A26886:781
Certain disputations of right to sacraments, and the true nature of visible Christianity defending…
Certain disputations of right to sacraments, and the true nature of visible Christianity defending them against several sorts of opponents, especially against the second assault of that pious, reverend and dear brother Mr. Thomas Blake / by Richard Baxter ...
London: printed by R.W. for Nevil Simmons, 1658
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
[Ideóque neque Sacramentum, neque quodquam ejusmodi seu signum seu tessera seu pignus aut arrhabo ulli traditur, nisi qui sese Verbo & Promissioni fidem habere profiteretur] (which is their common description of saving Faith.)
Pag. 78. Thes 37. [Nec vero minùs ex eo constat, cur Infidelium liberi non baptizentur. Nam Evangelicum foedus quidem quatenus conditionatum est, ad omnes omnino homines spectat: est enim Christus omnium Redemptor, modò credant. At quatenus absolutum est, pertinet ad solos actu fideles; est enim eorum Christus Redemptor tantùm, quia soli credidere. Quod enim foedus conditionatum appellatur, propterea quod ex praestatione Conditionis ejus executio pendet, ⟨p. 231⟩id praestitâ conditione evadit absolutum. Jam verò quamdius foedus conditionatum est, promissiones quae foedere continentur, non pertinent actu ad eos qui Conditionem non praestiterunt. Ideo eos aliter non alloquintur, quam dicendo, [Si credideris, salvus eris: si non credideris, manet ira Dei super te:] Quoniam igitur Baptismus institutus est tantùm atque comparatus obsignandis Dei promissionibus in iis ad quos pertinent, nemo ex infidelibus baptizatur, qui non profiteatur sese actu credere & infidelitatem deposuisse.]— Et pag. 79. Thes. 40. [Quemadmodum enim qui credit actu, jure baptizatur & postquam baptizatus est, jus habet indubitatum ad salutem, Marc. 16.16. sic etiam qui nascitur ex parentibus fidelibus itidem, jure baptismo tingitur, & postquam, &c.] Thes. 38. [Si deficiant illi ab Ecclesiâ, aut vero ex eà, ob vitam turpiter actam, aut puritatem Religionis ejuratam, atque adeo in eo malo pertinaciam invictam, ejiciantur; tum quia non censentur ampliùs esse fideles, non potest quin eorum liberi eâ praerogativâ excidant.]
Pet. Molinaeus of Tradition (translat. Engl.) pag. 62. saith,