A40366:514
Christus triumphans comoedia apocalyptica / author Joanne FoxoChristus triumphans comoedia apocalyptica / autore Joanne Foxo
Christus triumphans comoedia apocalyptica / author Joanne Foxo ; edita est olim Basileae, anno 1556 ; Nunc denuo edita ... Editor T. C. Sidn. collegii, A. M.Christus triumphans comoedia apocalyptica / autore Joanne Foxo ; edita est olim Basileae, anno 1556 ; Nunc denuo edita ... Editore T. C. Sidn. collegii, A. M.
Londini : Impensis Rob. Clavel, 1672
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Actus IV. Scena I. Trimetri.
Dioctes. Trecentos plus minus annos jam supputo Inde adeò, quòd cum Christianis hostibus Confligimus. Quòs si non omnes, maximam Opinor partem fregimus, protrivimus, Virtute rara ac vi meorum Caesarum Decem: quos ut par est, efferre nequeo, Sua sunt sic functi Sparta. Ast unus tamen ⟨p. 57⟩Impense maximus, qui aere legibus Insculptis etiam, nulla ne aboleat dies, Perquàm pol scitum hoc commentum addidit, Omnia Uberius provenire, quin & gratius Ire dies, Christiano effuso sanguine. Etsi versa coeli repentè temperie, Eam facile vanitatem coarguit Deus. Verùm utcunque haec sunt, factum taman ab eo est Sedulò. Sed ut horum fermè jam expletae vices Sunt, alios restat nunc monarchas sufficiam: Etsi mihi in hac re tamen Anabasi opus Consilio est communicato prius. Adeoque, O fors, eccum ipsum de quo agebam, video.
Dioctes. TRecentos plus minus annos jam supputo Inde adeò, quòd cum Christianis hostibus Confligimus. Quòs si non omnes, maximam Opinor partem fregimus, protrivimus, Virtute rara ac vi meorum Caesarum Decem: quos ut par est, efferre nequeo, Sua sunt sic functi Sparta. Ast unus tamen ⟨p. 57⟩Impense maximus, qui aere legibus Insculptis etiam, nulla ne aboleat dies, Perquàm pol scitum hoc commentum addidit, Omnia Uberius provenire, quin & gratius Ire dies, Christiano effuso sanguine. Etsi versa coeli repentè temperie, Eam facile vanitatem coarguit Deus. Verùm utcunque haec sunt, factum taman ab eo est Sedulò. Sed ut horum fermè jam expletae vices Sunt, alios restat nunc monarchas sufficiam: Etsi mihi in hac re tamen Anabasi opus Consilio est communicato prius. Adeoque, O fors, eccum ipsum de quo agebam, video.