A27004:2369
The reasons of the Christian religion the first part, of godliness, proving by natural…
The reasons of the Christian religion the first part, of godliness, proving by natural evidence the being of God ... : the second part, of Christianity, proving by evidence supernatural and natural, the certain truth of the Christian belief ... / by Richard Baxter ... ; also an appendix defending the soul's immortality against the Somatists or Epicureans and other pseudo-philosophers.
London: printed by R. White for Fran. Titon, 1667
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
The sum of their doctrine, different from the Epicureans, he thus reciteth, (and by citations copiously proveth) [Numen coeleste rerum humanarum curam gerere; nec universi tantummodo, sed hominum etiam singulorum, & rerum quoque singularum; rebus humanis praesto esse, generique humano, non ad bona vere sic dicta duntaxat, sed & ad vitae hujus commoda, & adminicula suppetitias ferre. Deum itaque ante omnia colendum; ad omnia invocandum, per omnia cogitandum, in omnilus agnoscendum & comprobandum, de omnibus laudandum & celebrandum; huic uni in omni negotio simpliciter obsequendum; ab ipso quicquid obvenerit animo prompto ac lubenti excipiendum atque amplexandum, nihil mellus, nihil convenientius, ⟨p. 597⟩nihil conducibilius, nihil opportunius, aut tempestivius, quàm id, quicquid existat, quodipse voluerit, existimandum: qu•cunque ducere visum fuerit, citra tergiversationem aut murmurationem, sponte sequendum; locum stationemque quemcunque is assignaverit, strenuè tuendum, enixè tenendum, etiamsi mortem millies oppetere oporteret.] Haec de Numine Stoici & erga numen affectu.
De homine & officiis — [Hunc & corditus diligere & curare & sustinere, injuriaque omni (ut quae impietatis etiam notam inurat) abstinere; & beneficentia prosequi, nec sibi soli genitum censer see, aut vivere, sed in commune bonum ac beneficium, cunciis pro facultate viribusque semet exhibere, re ipsa, reique bene gestae conscientia, (nec hac etiam ipsa quadantenus reputata) citra vestem, aut mercedis spem commodive proprii intuitum, contentum agere; à beneficio uno praestito ad aliud transire, nec unquam benefaciendo defatisci; sed vitae telam, tanquam vivendi fructus hic sit; benefactis si•i invicem continenter annexis, ita totum pertexere, ut nusquam interveniat hiatus ullus vel minimus; beneficii loco, quod benefecerit habentem; sibique profuisse existimantem; si alii cuiquam usui esse poterit; nec extra se proinde quicquam vel laudis humanae, vel lucelli, aut aucupantem aut expetentem: Ad haec nihil mentis cultu antiquius, nihil honesti studio petius aut pretiosius habere: ab eo denique quod officii sui esse norit, nulla vel vitae, nedum alius rei cujuspiam, cupidine abducendum, nulla mortis cruciatusve illius, ne dumb damni aut detrimenti formidine abigendum se permittere.] Haec Stoicorum praecepta sunt —