A40366:555
Christus triumphans comoedia apocalyptica / author Joanne FoxoChristus triumphans comoedia apocalyptica / autore Joanne Foxo
Christus triumphans comoedia apocalyptica / author Joanne Foxo ; edita est olim Basileae, anno 1556 ; Nunc denuo edita ... Editor T. C. Sidn. collegii, A. M.Christus triumphans comoedia apocalyptica / autore Joanne Foxo ; edita est olim Basileae, anno 1556 ; Nunc denuo edita ... Editore T. C. Sidn. collegii, A. M.
Londini : Impensis Rob. Clavel, 1672
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Actus IV. Scena III. Trimetri.
Ecclesia. QUanquam mihi tot undique circumstrepunt cruces, Cui praeter vitam nihil superest: haec si tamen Dicenda est vita, invita quam circumfero; Unum hoc animo penitus persuasi mihi: Vita haec nihil unquam feret tam felleum, Quod non ferendo patiar, Christi vel mei Causa: in nostram tam amicus est familiam. Viro qui Somati primùm, ac parentibus, Spem resurrectionis spondet mortuis. Tum qui me praeterea, miserosque liberos, ⟨p. 62⟩Gehennali hoc exolverit ergastulo. Quo magis haec levia, corpus quae feriunt, fero: Quae etli pungunt, punctûs tamen id tempori est, Illa aeternùm durant. Coeterùm ut ut haec sient, Nae illud mihi magni instar solatii est. Dies, Quos coelestis pater dedit Alcedonios, Ubi pulso-tandem Diocte, mihi liceat A persecutionibus feriarier: Ex quo primùm Constantinus Britannicus Republica potitus est, pace jam diu Fruimur, nisi quòd omnia foedat rabies Turcica, Tum nescio quid nobis scripturae adhuc Praesagiunt post annos mille gravius: Solutus cum è capistro redierit Satan. Atque hem, quid ego hinc audire procul videor apud Antipodas, strepitus quos subterraneos? Hei mihi, vereor quid monstri agitur. ⟨p. 63⟩Nam non bene Id esse, tellus quòd tremiscens subsilit, Nimis dubito. Ac ni me anus fallit, & animus, Addest jam tempus, bellua cum promittitur Apocalyptica: nec longè abesse potest, ubi Ubi fit. tum quas hic turbas adveniens dabit, Haud obscurum est: nec an is jam siet, satis Scio: nisi id quicquid fuerit, haud est animus hic Haerere diutius, ne quod nolim videam.
Ecclesia. QUanquam mihi tot undique circumstrepunt cruces, Cui praeter vitam nihil superest: haec si tamen Dicenda est vita, invita quam circumfero; Unum hoc animo penitus persuasi mihi: Vita haec nihil unquam feret tam felleum, Quod non ferendo patiar, Christi vel mei Causa: in nostram tam amicus est familiam. Viro qui Somati primùm, ac parentibus, Spem resurrectionis spondet mortuis. Tum qui me praeterea, miserosque liberos,