Psychephonus.
ENimvero quae conveniunt, quaeque adsolent
Signa esse ad mortem, huic esse omnia video,
Hero meo. Nomocrati: postquam jam neque
Medicinae, somni, neque cibi retentio est.
Nec panacea ulla, nec scammonium, [Greek or Hebrew]
Neque [Greek or Hebrew] omnes porrò neque therapeutici
Nec emperitici pilum medelae conferunt.
Certè & quod dicendum hic fiet, mihi non placet.
⟨p. 52⟩Atqui illud miror interim, ex his neminem
Satis hoc morbi cognoscere genus, quod siet.
At eo omnes congruunt, commutandum sibi
Coelum esse: hinc, in Babyloniam maximè, ut migret.
Quòd eum sibi aerem esse autumant aptissimum,
Foeculentus qui sit, turbidum ac quiddam-magis
Spirans: quod equidem neque consilium improbo.
Nam qui hic jus omne amisit, clavibus ac bonis
Cunctis exutus, quid quaeso hic agat amplius?
Sed quis homo hic circunspectans venit? Atque ut modò
Contemplatus sum, nuncius Ditis esi, simul
Antiquae & notitiae & militiae à puero particeps.
Psychephonus.
ENimvero quae conveniunt, quaeque adsolent
Signa esse ad mortem, huic esse omnia video,
Hero meo. Nomocrati: postquam jam neque
Medicinae, somni, neque cibi retentio est.
Nec panacea ulla, nec scammonium, 〈non-Latin alphabet〉
Neque 〈non-Latin alphabet〉 omnes porrò neque therapeutici