Ecclesia.
QUanquam mihi tot undique circumstrepunt cruces,
Cui praeter vitam nihil superest: haec si tamen
Dicenda est vita, invita quam circumfero;
Unum hoc animo penitus persuasi mihi:
Vita haec nihil unquam feret tam felleum,
Quod non ferendo patiar, Christi vel mei
Causa: in nostram tam amicus est familiam.
Viro qui Somati primùm, ac parentibus,
Spem resurrectionis spondet mortuis.
Tum qui me praeterea, miserosque liberos,
⟨p. 62⟩Gehennali hoc exolverit ergastulo.
Quo magis haec levia, corpus quae feriunt, fero:
Quae etli pungunt, punctûs tamen id tempori est,
Illa aeternùm durant. Coeterùm ut ut haec sient,
Nae illud mihi magni instar solatii est. Dies,
Quos coelestis pater dedit Alcedonios,
Ubi pulso-tandem Diocte, mihi liceat
A persecutionibus feriarier:
Ex quo primùm Constantinus Britannicus
Republica potitus est, pace jam diu
Fruimur, nisi quòd omnia foedat rabies
Turcica, Tum nescio quid nobis scripturae adhuc
Praesagiunt post annos mille gravius:
Solutus cum è capistro redierit Satan.
Atque hem, quid ego hinc audire procul videor apud
Antipodas, strepitus quos subterraneos?
Hei mihi, vereor quid monstri agitur. ⟨p. 63⟩Nam non bene
Id esse, tellus quòd tremiscens subsilit,
Nimis dubito. Ac ni me anus fallit, & animus,
Addest jam tempus, bellua cum promittitur
Apocalyptica: nec longè abesse potest, ubi
Ubi fit. tum quas hic turbas adveniens dabit,
Haud obscurum est: nec an is jam siet, satis
Scio: nisi id quicquid fuerit, haud est animus hic
Haerere diutius, ne quod nolim videam.

Nimis dubito. Ac ni me annus fallit, & animus,
Adest jam tempus, bellua cum promittitur