A40366:458
Christus triumphans comoedia apocalyptica / author Joanne FoxoChristus triumphans comoedia apocalyptica / autore Joanne Foxo
Christus triumphans comoedia apocalyptica / author Joanne Foxo ; edita est olim Basileae, anno 1556 ; Nunc denuo edita ... Editor T. C. Sidn. collegii, A. M.Christus triumphans comoedia apocalyptica / autore Joanne Foxo ; edita est olim Basileae, anno 1556 ; Nunc denuo edita ... Editore T. C. Sidn. collegii, A. M.
Londini : Impensis Rob. Clavel, 1672
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Eccles. Unde id, à Deo quod factum est, infectum ut siet?
Paul. Ego dicam tibi. Legem qui sanxerit, Hanc idem rursus ut abrumpat, in manu est. Nec semper eundem esse, si res non sinit, Licet. Olim ut legibus nobiscum ageret Deus, Justum, tempusque ferebat. Nunc non Deus, Ipsa at verò mutantur tempora. Causa dum Manebat apud judicem integra, viguit Tantisper justa in nos vindicta numinis, Nos quae peccati meritò traduxit reos. Nunc causa longè haec aliter mutata evenit.
Eccl. Quî cedo?
Paul. Legis quaecunque à Deo poena haec erat, Nostris statuta erratibus, per justitiam Remitti haud potuit: transferri potuit.1 Ubi Satis juri datum est, jus quid agat amplius? Nostra agebatur causa: hanc totam in se transtulit Christus, qui mortuus unus est pro omnibus: Mors unde occisa his est, qui Christo vivimus.