A26815:994
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed quid ego pluvias, ut inquit Pindarus, aquas colligo, sese undique vivo gurgite offerente? Illa Bodleij industria plusquam humana, illa tot linguarum artiumque infinita comprehensio, doctos tantum egit in stuporem: at illa incredibilis morum suavitas, ille in congressibus gestuque toto lepos & veluti Atticismus quidam, doctos indoctosque juxta cepit. Sunt quibus lucubrationum intemperies & pertinacia quicquid est in moribus laetum carpit, & omnes amoenos ingenij succos ebibit. Tristes evadunt & difficiles, & dumb see studijs humanitatis applicant, ipsi prope fiunt inhumani. Noster vero continuata studia, quorum perdius & pernox satagebat, infinita venustate quadam & quasi quinta parte nectaris imbuere; & cum se totum Musis consecrasset, luci tamen & amicis & congressibus dare nihilo secius. Unde & illa supervacua literarum & amoena artium diverticula discere, non habuit insuper: inspicere eos, quorum ars in manuum vultusque indicijs dijudicandis versatur, scire quicquid oneirocritici somniant de insomnijs, istis d•mum in conventibus, tanquam honesta quadam, & festiva, & erudita alca lusitare. Hanc autem utramque quam induerat personam, ita summo egit cum judicio, ut nihil severitati ejus hilaritate, nihil gravitati humanitate detraheretur: In illis vero quasi supremi coeli disciplinis, quantus fuerit, quam anquisite solliciteque prudentium consulta, Hippocratis oracula, divina Theologorum scrutatus fuerit reverentius erit integrum illibatumque secretis vestris cogitationibus reservari, quam carptim breviterque perstringi. Illud vero intactum praeterire non possum, quo & altioris eruditionis gloriam, & amoeni ingenij laudem reportavit. Nam quum in exteris Academijs ingenij cultum caperet: & incesseret desiderium, hominum de se voluntates & judicia explorandi, quantumque ipse posset in Juris scientia experiundi: placuit publice sui specimen exhibere, & in celeberrimo prudentium conventu aliquid controversy Juridicorum more discutere. Quam rem ita omnibus absolvit numeris; eo judicio Authorum expendit opinions, eo acumine in intimos recessus penetravit, ea denique autoritate sententiam tulit, ut qui Scaevolae & Ulpiani audiebant, Bodleium purpura & supr • s illius scientiae titulis & insignibus, propensis••mis animis & suffragijs cuperent irentque ornatum. Sed non ego illa publici juris faciam, quae ipsi visum est sui tantum pectoris sacrario committere:
Sed quid ego pluvias, ut inquit Pindarus, aquas colligo, sese undique vivo gurgite offerente? Illa Bodleij industria plusquam humana, illa tot linguarum artiumque infinita comprehensio, doctos tantum egit in stuporem: at illa incredibilis morum suavitas, ille in congressibus gestuque toto lepos & veluti Atticismus quidam, doctos indoctosque juxta cepit. Sunt quibus lucubrationum intemperies & pertinacia quicquid est in moribus laetum carpit, & omnes amoenos ingenij succos ebibit. Tristes evadunt & difficiles, & dum se studijs humanitatis applicant, ipsi prope fiunt inhumani. Noster vero continuata studia, quorum perdius & pernox satagebat, infinita venustate quadam & quasi quinta parte nectaris imbuere; & cum se totum Musis consecrasset, luci tamen & amicis & congressibus dare nihilo secius. Unde & illa supervacua literarum & amoena artium diverticula discere, non habuit insuper: inspicere eos, quorum ars in manuum vultusque indicijs dijudicandis versatur, scire quicquid oneirocritici somniant de insomnijs, istis dmum in conventibus, tanquam honesta quadam, & festiva, & erudita alca lusitare. Hanc autem utramque quam induerat personam, ita summo egit cum judicio, ut nihil severitati ejus hilaritate, nihil gravitati humanitate detraheretur: In illis vero quasi supremi coeli disciplinis, quantus fuerit, quam anquisite solliciteque prudentium consulta, Hippocratis oracula, divina Theologorum scrutatus fuerit reverentius erit integrum illibatumque secretis vestris cogitationibus reservari, quam carptim breviterque perstringi. Illud vero intactum praeterire non possum, quo & altioris eruditionis gloriam, & amoeni ingenij laudem reportavit. Nam quum in exteris Academijs ingenij cultum caperet: & incesseret desiderium, hominum de se voluntates & judicia explorandi, quantumque ipse posset in Juris scientia experiundi: placuit publice sui specimen exhibere, & in celeberrimo prudentium conventu aliquid controversi Juridicorum more discutere. Quam rem ita omnibus absolvit numeris; eo judicio Authorum expendit opiniones, eo acumine in intimos recessus penetravit, ea denique autoritate sententiam tulit, ut qui Scaevolae & Ulpiani audiebant, Bodleium purpura & supr s illius scientiae titulis & insignibus, propensismis animis & suffragijs cuperent irentque ornatum. Sed non ego illa publici juris faciam, quae ipsi visum est sui tantum pectoris sacrario committere: