A26815:998
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Deum ipsum imitari, & beneficia non hominibus, sed humano generi praestare? simul omnia perfundere, utque sol & dies, non parte aliqua, sed statim totum, nec uni aut alteri, sed omnibus in commune proferri? Quinetiam ut Regij tantum muneris erat viam hanc primo disciplinis aperuisse, librosque publice legendos exhibuisse: (sic enim literatis Pisistratus, Xerxes, Seleucus, Ptolemaeus omnium primi consuluerunt) ita quoscunque accendit imitationis ardour tanta implere vestigia, regiae plane munificentiae erant & divinae. Patimini, obsecro, Academici doctissimi, me Mertonensibus meis iterum celeberrima famae gloriaeque nostrae lumina gratulari. Propemodum enim nostra est & peculiaris felicitas Bibliothecas sumptibus excitare, & ingenijs implere. Nobis enim debetis Kempium illum magnum Archip•• sulem, cujus gratissimam memoriam ad omnes aras & pulvinaria solenni pietate & officijs prosequimini. Ille vobis in excelsa illa pyramidum & elegantissimi operis mole extruenda immensos sumptus exhausit; nec in extruenda modo celeberrimam posuit operam, sed & quingentis insuper instruxit voluminibus, ⟨p. 430⟩& intus argumenti scripturaeque precio nobilissimis, & extra argento auroque operose fulgidis. Quae omnia cum in triumphum barbariae & inscitiae cessissent, hinc tanquam è Kempij cinere exortus Bodleius, ita omnia multo praestantioribus reponi curavit, ut ideo cecidisse videantur, ut hic egregius vindex & restitutor accederet. Cogitati op•ris gloriam celeritatis lenocinium comendavit. Nec enim is erat, apud quem longis & accuratis precibus erat utendum, aut qui promissa gravate praestar•t, & imputanti similis. Illum, demerendis hominibus natum, quisquam ut hortetur? quisquam ut admoneat? ut instiget? eadem opera auras ut vigeant, ignes ut caleant, maria ut effluant, superfluus instigator admoneret. Ille enim statim communicare Academicis consilia, accersere peritos, & ne vider•tur beneficio pondus quaerere, statim aggredi. Memini, semperque meminero illius diei, cum revertentium à consilio publico majorum meorum sermonibus puer interessem. Quis tum erat omnium a•dor? qui sermo? Venisse in consessum honoratissimum virum; orationem habuisse, qualem, Deus bone! quam magnificam? operam Academiae cumulatissime promisisse, & immensos, quos undique infinitis sumptibus comparaverat, librorum thesauros coram Academiae donasse. Quae fuit illius diei laetitia?