod famam ejus animamque precario liberavit, vitamque brevem mutavit pro historia. Ad quam texendam, tradendamque tempori, tanquam fabulam recitanti mihi verecundia, & modestia singulari opus est. Obruit enim sensum humanum, tollitque credendi libertatem Bodleius verus; & suspecta veritate laborat virtus, cum exempla omnia humanitatis, studij, benefacti, & pietatis superaverit. Quare mitiori orationi, laudibusque magis temperatis indulgendum est, ne cum de illo singula, praestantissima, excelsissima, laudatissima dicerem, Annales ejus non tam praeconio, quam invidia onerarem. Quod ut honestius à me, & liberalius fieri possit, pueritiam ejus, •rudamque aetatem revocandam sentio, ut fidem vestram quasi gradibus quibusdam, & elementis dirigam, & instruam, neve saltu & impetu festinarem ad miracula. Quodque (augurio bono) primo in loco Illi in honorem ⟨p. 418⟩cedat; Parents ejus magis Boni, quam Magni, nec ad proverbium divites, nec de fortuna queruli, tales autem qui liberalis familiae titulos, & insignia vitae suae, morumque nobilitatem magnifice auxerunt. Qui cum in illa tyrannide, & hujus Insulae calvitie vixerant, in qua fax erat pro religione, & vera flamma pro ardore spiritus (probitate sua frcti & conscientia:) legitimo furto, & pientissima conspiratione facta, sese à laniena publica, & perenni foco, non improvidi eripuerunt. Hoc Comite;
Abite jam si placet, neglecti, vel si mavultis, irati, & prooemij mei contumaciam fastu vestro, & absentia vindicate; Manes mihi modo Bodleianos, nomenque ejus foecundissimum concedite, parturient (credo) Auditores, invenient Forum, & Populum, & Senatum, auresque hominum ignotas & remotissimas quas vita olim, famaeque suae ambitu latissimo conciliaverat, eas morte sua universa & invicta memoria absentes ferient, & inficient. Quousque mihi, Marce Tull portenta tua, auritos lapides, & parietes medius fidius exultantes obtrudes arte tua magna, & Rhetorica, gloriose, si ego hodie majora adhuc monstra, & prodigia recenseam, idque sine mendacio, & hyperbole? Lapidum enim, & tectorum conjugium verum, consanguineas arces, genitamque Bibliothecam praedico, qua nec Orpheus quidquam vidit magis animatum. Vitam mortuorum narro, & genium sepulchri, ut intelligatis tandem poenituisse Naturam hujus funeris, diemque se Natalem, & nova incunabula vel Fato Bodleiano concessisse. Si tamen Fatum hoc dicendum sit, vel potius victoria, quod famam ejus animamque precario liberavit, vitamque brevem mutavit pro historia. Ad quam texendam, tradendamque tempori, tanquam fabulam recitanti mihi verecundia, & modestia singulari opus est. Obruit enim sensum humanum, tollitque credendi libertatem Bodleius verus; & suspecta veritate laborat virtus, cum exempla omnia humanitatis, studij, benefacti, & pietatis superaverit. Quare mitiori orationi, laudibusque magis temperatis indulgendum est, ne cum de illo singula, praestantissima, excelsissima, laudatissima dicerem, Annales ejus non tam praeconio, quam invidia onerarem. Quod ut honestius à me, & liberalius fieri possit, pueritiam ejus, •rudamque aetatem revocandam sentio, ut fidem vestram quasi gradibus quibusdam, & elementis dirigam, & instruam, neve saltu & impetu festinarem ad miracula. Quodque (augurio bono) primo in loco Illi in honorem ⟨p. 418⟩cedat; Parentes ejus magis Boni, quam Magni, nec ad proverbium divites, nec de fortuna queruli, tales autem qui liberalis familiae titulos, & insignia vitae suae, morumque nobilitatem magnifice auxerunt. Qui cum in illa tyrannide, & hujus Insulae calvitie vixerant, in qua fax erat pro religione, & vera flamma pro ardore spiritus (probitate sua frcti & conscientia:) legitimo furto, & pientissima conspiratione facta, sese à laniena publica, & perenni foco, non improvidi eripuerunt. Hoc Comite;