I. The Jesuits way by scientia media, which I need not recite to the Learned, but think it meet to recite Alvarez words of their description of Grace. [Supponunt gratiam praevenientem & excitantem esse formaliter actiones quasdam vitales, quas Deus in nobis sine nobis operatur: sine nobis, inquam, libere co-operantibus, non tamen sine nobis vitaliter & efficienter concurrentibus; & consistere in illustration & illuminatione Intellectus, atque excitatione & suasione voluntatis: quae efficienter procedunt ab intellectu & voluntate, non quidem ut Libera, sed ut Natura est: quamvis antecedenter dependeant à Voluntate ut Liberum arbitrium est, quatenus viz. ex ejus libertate fuit dependens, quod homo compararet notitias mysteriorum fidei vel eorum quae facienda erant, accedendo ad praedicatores, vel alio modo eos propriâ industriâ acquirendo, quibus notitiis Deus se insereret, eas elevando suo speciali influxu, ut supernaturales sint, & quales ad salutem oportet; & sic sortiantur naturam gratiae praevenientis. Suppositâ ergo Illuminatione, quâ Deus illuminat Intellectum, & proponit Voluntati bonum, ut sibi conveniens, affirmant, quod statim absque ulla libertate oritur merè naturaliter in voluntate motus affectionis ad bonum sibi propositum: quo motu allicitur & quasi invitatur ad amandum illud bonum, & imperandum potentiis executivis, ut illud exequantur, ut v. g. ad imperandum intellectui ut assentiatur rebus fidei propositis & explicatis. In his ergo duobus motibus, viz. in illustration Intellectus & affection voluntatis à Deo elevatis suo speciali influxu, consistere aiunt gratiam praevenientem & excitantem. Liberum autem arbitrium his duobus motibus gratiae praevenientis adjutum & excitatum, liberam habet potestatem imperandi aut non imperandi assensum fidei: Quod si voluntas fidem amplecti velit, actumque credendi imperet intellectui, influente simul nutu gratiae praevenientis quam habet, elicit in seipsa actum supernaturalem, qu• fidem amplecti vult, quóque assensum imperat intellectui; simúlque Intellectus motus imperio illo supernaturali voluntatis, illustrationéque divinâ adjutus, elicit actum supernaturalem assentiendi revelatis, & Gratia excitans seu praeveniens novo influxu, quo unà cum libero arbitrio influit in supernaturalem actum fidei, sortitur rationem gratiae adjuvantis, cooperantis & efficacis.
I. The Jesuits way by scientia media, which I need not recite to the Learned, but think it meet to recite Alvarez words of their description of Grace. [Supponunt gratiam praevenientem & excitantem esse formaliter actiones quasdam vitales, quas Deus in nobis sine nobis operatur: sine nobis, inquam, libere co-operantibus, non tamen sine nobis vitaliter & efficienter concurrentibus; & consistere in illustratione & illuminatione Intellectus, atque excitatione & suasione voluntatis: quae efficienter procedunt ab intellectu & voluntate, non quidem ut Libera, sed ut Natura est: quamvis antecedenter dependeant à Voluntate ut Liberum arbitrium est, quatenus viz. ex ejus libertate fuit dependens, quod homo compararet notitias mysteriorum fidei vel eorum quae facienda erant, accedendo ad praedicatores, vel alio modo eos propriâ industriâ acquirendo, quibus notitiis Deus se insereret, eas elevando suo speciali influxu, ut supernaturales sint, & quales ad salutem oportet; & sic sortiantur naturam gratiae praevenientis. Suppositâ ergo Illuminatione, quâ Deus illuminat Intellectum, & proponit Voluntati bonum, ut sibi conveniens, affirmant, quod statim absque ulla libertate oritur merè naturaliter in voluntate motus affectionis ad bonum sibi propositum: quo motu allicitur & quasi invitatur ad amandum illud bonum, & imperandum potentiis executivis, ut illud exequantur, ut v. g. ad imperandum intellectui ut assentiatur rebus fidei propositis & explicatis. In his ergo duobus motibus, viz. in illustratione Intellectus & affectione voluntatis à Deo elevatis suo speciali influxu, consistere aiunt gratiam praevenientem & excitantem. Liberum autem arbitrium his duobus motibus gratiae praevenientis adjutum & excitatum, liberam habet potestatem imperandi aut non imperandi assensum fidei: Quod si voluntas fidem amplecti velit, actumque credendi imperet intellectui, influente simul nutu gratiae praevenientis quam habet, elicit in seipsa actum supernaturalem, qu• fidem amplecti vult, quóque assensum imperat intellectui; simúlque Intellectus motus imperio illo supernaturali voluntatis, illustrationéque divinâ adjutus, elicit actum supernaturalem assentiendi revelatis, & Gratia excitans seu praeveniens novo influxu, quo unà cum libero arbitrio influit in supernaturalem actum fidei, sortitur rationem gratiae adjuvantis, cooperantis & efficacis.