A27004:2356
The reasons of the Christian religion the first part, of godliness, proving by natural…
The reasons of the Christian religion the first part, of godliness, proving by natural evidence the being of God ... : the second part, of Christianity, proving by evidence supernatural and natural, the certain truth of the Christian belief ... / by Richard Baxter ... ; also an appendix defending the soul's immortality against the Somatists or Epicureans and other pseudo-philosophers.
London: printed by R. White for Fran. Titon, 1667
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Page 210, 211. Ipsi majorum gentium dii qui habentur, hinc à nobis prosecti in coelum reperientur: —multi de diis prava sentiunt: id enim vitioso more effici solet: omnes tamen esse vim & naturam divinam arbitrantur: nec vero id collocutio hominum, aut consensus efficit: non institutis opinio est confirmata; non legibus; omni autem in re consensio omnium gentium lex naturae putanda est.— Haec ita sentimus natura du•e, nulla ratione, nullaque doctrina: Maximum vero argumentum est naturam ipsam ⟨p. 592⟩de Immortalitate animorum tacitam judicare, quod omnibus curae sunt, & maxime quidem, quae post mortem futura sint. N.B. — Abiit ad deos Hercules: Nunquam abiisset nisi cum inter homines esset, eam sibi viam munivisset. Quid in hac Republica tot tantosque viros ad Rempublicam interfectos cogitasse arbitramur? Iisdemne ut finibus nomen suum quibus vita terminaretur? Nemo unquam sine magna spe immortalitatis see pro patria offerret ad mortem.— Nescio quomodo inhaeret in mentibus quasi saeculorum quoddam augurium futurorum; idque maximis ingeniis, altissimisque animis & existit maxim & apparet facillimè: Quo quidem dempto quis tam esset amens, qui semper in laboribus & periculis viveret?
Page 210, 211. Ipsi majorum gentium dii qui habentur, hinc à nobis prosecti in coelum reperientur: —multi de diis prava sentiunt: id enim vitioso more effici solet: omnes tamen esse vim & naturam divinam arbitrantur: nec vero id collocutio hominum, aut consensus efficit: non institutis opinio est confirmata; non legibus; omni autem in re consensio omnium gentium lex naturae putanda est.— Haec ita sentimus natura du•e, nulla ratione, nullaque doctrina: Maximum vero argumentum est naturam ipsam ⟨p. 592⟩de Immortalitate animorum tacitam judicare, quod omnibus curae sunt, & maxime quidem, quae post mortem futura sint. N.B. — Abiit ad deos Hercules: Nunquam abiisset nisi cum inter homines esset, eam sibi viam munivisset. Quid in hac Republica tot tantosque viros ad Rempublicam interfectos cogitasse arbitramur? Iisdemne ut finibus nomen suum quibus vita terminaretur? Nemo unquam sine magna spe immortalitatis se pro patria offerret ad mortem.— Nescio quomodo inhaeret in mentibus quasi saeculorum quoddam augurium futurorum; idque maximis ingeniis, altissimisque animis & existit maxime & apparet facillimè: Quo quidem dempto quis tam esset amens, qui semper in laboribus & periculis viveret?