A40366:474
Christus triumphans comoedia apocalyptica / author Joanne FoxoChristus triumphans comoedia apocalyptica / autore Joanne Foxo
Christus triumphans comoedia apocalyptica / author Joanne Foxo ; edita est olim Basileae, anno 1556 ; Nunc denuo edita ... Editor T. C. Sidn. collegii, A. M.Christus triumphans comoedia apocalyptica / autore Joanne Foxo ; edita est olim Basileae, anno 1556 ; Nunc denuo edita ... Editore T. C. Sidn. collegii, A. M.
Londini : Impensis Rob. Clavel, 1672
Act 3 › Scene 6: Actus III. Scena VI. Eadem cum superioribus.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Actus III. Scena VI. Eadem cum superioribus.
Psychephonus. ENimvero quae conveniunt, quaeque adsolent Signa esse ad mortem, huic esse omnia video, Hero meo. Nomocrati: postquam jam neque Medicinae, somni, neque cibi retentio est. Nec panacea ulla, nec scammonium, [Greek or Hebrew] Neque [Greek or Hebrew] omnes porrò neque therapeutici Nec emperitici pilum medelae conferunt. Certè & quod dicendum hic fiet, mihi non placet. ⟨p. 52⟩Atqui illud miror interim, ex his neminem Satis hoc morbi cognoscere genus, quod siet. At eo omnes congruunt, commutandum sibi Coelum esse: hinc, in Babyloniam maximè, ut migret. Quòd eum sibi aerem esse autumant aptissimum, Foeculentus qui sit, turbidum ac quiddam-magis Spirans: quod equidem neque consilium improbo. Nam qui hic jus omne amisit, clavibus ac bonis Cunctis exutus, quid quaeso hic agat amplius? Sed quis homo hic circunspectans venit? Atque ut modò Contemplatus sum, nuncius Ditis esi, simul Antiquae & notitiae & militiae à puero particeps.
Psychephonus. ENimvero quae conveniunt, quaeque adsolent Signa esse ad mortem, huic esse omnia video, Hero meo. Nomocrati: postquam jam neque Medicinae, somni, neque cibi retentio est. Nec panacea ulla, nec scammonium, 〈non-Latin alphabet〉 Neque 〈non-Latin alphabet〉 omnes porrò neque therapeutici Nec emperitici pilum medelae conferunt. Certè & quod dicendum hic fiet, mihi non placet. ⟨p. 52⟩Atqui illud miror interim, ex his neminem Satis hoc morbi cognoscere genus, quod siet. At eo omnes congruunt, commutandum sibi Coelum esse: hinc, in Babyloniam maximè, ut migret. Quòd eum sibi aerem esse autumant aptissimum, Foeculentus qui sit, turbidum ac quiddam-magis Spirans: quod equidem neque consilium improbo. Nam qui hic jus omne amisit, clavibus ac bonis Cunctis exutus, quid quaeso hic agat amplius? Sed quis homo hic circunspectans venit? Atque ut modò Contemplatus sum, nuncius Ditis esi, simul Antiquae & notitiae & militiae à puero particeps.