A40366:439
Christus triumphans comoedia apocalyptica / author Joanne FoxoChristus triumphans comoedia apocalyptica / autore Joanne Foxo
Christus triumphans comoedia apocalyptica / author Joanne Foxo ; edita est olim Basileae, anno 1556 ; Nunc denuo edita ... Editor T. C. Sidn. collegii, A. M.Christus triumphans comoedia apocalyptica / autore Joanne Foxo ; edita est olim Basileae, anno 1556 ; Nunc denuo edita ... Editore T. C. Sidn. collegii, A. M.
Londini : Impensis Rob. Clavel, 1672
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Dioct. Sine modò Anabasi inquam. Mundus hic duos simul Minime soles sustinet uno in Zodiaco. Certum est, aut me Christum hunc, aut me illum persequi: Utrique quoniam haud unà regnabimus. Sed quid regem nos illum pertimescimus, Miserum atque rejiculum, pauperemque scilicet, Qui aliud nihil injurias quàm pati potest?
Anab. At enim pati hoc quò evadet vereor denique.
Dioct. Vah, qui me ad audaciam instruis, ipse deficis?
Anab. Fateor.
Dioct. Jam opus mihi est Theseos asciscere huc, Expromptae saevitiae, gladiatoriè Hos qui proterant Christicolas: propè ac habere me Spero ad sententiam. Heus Nero, evocetur huc Domitianus, Trajanus, Verus, Aurelius, Maximinus, Decius, Valerianus, Dio-Cletianus, Constantius. His ego decem, Decem legabo diademata ducibus, Christum hunc adversus operam uti navent fortier.